Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Qui fecit caelos in intellectu: quoniam in 8 saecula misericordia eius. faciendorum caelorum sola misericordia suae causa est; neque enim eguit, ut fierent. sed qui bonus est, in id uniuersa fecit, ut plures bonitatis suae copiis uterentur. fecit autem caelos in intellectu, non inrationabiles, neque informes, neque confusos et inordinatos. sed cum [*](9 Exod. VIII, 19. 14 Ios. X, 12. 17 Ibid. 14. ) [*]( 1 donans PTE dominans R 8 per aeternae RE per aeternitatem PT nobis dominis RTE nobis dñi P 8 ipse RE spei PT 6 quicquit R 7 in egypto R 10 farahoni R farao (pharao T) PT 18 nanae R sta = = (it eras.) P 14 elom PT hellom R Haylon E cf. Sabatier /, 413 adn. 15 moram RTE mora P 17 addidit dioens RE addit & dioens T addens dicens (& supr. scr. m. 2) P 18 dS Re (fab* LXX) dominus PTb 19 expugnauit in hiarahel R cf. Sabatiar 1, 413 adn. pugnauit pro iarael PTE 90 exauditus RE auditus PT et pugnabst RTE et ezpognabat P 29 in saeeulum PTE 28 eaelorom R* om. PTb, )

719
regionem cognitionis suae qui infinitus est collocaret, caelo superiore atque primo eadem cum ratione collocato terminum quendam uirtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit. neque enim gignendae creationes uirtutem inconspicabilis dei ferre potuissent, nisi naturae temperatioris obiectu sedem hanc moderatae ad infirmitatem habitationis incolerent. aquis etenim eleuatis ipsam illam primi caeli naturam temperauit, quae superni dei accensa uirtute nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis.

Caelum uero inferius non uniforme, sed multiplex tetendit; quod totum firmamentum nuncupans ualida ad sustentationem aquarum superiorum temperationemque aeris nostri. firmitate solidauit. et idcirco plures caelos doctrina prophetica prodidit, quia necessarium naturae nostrae fuit, per momenta quaedam et profectus rationabilium moderationum regionem hanc indulti nobis ad praesens habitaculi temperari.

De numero uero caelorum nihil sibi humanae doctrinae temeritas prsesumat. apostolus usque ad tertium tantum caelum sese raptum intellegit. plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat, quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari. sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: et super omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. sed de numero apostolus nihil docuit; et nescio an tacuerit, an [*](23 Ephes. I, 21. ) [*]( 1 cognitionis suae RTe cognitioni suae bP 2 eadem cum ratione temptavi (if. p. 718, 26 et ibi adn. Bened. "ratione moderante ordinatol") eademque ratione R eodemque in orbem PTE collooato PTE collecta R 3 primae Rb primll PTe 7 ipsam illam RTE ipatl illS P 8 supni Re circumfnsi PTb ab inferioris P 10 uniformae R 13 solidauid R 21 sedes habitationis congruae deputari RTE aedea habitationes congrue 0 demntari P sic RPb; sed et aliqrfl cognitionem futuris temporibus •t promittit esse significat cum ait T sed et aliquorum cognitionem futuria temporibus ,.pmittit esse, qd signifioat, cum ait e 28 nomen RE om. PT 24 sed de RTE sed etiam de P. )

720
ignorauerit. nunc enim et professus est se ex parte cognoscere, et tamen, cum raptus ad cselos est, audisse se, quae non sint loquenda, testatur. nobis sufficit plures caelos scire esse, quippe cum et caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent dominum.

Sub inferiore autem superioris circuli cselo, quod firmamentum nuncupauit, terram inferius collocauit; quam mediam suspendens et confirmans ita manendi sede moderatus est, at paribus undique mensuris ponderibusque librata et substrata consisteret, ut is, qui infinitus est deus, primo illi superioris caeli circulo supereminens aequalibus ex omni transfusione sua spatiis omnia, uirtutis suae spiritu in usum ac naturam animantium temperato ea, quae crearentur, attingeret. apostolus enim ait: quia in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus; per quod ostenditur, terram in spiritu eius, tamquam in transfusi spiritus ambitu, constitisse, cum in deo omnes et uiuamus et moueamur et simus. quod autem in omnia temperationis spiritu transfusus et penetrans sit, docet propheta dicens: spiritus dei repleuit orbem terrarum; itaque intus atque extra, ambitu atque aditu et circumfusus et transfusus ostenditur.

