Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Finem sumunt cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. cum enim per ea ad cognitionem sacramenti caelestis scandatur, necesse est, ut postea benedictio ei, ad quem conscensum sit, debeatur. uocat igitur omnes propheta, ad benedicendum dominum et tamquam consummatis omnibus uniuersos ad contestationem honoris debiti congregat dicens: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini. in eo autem, quod ait: ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum so opus esse significat, ut iam nunc benedicant, quia proficientes [*]( 15 Ioh. XIII, 34. 16 Ioh. XIV, 6. ) [*]( 1 statim ut peccauit statim impiua G peccauit et statim impiua PTE u' 2 sed quia G 8 q5 G 6 reuiresount r 6 sperat P 11 dSs om. PT 15 aiouti P ñ Adaz S eni ipse PExplicit psalmus CXXXII ind pealmus CXXXni P Expl. de CXXXII incip. de CXXXIII T 24 que ex q. P 25 prophetia Pa 28 serui dñi PTa serui eius i. )

691
ascenderint. benedicendus est, quia nos in excelsum prouexerit. quia fidei gradibus in sublime domus suae eleuauerit. benedictione autem dei os peccatoris indignum est; et idcirco ait: omnes serui eius. non omnium est deo accepta benedictio, neque se promiscuus putet placere posse. soli istud conpetit dei seruo, non peccati seruo nec saeculi seruo. omnis enim. inquit, qui facit peccatum, seruus est peccati. seruo igitur dei conpetit, ut dominum suum religioso ore benedicat.

Ac ne ipsi quidem seruo hoc erit proprium, qui se seruum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei uento circumferatur, cuius cogitatio et uoluntas in recordationem peccaminum et in curas uoluptatum euagetur. et idcirco cum dixisset: ecce nunc benedicite dominum omnes serui eius, adiecit: qui statis in domo domini, in atriis domus domini. qui stat, loco non mouetur. iam cucurrit, iam ascendit, iam immobilis manet, iam auide bibit beatam illam prophetae uocem: statuit super petram pedes meos; et rursum: in petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: tu autem sta hic mecum. de peccatoribus autem ita legimus: dilexerunt mouere pedes suos. standum ergo est in domo domini, quia benedictio stantium placeat et stantium in domo illa sancta et caelesti Hierusalem et angelorum frequentium, ad quam per hanc ecclesiae et conuentus nostri domum scanditur.

Et quia plures apud patrem mansiones sunt, benedicunt dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis eius. non omnis domus atrium est. domus est etiam, quidquid extra [*](6 Ioh. VIII, 34. 17 Ps. XXXIX, 8. 18 Ps. XXVI, 6. 19 Exod. XXXIY, a. 90 Hierem. XIV, 10. 26 of. Ioh. XIV, 9. ) [*]( 4 benediotione quae se P 9 aeruo supr. scr. m. 1 P 10 cunctabunt1, P ll fidei uento PTb fidei uoto e in recordationS Te in recordatione Pb 15 domus dñi PT cf. p. 692, 11 domus dei nostri E 16 ii audebit beata illa prophetae uoce clein tpatio vnius uerbi sine scriptura relicto in marg. adscriptum dicere T 19 diC aut sta P a ne circu 21 q = benedictio: stantiQ P 23 frequentia T. ) [*]( 44* )

692
atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. interiores stabunt ergo, qui in atrio sunt, quia, sit licet dignitas in domo stare, prseuenit tamen ille, qui in atrio steterit. diuersos uero esse eos, qui in domo, et eos, qui in atrio sint, alibi propheta demonstrat dicens : pla n tat i in domo domini in atriis dei nostri florient. maior fructus est effloruisse. et licet plantatio habeat dignitatem, prsecellit tamen efflorescentium honor, quia, ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est.

Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: in atriis domus domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. sed noui interpretes, quae uolunt, tractent: nobis uero obsequendum est et auctoritati translationum et uetustati.

