Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Nouit autem spiritus prophetiae prsepotentem hanc nominis dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suauitatem dicens: quia ego cognoui, quam magnus est dominus. officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. uox ista eius est, qui ait: nemo nouit patrem, nisi filius et cui uoluerit filius reuelare; et filius quidem patrem, si cui uoluerit, reuelabit, sed magnitudinem eius nemo cognoscit propheta dicente: cuius magnificentiae non est finis. cognitio ergo infinitatis huius ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.

Quia ego cognoui, quam magnus est dominus: et deus noster prae omnibus diis. non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur; nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis conparatus prsefertur. et quia isti dii non sunt, quaerendum est, quos deos dixerit. non enim deorum multitudinem ecclesia cognoscit. error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat ant credat. nobis autem secundum apostolum unus deus, ei [*]( 1 Matth. XI, 12. 3 Ioh. XV, 16. 18 Matth.XI,27. 16 Ps.CXLIV,3. 22 PI. CXXXIV, 15 sq., cf. CXIII, 4. 29 I Cor. 8, 6. ) [*]( 11 5 primogenitis PTb primogenitua e 9 ppotentS T hano ex hunc T huno P 10 snauitate P 11 cognoui P cf. Sabatier II, 261 noni TE 12 non aua PTh sua e 16 cognoscet T 25 di (?) G 27 coetus PT* cf. Acad. p. 19 28 et procreationes GTE ^ procreationis P et n n snccessionis P fingat T 29 credat T. )

699
quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. unus ex uno, deus ex deo est. non recipit alterum innascibilis, ut duo sint; nec admittit, quod est unus unigenitus, ne deus sit. non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est; dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit, neque unigenitus deus ex alio quam innascibili deo subsistit.

Videndum autem est, prae quibus omnibus diis deus noster sit. inuenio deos dici per prophetam ita: deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit. et hoc quidem uidetur ambiguum nec satis absolute enuntiare, quos deos significet. sed dominus in euangeliis errore nos nuncupationis huius liberauit dicens: ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. et adiecit: si ergo illos dixit deos, ad quos uerba dei facta sunt, et non potest solui scriptura. indissolubilis dei sermo est, homines deos nuncupatos. inuenio et Moysen deum nuncupari, cum ei dicitur: deum te posui Pharaoni. sed et apostolus docuit dici alios deos, cum ait: namque etsi sunt, qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, sicut sunt dii multi et domini multi: sed nobis unus deus pater est, ex quo omnia, et unus dominus noster Iesus Christus. per quem omnia. unus quidem deus nobis est et unus dominus: sed multi dii sunt, qui uocantur in caelo et in terra. et quidem, si hoc deorum nomen hominibus secundum sententiam dei conpetit, multo magis angelis, archangelis, thronis et dominationibus, potestatibus, principatibus dignum, quos apostolus in caelo deos nuncupari monstrat. [*]( 10 Pe. LXXXI, 1. 14 Ioh. X, 34 sq. 19 Exod. VII, 1. 201 Cor. 8,5 sq. 12 nec satis absolute enuntiare Tb necessitatis absolutae nuntiare Pe u 13 deos ex dS P 16 deos ex ds P dei om. P 17 Bcribtra G 18 uuncupatos G nuncupantes P1 nuncupantis (nflcupStis a) P'TE • 19 faraoni P 98 et dominationibuB G dominationibus PT E potestatibus principatibus GPT principatibus potestatibus E 29 ***** deos nuncupari monstrat G deos in caelo nuncupari demonstrat PTE. )

700

Hi ergo sunt. qui uocantur, sed prae omnes deus noster est: non conparatione, qui inconparabilis prsecellit, sed potestate prae ceteros est; et quomodo prae ceteros, mox ostendit dicens: omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis. soli deo congruit omnia facere, quae uelit. sola enim perfecta uirtus in nullo inpeditur, quominus, quod uelit, et faciat; et ei, ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. inferioris ab eo naturae est, ne totum, quod uelit, efficiat. dum enim alii debet, quod est, caret omnipotentiae uirtute, quia in id ipsum, quod subsistit, habet alium auctorem. et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit. sed uideamus, quid sit illud, quod omnipotentia dei secundum uoluntatem suam fecerit in caelo et in terra, in mari et in abyssis.