Quod autem terra non sit in unam demersa regionem, consequenter spiritus sanctus ostendit dicens: qui firmauit t [*](4 PB. CXLVffi, 4. 14 Aot. ap. XVII, 28. 19 Sap. I, 7. ) [*]( 1 cognoscere Rb cognosse T cognouis (uis in ras., ae supr. tcr.) P cognouisse e 6 firmamento P 7 mediam RT media P 8 sede Re sedem PTb sic Re (nisi quod in R ut paribus [i in Tal.] — lib = rata — ut is ez ut his —; in e oirculo circumfuse supereminens), tn PTb iatc ita leguntur: ut paribus undique mensuris medietatem circuli, quo CODolusa est, obtineret, ut is, qui infinitus est, primo illi superioris CltJi circulo circumfusus (circumfusos P) aequalibus ex omni circumfoBioDe sua lineis omnia cet. 14 quia in ipso enim R quia in ipso FTE 15 in spu eius Re in medio eius PTb tamquam in transfusi RE tS in circQfuso P tamen circumfuso T 17 in omnia RE omnia FT temperationis Re temperationis suae PTb 18 spiritu RTE gpi P penitrans T 19 spiritus di RTE sps autem di P reple = at P itaque Re per quod PTb 22 demersa ex demersam R. )

721
terram super aquam: quoniam in saeculum misericordia eius. altius nos quaerere ratio tractatus praesentis et loci non sinit. satis sit terram super aquas pendula firmitate consistere, ex prophetica auctoritate didicisse, inumbratam caeli temperatioris obtentu, hoc firmamento, quod extensum tamquam pellis et solidatum tamquam fumus aquas supernas infernasque discernat. certe aquis pendulam contineri et in hoc, sicut in omnibus, ea. causa est, quoniam in saecula misericordia eius.

In eo autem, quod sequitur: qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saecula misericordia eius, non id intellegendum est, ut extra sapientiam et uerbum et uirtutem, id est unigenitum deum dominum nostrum Iesum Christum ea fecisse credatur, quippe qui ex persona sapientiae dixerit: ego eram apud eum disponens. sed qui disponebat, ab eo, cum quo disponebat, et genitus et natus est. cum autem opera filii opera patris sint, et pater operetur in filio et per id enim, quod ait: pater, qui in me est, ipse opera sua facit et rursum: ego opera patris facio, solus operatur in eo et per eum operando, quem genuit.

In ceteris uero absoluta ostendendae misericordiae dei doctrina est, ut sciamus omnia non ob aliam causam, nisi quia semper deus misericors sit, esse perfecta. de his autem, quae de Aegypti negotiis intellegi spiritaliter oportent, tractatus psalmi anterioris, in quantum exsequi ualuimus, conplexus est; ad quorum confirmationem etiam hoc, quod in psalmo hoc dictum est, accedit: qui diuisit mare rubrum in diuisiones: quoniam in saecula misericordia eius. unam diuisionem rubri maris liber Exodi docet dicens: et fecit mare [*](14 Prov. VIII, 80. 17 Ioh. XIV, 10. 18 Ioh. X, 87. 28 Exod. XIV, 21 ) [*]( 1 aquam RP aquas TE 4 innmbratam RPTab inumbratum Lips. 5 tSpationis a firmarrfento PlTb firmamentQ pi Re 7 sicut R sicuti PTE 8 saecula Re saecnlum PTb 10 qm in R saecula R saeculum PTE 11 non ad id R 16 operetur RTE operatur P 17 & per id enim quod R (de enim = scilicet cf. Hartel Lucxf. p. 361 et infr. Ps. XXXIX cap. 11) per id enim quod e per id quod PTb 22 semper deus Re deus aemper PTb esse Re fuisse PTb 23 oportent R cf. Georg, Lex. II, 1214 oportet PTE 26 accidit P 27 in saecula R in saeculum PTE 28 docet docens R. ) [*]( XXII. Hllar. Piet. pan I. ) [*]( 46 )

722
siccum, et diuisa est aqua; et quomodo nunc rubrum mare in diuisiones diuiditur? nisi quia existimo sub relatione gestorum spiritalis doctrinae ordinem contineri. euadentes enim Aegyptum, quae saeculi forma est, et ad terram repromissionis. quam secundum euangelium beati hereditabunt, euntes per rubrum mare, id est per eiusdem huius saeculi turbidos aestus et fluctuantes motus transibimus, in quo plures ad iter diuisiones sunt. aliis enim per ieiunia iter est, aliis per pudicitiam. aliis per eleemosynam, per fidem, per spem, per caritatem. et haec omnia diuersas necesse est habeant diuisiones huius maris transeundi, omnibus tamen per has uiarum diuisiones iter saeculi transituris.