Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In eo, quod omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in marietin abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius deo homine est. et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit. mundus uerbo constitit, homo autem cum consilio efficitur, non uerbo, sed opere cogitato. fit quoque ad imaginem dei; per inspirationem etiam dei uiuens anima perficitur. legem accipit, uoluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, inuidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reseruatur, omni saeculi huius aetate ad cognitionem dei eruditur, iudex angelis praeparatur. reuelationem eius creatura expectat uanitati in spem et ipsa subiecta; ob paenitentiam eius ex peccato angelorum in caelis maximum gaudium est. hic ipse per sacramentum natiuitatis secundum hominem legum Christum adsumptus in eum est. iam ubique inreligiosum ante os eius religionem docet, iam pollutum stupris corpus continentia pururm est, iam caeca quondam a cognitione dei mens Israhel facta est. iam inuidia in imitationem boni profecit, iam ebrietas in [*](1 commouerit G 3 uolente Te 4 ***stae (?) commemora*** G 7 ***ratuum G spirituum PT 10 his***** qualiter (?) gesta G 12 quod G 16 et sub3 supr. add. P 17 constitit PTa consistit E 20 accipit GT accepit P uoluntatis GPl 28 in dm (?) *st G ante uos (?) G 30 caeca GT ex caecam P istrahel G 31 iam pr. I. supr. add. P in imitationem boni proficit P imitatione boni profecit T in inmu (?) ******* G. )

703
ieiunia exarsit, iam odium in amorem demutatum est, iam uitia in uirtutum uita perempta sunt. -

Fecit ergo dominus omnia, quae uoluit, in caelo et in terra, in mari et in abyssis. nihil enim in his omnibus prius homine suo habuit, ob quem etiam unigenitus eius deus homo extitit; et fecit ista educens nubes ab extremo terrae. nubibus dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam uineam pluerent: mandabo, inquit, nubibus, n e pl ua n t super eam. cognoui et nubem, in qua locutus est deus: in columna, inquit. nubis loquebatur ad eos. et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum, quod legitur, intellegendum dicens: an nescitis, quia patres nostri sub nube fuerunt et in Moysen baptizati. sunt? nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam, quae inumbrans et a calore defendens aestum omnem futuri iudicii excludit. quod autem a nouissimis terrae sint, audiamus apostolum dicentem: puto autem deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortiuos. dominus ipse. cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: qui uoluerit in uobis esse primus, sit omnium nouissimus. has ergo nubes deus omnia, quae uult, faciens a nouissimis terrae educit, et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.

Fulgura in pluuias fecit. fulgur est uirtutis cae-lestis agnitio, et hoc ipse dominus testatur dicens: sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit aduentus filii hominis. et hoc quidem ita in domino, qui non in locis, ut corporalia, sed [*](8 Esai. V, 6. 10 Ps. XCVIII, 7. 12 I Cor. 10, 1 sq. 17 I Cor. 4, 9 20 Marc. X, 44. 25 Matth. XXIV, 27. ) [*]( 2 uita Ge uitam PTb 5 prius G (prius = potius uel carius cf. A cad. p. 35) carius PTE 6 ista G ita PTE 7 praecipit G 8 infoecundam T inquid G nubibus GP nubibus meis T 18 in moysi = P in moyse T in mose s cf. Sabatier III, 691 14 nube hanc P doctrina apostolioa ex doctrinS apostolicS P 18 siS auortiuos P 21 noluit T 28 ut corporalia coni. Bened. in adn. ut corporali G ut corporalis PT corporalibus e. )

704
ubique adueniens cernetur. ceterum in singulis hodie, quicumque uirtutem dei adnuntiabunt, qui cognitionem eius per doctrinam praestabunt, fulgura in pluuias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde uerborum imbrem profundentes. et huius pluuiae ex se profundendse Moyses non iam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: attende caelum, et loquar: et audiat terra uerbaex ore meo. expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea et sicut pluuia super gramen et ut niues super faenum. illa fulgura in has pluuias facta sunt, uerba scilicet uiuificantia et potantes inrigantia et peccaminum hieme arefacta excitantia.

Seruatus autem ordo est, ut post congregatas ex nouissimis terrae nubes, post fulgura in pluuias constituta producat uentos de thensauris suis. et quos de thensauris suis uentos producat. non ambiguum est, eos nempe, de quibus ait: faciens angelos suos spiritus. sunt enim angeli paruulorum cotidie deum uidentes. hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt; neque enim infirmitas nostra nisi datis ad custodiam angelis tot tantisque spiritalium caelestium nequitiis obsisteret. opus ad id fuit naturae potioris auxilio; et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac pauentem Moysen dominus confirmat dicens: ecce angelus meus antecedet te. hos igitur de thensauris suis uentos producit [tribuens in his auxilium humanae infirmitati], ut haec nos diuina praesidia [*](7 Deut. XXXII, 1 aq. 16 Ps. ell, 4. 28 Exod. XXIII, 23. ) [*]( u 1 cernetur (oernetr G) GT cernitur (i in ras. P) Pe 8 in plooiis fiPT inter pluuiaa e fulgure GT fulgora Pfulgura e ipsis G P 5 profunde denda* G profundeN P 6 per doctrinam — corporaliter om. G cf. Acad. n p. 32 7 audiet G 8 expectetr G dictum PT cf. Ps. CXLII cap. 7 et Sabalier 1,385 adn. eloquium E 10 niuis P 11 potent T 12 et peccaminum hieme arefacta *****tia (excitantia temptatii) G om. PTh 14 in pluuias GPTb om. e 15 thensauris G thesauris PTE et quop de thensanris suis scripsi et quo* de********** G quos T quos autem E om. P 21 obsistere G 24 teasQfris ? G tribuene — infirmiUti om. G uncinis inclusi, quia haec praetermusio non iis causis, de quibus Acad. p. 32 dixi, explicari poleat. )

