Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed occisis his quid consequitur? dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum, sed amissa rursum est. hodie a gentibus incolitur, Israhel ubique exul est; et quomodo terra, quae data est, hereditas est? manet ergo idem ordo, ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea, quae spiritaliter essent gerenda, praescripta sint. data igitur corporum nostrorum terra in hereditatem est, quse antea erat in Chanaan maledicta, in uitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorraeo exacerbans et inritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupauerat in Seon arbor infructuosa. hsee igitur terra soluto infidelitatis uallo et excisa ex ea arbore infructuosa data est hereditas et data Israhel populo suo. quse autem haec hereditatis terra sit et qui sit hic Israhel, [*](8 Ephea. II, 14. 6 Gen. IX, 25. 12 Rom. VI, 12._ ) [*]( 1 uallis ≡ P 8 uel uel ualli.id S P uel ualli α 4 a cognitione Tb ad cognitionS Pe 5 ohanaan chanaan maledictum P (ubi alterum channan supr. scr.) T Chanaan. maledictum Chanaan E 8 in male dicta impietatS P in maledicta impietate T 9 in nos PE in nobis T aua (a ertU.) ac P 10 extincxit P 11 non Tb ne ex neo P hec e 18 hodie PlTE quae hodie P* 28 in uitia Pe et in uitia Tb 29 hec israel P. ) [*]( 46* )

708
audiamus apostolum Paulum dicentem: sicut portauimus imaginem terrestris, portemus imaginem caelestis. hic est Israhel, cui terrae beatae huius continget hereditas, cui conglorificati in domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per caelestis imaginem usque ad finem retinuerint.

Atque ita ait: domine, nomen tuum in saeculum. numquid a nobis optandum hoc deo est, aut aeterna uirtus eget uoto nostro, ut maneat in aeternum? ut in nobis potius maneat, optandum est; sicuti cum dicimus: sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non utique, ut haec deo proueniant, optamus, ut sanctificetur, qui sanctus est, ut uoluntas sua fiat, cuius factum in uoluntate est: nostrae haec potius rei uota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen eius sanctificetur in nobis-ait enim: estote sancti, quoniam ego sanctus sum —, ut in nos regnum eius adueniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus — quia spes uitae est confiteri regnum eius, et dicenti sibi latroni: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum, respondit: amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso-. ut, sicut uoluntati eius in caelis ab indefessis et caelestibus uirtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exequenda eius uoluntate deflectat — in caelis enim indefessis cotidie uocibus dicitur: sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus sabaoth, pleni sunt caeli et terra gloria tua, ut nobis quoque nihil aliud in opere sit per quod sanctificatur nomen eius, nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum eius speramus, nihil aliud in uoluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. profectus hic uoti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen eius maneat in aeternum. [*](1 I Cor. 15, 49. 10 Matth. VI, 9. 16 Levit. XI, 44. 19 Luc. XXIII 42 sq. 26 Esai. VI, 3. ) [*]( 6 incolome P 12 in caelo P cf. Sabatier III, 33 sicut in oaelo TE utique ut haec PTe utique haec b 18 quia = P 19 nita.i P 21 paradyso P 22 sicut PT sicuti E 28 per quod hic et in seq. PTb; w t hic et infra praemittitur nisi ante per quod, sed cf. adn. Bened. )

709

Dehinc sequitur: et memoriale tuum in genera. Mone et generationem. non, sicut saepe, a saeculo in saeculum neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem. et hoc non de nomine, sed de memoriali memoriale enim est memoria operum dei, quae libro legis continentur. et quia lex et memoriale dei in generatione prima, ludaeorum scilicet. usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est, ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale dei et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis ueneratio est et prophetiae et nomen domini.

Tenuit autem hunc eundem in consequentibus ordinem dicens: quia iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur. differt iudicari et consolari et differt populus et seruus. in seruis autem consolatio, in populo uero indicium est. populum dei Israhel secundum carnem nuncupatum esse, quis nescit? dictum autem ab apostolo est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. iudicabit ergo deus populum suum; sed in seruis suis consolabitur, nempe illis. de quibus dominus ait: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam: qui autem non credit, iam iudicatus est consolabitur autem dominus iudicato Israhel in seruis suis. in omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno.

Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Iacob elegerat, non iudicari: ob quem post diuersas plagas Aegyptum adflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diuiserat, aquam e , [*](90 Rom. II, 13. 28 Ioh. V, 84; cf. III, 18. ) [*]( 1 in generatione et generationS Pb in generatione et generatione T in generationem et generationem e et ric infr., cf. explicationem Bened. 13 et profetie PT et prophetia E et nomen domini E nolb dnf P om. T 29 illi P 23 de P ex a corr. T 25 israhel supr. scr. P 96 terrae Tb terra Pe 81 adstiterit P. )

710
petra eiecerat, manna e caelo miserat, legem posuerat, ueniam tantis sacrilegiis indulserat, tot inreligiosorum regna deiecerat, prophetas miserat, unigenitum suum nasci hominem uoluerat; sed tot tantisque beneficiis populus ingratus et colonus uineae primus electus in ipsum dominum uineae parricidales manus intulit, deum, quantum in se est, crucifixum in homine mortificans. sed electi sunt serui, quibus uinea fructum eius reddentibus traderetur, in quibus dominus iudicato populo suo pietatis suae damnum consolaretur. itaque consolantur eum gentes in martyribus et confessoribus et fidelibus suis fructus ex se commissae sibi gratiae rependentes. non noua autem, nec huius tantum prophetae uox ista est. Moyses in praeclaro illo Deuteronomii cantico, cum peccata populi huius et impietates nouissimas et fidem generationis alterius praedicaret, ait: quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur. sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem uoce consummat, sciens dominum in seruis suis uoluntatem eius operantibus iudicato populo consolandum.

Conuertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque inreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur; oculos habent et non uidebunt; aures habent et non audient: nares habent et non odorabunt; manus habent et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo neque est spiritus in ore eorum. similes illis fiant, qui faciunt ea et [*]( 14 Deut. XXXII, 36. 17 of. Maoh. II, 6, 21. 18 Ibid. II, 7, 6. ) [*]( 3 homiminS T 18 exodi cantioo P 17 degustare (re in ras.) P ementito. saorificatQ PT emetiQ. sacrificattt «; e gentium sacrificatu < coniect. Erasm. ed. Basil. 1550, Par. 1572, sed cf. adn. Bened. 18 scriptura l. supr. c. septem fratres hac uoce tUJOB esse narrat. 22 prophetico sermone PE propheticns sermo T 95 couloa — uidebunt om. P 29 uoces non clamabunt in gutture suo in Pe infr. post in ore eorum legvntur. )

711
omnes, qui sperant in his. frequenter et in aliis psalmis id ipsum de simulacris gentium dictum est; et prophetia omnis hoc laborat, ut humanum errorem a stultissimis his inreligiositatum studiis auertat. addunt enim plerique his impietatibus suis auctoritatem, ut pretiis metallorum honorem diis, quos sibi fecerint, quaerant, auro eos argentoque formando; sed hoc tantum, quod possunt, largiuntur, imaginem scilicet oris, oculorum, aurium, narium, manuum et pedum, deos suos in forma mortui corporis adorantes, cui spiritu auolante os mutum est, oculi hebetes, aures surdae, nares inanimse sunt, manus dissolutae, pedes rigentes, omne corpus immobile est. sed errori eorum id, quod nec sperare audent, deputatur: ut eorum sint similes, quos adorant, uenerantes sint in consortio ueneratorum, ipsi simulacrorum modo emortua corpora sine uitae spiritu relinquendi.

Demonstrato autem errore gentili ad doctrinae ordinem propheticus sermo se rettulit dicens: domus Israhel benedicite dominum; domus Aaron, benedicite dominum; domus Leui, benedicite dominum; qui timetis dominum, benedicite eum. in his nominum atque officiorum distinctionibus omnem ecclesiae populum conplexus est, sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita diuisit. in eo enim, quod dicitur domus Israhel et domus Aaron et domus Leui et qui timetis dominum, aliud ab alio esse discernitur, ut secundum apostolum ad Corinthios scribentem quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: uocatis, sanctis cum [*]( .27 I Cor. 1, 2. ) [*]( 1 sperant in his PT cf. Sabatier II, 263 coofidant in eia E 2 simalachru Pa 8 labor et P 6 formandos P 8 aurium om. P in formam P - 9 cui apiritn aaolante«7 (anolare =,,ausgeben'' 1) e n", "f elllen') . cui spirita enolante b cui. spfis (a a a m. 2) a uoluntate P cui spQs 5 sine aolantate « cui species est sine uoluntate ed. Basil. 1550, Par. 1572 10 inanimae PTb inanes e 11 rigentes ex regentes P 14 emortna Tb et mortua P I emortuo e corpora PTb corpore e 21 diatinctionib: ex distionib; P 24 et ante domus Aaron om. T 25 esse om. T 26 chorinthioa P fit in nominibus Tb fit in omnibus P ait in hominibus e. )

712
omnibus, qui inuocant nomen domini nostri Iesu Christi, ut aliud uocatos, aliud sanctos, aliud inuocantes nomen domini esse significet. nunc autem primum Israhel nuncupari uidemus, secundo Aaron, tertio Leui. quarto timentes dominum. et in Aaron sacerdotes significari non ambiguum est: sacerdos enim in lege Aaron primus fuit et exinde in successione eius sacerdotum honor mansit. in Leui autem ministros ostendi absolutum est: hsec enim tribus in ministerium electa est. reliquus autem populus, cui non sacerdotii neque ministerii, sed timoris officium est, in his, qui timent dominum. nuncupatur. docet autem nos apostolus, prae omnes hos esse Israhel, cum ait: et quotquot regulae huic obsecundabunt, pax super eos et misericordia, et super Israhel. sacerdotes et ministros officii sui regula in eo, quod agunt, continet; sed praestat longe uoluntate magis aliquid agere quam lege. et optimum est per ministerii ordinem non solum satisfacere ministerio, sed per doctrinae scientiam et fidei calorem ad cognitionem dei contemplationemque. contendere. eum ergo, qui deum intellegens et uidens esset, quod est proprium Israhel, in primo benedicentium ordine conlocauit, qui officium. in quo esset, atque honorem sacerdotis hac ipsa cogniti per fidem et contemplati dei uirtute praecelleret: quia, cum plures sint Aaron, id est sacerdotes, pauci tamen Israhel, id est qui cognitione mentis deum contemplaturi sint, reperientur. hi ergo primum ad benedicendum aduocantur, ceteris aliis post eos in eo, quo et ipsi essent, officio benedicturis. sed benedicunt deum et domus Israhel et domus Aaron et domus Leui et omnes, qui timent dominum, eum scilicet, qui est benedictus deus ex Sion, qui habitat Hierusalem, sanctum montem Sion et ciuitatem caelestem. ecclesiam primitiuorum, manentium et scriptorum in caelis, in [*]( 12 Gal. VI, 16 ) [*]( 4 secundo (scSo T) TE BcSm P 9 sacerdoti P 11 prae T$P i auper. (sup a) E omnes hos TE oAib (ib m. 2 in nu.) hos P 12 quodquod Pl 14 mmistros PTe miuietri b 21 hac T* ac P* 22 cogniti PE, om, (sed in marg. addidisse uidetur) T.)
713
domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.