Et quidem magnum est, si contueamur indemutabilem caeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum uicesque anni definitis limitibus temperantem, perennes quoque lunae uicissitudines et inperturbatos ortus, lapsus, conuersiones signorum, iam uero terrae opes et fecundos eius fructus in uitam hominum, pecudum, uolucrum, bestiarum, plena deinde incolis suis maria et spirantium intra fluctus piscium uitam, tum porro, quia plurali genere maria graecitas elocuta est, oceani inaestimabiles uices et capacis abyssi inperspicabilem naturam, qua refusus in terram aestus resorbetur. sed cum haec secundum humanam opinionem plena miraculis sint ac de ipsis dici merito debeat: omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis, uideamus, quae ea omnia sint, quae uoluit et fecit. [*]( BIII S 1 hi scrip.fi h* G dii PTE omnes G oms T om ~ =-= ≡ P omnibus E 2 praecellet G 8 ceteros GPlT ceteris PiE ceteros G oeteros sit paT d ceteris sit PJE 7 sint PT 8 quo G 9 efficiat G et faciat FTE debet quod est G debet PT se debet E 10 habeat PT 16 annos n ex annus P moderat** G moderatQ P 18 conuersiones G conuersioneaque PTE 19 in uita G 20 pecudum uoluorum G uolncrum ea M pecudum (pecodil Pl) prr E 22 grecitas G 23 paces P inpspicalem P 25 miraculis š P 26 dioi supr. scr. G 27 in mari Gt om. PTa. )

701

Educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluuiam fecit, qui producit uentos de thensauris > suis. praeterito thronorum, dominationum, principatuum et potestatum, Cherubim et Seraphim, angelorum et archangelorum, caeli, terrae, maris, abyssi miraculo in his omnia deus, quae uoluit, fecit in caelo et in terrn, in mari et abysso: educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluuiam fecit, qui producit uentos de thensauris suis? an haec tantum perfectae in deo uoluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluuiis inminentibus fulgura, alternantes spiratibus flare uentos? sed arguunt hanc opinionem nostram uirtutes uerborum et naturae generum. e d ucens, inquit, nubes ab extremo terrae; quid enim sibi uult, quod nubes educuntur et educuntur ab extremo terrae? exhalant quidem ualles uuidse nebulas; sed neque ualles extrema terrae sunt, neque quisquam nebulam id ipsum existimauit esse, quod nubem. dehinc fulgura in pluuiam fecit. quae hic humani sensus intellegentia est? fulgura nonnumquam sine pluuiis uidemus et pluuias saepe esse sine fulgure. non pluuiae fulgura adferunt, neque rursum fulgura pluuias deferunt. sequitur quoque: qui producit uentos de thensauris suis. quae hic humani sensus intellegentia est? anne in concauo aliquo et communito thensaurorum loco conditos esse uentos existimabimus, ex quibus uenti soleant tamquam pretiosissima thensauri portio produci? et cum solent mutationes uentorum frequentes et incertae saepe et contrariae [*]( 1 fulgora GP qf. Nelle Formenl. 1, 176 fulgura TE 2 thensauris G thesauris PTE 3 thronuum P 4 cherubin et seraphin T 6 miracolo GPXT miracula F* 6 habysso P 10 exalare P choruscare GPl 11 alternantis spiratibus G cf. Acad. p. 41 alternatis spiritibus PTE 13 inquid G 14 educuntur et educuntur GTa (in G hic quoque litt. u ? ? similis litterae a; Sedlm. notauit: educantur et educantur) = educuntur et educuntur P deducuntur et educuntur e 16 exultant (?) G humidae T 16 existimauit GP existimabit T 20 rursu GP supr. add. T 21 deferunt G defundunt PTE 22 tSsauris G quae — sensus om. G 23 unn * G ? at ne P 25 praetiosissima G 26 et incertae a se (?) G. )

702
7 commoueri. totiens negotiosus ad haec deus ipsos istos, ut demutentur, ut dissideant, ex secreto diuitiarum suarum producit?

Sed haec a me uolenti uirtutem et rationem dictorum ostendere ita commemorata sint, ut nihilominus inuisibilis et omnipotentis uirtutis esse intellegatur, amari, quod est ab extremo terrae, nubes educi et inter pluuias fulgura coruscare et uentos ex occultis spiratuum suorum sedibus flare. uerum quia non in his tantum omnipotentia dei est, neque in his solum, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis, et in his, quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc. quid sub his dictis per uirtutem prophetiae intellegere debeamus.