705
aduersus mundipotentes harum tenebrarum in hereditanda nobis salute tueantur.

Sequitur deinde hic ordo dictorum: qui percussit primogenita Aegypti abhomine usque adpecus et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes seruos eius. qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. frequenter sermo diuinus eum intellegendum esse deum caeli atque terrae et uniuersitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diuiserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus uirtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, eiectis gentibus in terram repromissionis induxerit. et quidem omnia haec magnifica et praeclara. opera deum esse testantur; neque enim mediocris et moderatae uirtutis est tanta gessisse: admirandus in his intellegendus est. sed docet nos apostolus cum ueneratione gestorum prseformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere, cum lex spiritalis est, cum gesta eius allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est dominus. ergo, licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.

Aegyptus, in quo saeculi forma est, uirtutibus et plagis dei percutitur, signis portentisque terretur. plagis dei percutitur, cum iudicium suum audit, cum damnationem suam cognoscit, cum in ipso conscientiae suae reatu cotidie iudicatur, cum principales suas originariasque uirtutes cruci suae dominus confixit. te [*](1 hereditantia G 8 amorreorum GP 9 hereditatem hereditam G a 11 10 istrahel G 11 diiiñ G adque terre G 12 qia G quia P 14 heremo GPT manna GP magna T 19 adque G 21 allegorumina PT in moyse T 24 in om. T 81 originariasqae GPB rias originalesq; T crucis P. ) [*]( XXII. Hilar. Plet. para I. ) [*]( 45 )

706
locutas quoque est tamquam ad uiuentem animalemque Aegyptum, ut non hebetem terram inanimamque regionem, sed incolas eius. quos rationales animalesque constituerat, alloqui existimaretur: misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes seruos eius. in medio tui quid est ? cognoscimus ex eo, quod dictum est: dominus deus autem, rex noster, rex ante saecula, operatus est salutem in medio orbis terrae. in medio itaque orbis terrae loco, in quo dominus salutem nobis operans passus est, signa et prodigia misit, dum crucis suae horis sol effugit, tremit terra, saxa rumpuntur, sepulcra panduntur, mortui exurgunt. haec in medio tui, Aegypte, signa facta sunt. Pharao tuus, id est diabolus aquis necatur baptizato populo, ipse cum exercitu suo obrutus; percussae deinde gentes multae. extincti scilicet innumerabiles in nobis uitiorum incolatus. reges quoque fortes perempti, fortes plane.

Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan. et omnia regna Chanaan occidit. et quid istud est? tot regna euersa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria? fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex plurium; sed hi tantum memorantur, in quibus, quamuis quidem res gesta cognosceretur, tamen per condiciones uirtutesque nominum spiritalis in his esset condicio subtexta. nam Seon infructuosae arboris interpretatio est — quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur- Amorrseus uero exacerbantis. has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus uirtutes deleuit, infructuosos scilicet principes, qui nos, qui exacerbabamus in dominum, obtinebant, et ob id secundum dictum euangelicum exemplo infructuosae arboris excisos. Og uero [*]( 6 Ps. LXXin, 12. ) [*]( 1 animalem quae G 9 hebetem P hebentem T habentem GE cf. Acad. p. 41 inanimamqae GPT inanimemque E 12 in medio aegypto P 18 id 3 = zabolus P 21 plurifll PT (subaudi memoria) pluribus E sed hii T s* in P 26 nunooupatur P 26 amorreos uero exacerbantes PT Amorreus uero ezaoerbans e; corr. Bened. 28 qui *&• 1 l. E qb T quibus P fort. quia (q<) exacerbabamus E exaoerbunus PT ;89 in dominum PTb dominum e. )

707
rex interpretationem habet maceriae siue ualli, Basan uero confusionis siue pudoris. regem hunc ergo -confusionis pudorisque nostri extinxit, soluens secundum apostolum maceriam uel uallum, id est, quo a cognitione dei prohibebamur, obstaculum diruens. occidit deinde omnia regna Chanaan. Chanaan maledictum esse Genesis docet et esse seruum fratrum suorum ob contumeliosam eius in patrem iniuriam. interpretatio autem nominis Chanaan motio est. quse igitur nos in uitia et in maledictam impietatem commouebant atque in nos ui sua ac potestate regnabant, dominus extinxit. quod autem per uarias uirtutes, quae in filiis obcedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, apostolum audiamus dicentem: non regnet amplius in mortali corpore uestro peccatum. regna ergo haec occisa sunt; iam enim non dominantur in nobis.