In hanc autem spem standi in domo et in atriis domini propheta nos hortatur dicens: in noctibus extollite manus uestras in sancta et benedicite dominum. agimus enim secundum apostolum sub principibus harum tenebrarum, et nox nos saeculi detinet, quae per euangelicam prsedicationem iam proficit in lucem. nox enim iam proficit, sicut in die decenter ambulate. in hac igitur nocte ignorantiae. insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, uitiorum eleuandae manus sunt in sancta, non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. preces enim nudae non proficiunt eleuanda autem opera nostra sunt in dei sancta, id est in nudis uestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in adflictis consolandis, in oppressis adiuuandis, in omnibus diligendis. haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec deo placita et sancta sunt. et hoc non ignorat [*](ó Ps. XCI, 14. 90 Ephes. VI, 12, 29 Rom. XIII, 12 sq. ) [*]( ° 1 interiores stabunt g T interior stab -t ergo P interius ergo stabunt E 3 difisos T 6 florient PT florent e 7 effloriscentium P 12 sub isdem uerbis (sed in marg. uersibus) T salmo P 92 proficit P rpfecit T prodiit E (προέxοΨεν) proficit Pl profecit P*T proficiscitur E cf. Addenda 29 oimbns T hominibus ex omnibus m. 2 P. )

693
propheta dicens: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. nunc enim in consummationem saeculi, quod est uespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis deo hostia est. Moyses nos docuit exemplo, qui, cum eleuatis constitisset manibus, uincebat, summissis uero in terram uincendum populum ab hoste praebebat, ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, uincere, si excelsa uero sint, esse uincendum. eleuandae igitur manus nostra sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus. et benedicendus est dominus, id est cum dei benedictione semper operandum est, ne, cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne, cum sumptum indigenti offeras, damnum putes; ne, cum nudum ueste induas, exui te existimes. hilarem enim datorem amat deus

Quid autem laeta. et benedicentia eleuatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens: benedicat te dominus ex Sion, dominus scilicet ecclesiae et sanctae Hierusales et ciuitatis uiuis lapidibus gemmarum extructae. et ut in deo uero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus, adiecit: qui fecit caelum et terram, eum scilicet ecclesiarum deum esse demonstrans, qui caelum fecisset et terram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Alleluia.

Laudate nomen domini, laudate serui dominum: qui statis in domo domini, in atriis domini dei nostri.

Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus uidetur. ea enim ex maiore parte in eo continentur, quae libro [*]( 1 PB. CXL, 2. 14 II Cor. 9, 7. ) [*]( 3 tanris ex auris P 9 domo ex domu P 11 operandum GTb orandum Pe 12 sumptum Ge sumptu P eQpt' Tb 13 induis PT 17 eclesiae G hierusalea G hierusalem PT cf. Acad. p. 28 et praef. 18 lapidibus gemmarum G gemmarum lapidibus PTE erit in deo uero aeterno ut Bpem P Explicit psals CXXXIII incipit psals CXXXIIII G. Explicit psalmus CXXXIII inff itS CXXXIIII P Expl. de CXXXIII incip. de CXXXIIII T.. )

694
Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes et hostilis terrae obtenta hereditas. sed si secundum apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum, quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non neglegenter audienda sunt, quia sub corporalium gestorum fide in exemplo sint spiritalium operum constituta. magnae autem diligentiae res est, uirtutem uerborum conlocatorum expendere et scire, quid cuique rei sub eorum, quae dicta sunt, significatione sit proprium. at . enim non omnium est herbarum genera uirtutesque nosse, et si qui inperitus ac nescius in agrum his salubribus herbis diuitem uenerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit, at uero si peritus et doctus hunc pretiosissimum in his germinibus agrum fuerit ingressus, omnia, quae ab aliis praeterita erunt, demetet et ea, quae ab ignaris erunt neglecta, mirabitur sciens, quando utile metendorum eorum tempus sit et in quae genera sanitatum his utendum sit et quantum ex his aut quo usque moderandum sit, sic et in diuinis scripturis esse intellegendum est, ut, si eas inperitse aures et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias neglegat; at uero si calens ad cognitionem dei auditor ac lector adstiterit et cui frequens lectio et spiritalis gratiae donum scientiam diiudicandi singula intellegendique praestiterit, mirabitur omnia atque his secundum naturales eorum uirtutes et efficientias utetur non -ignarus, quando quid praesumendum sit et in quam curationem 8 [*](1 inscribta G faraonis G S hostili G sed si G sed PTE riea dl ..... 4 allegorumena Ge allegornAra P allegorimra Ta 5 gestorum gestorum G in exemplo G in exemplum PTE 9 nosse om. G 10 si qui inperitus ac nescius GPT si quis imperitus ac nescins a si quis i imperitue aut nescius » 11 promiscua egeheta P 12 ad uero G praetiosissimum G pretiosum PTE 13 germinibus GPe gruninibni Tb 14 praeterita eunt P neglecta ex neclecta P 16 in quo genere (o et e in ras.) P 17 sic et in TE (sed 7' in marg. add. et qd) ait et qd in P 18 et sic eas (?) G inperitae aures G impiatae aures T a . impiae (ae in ras.) anres P impia auris E 20 ai calens GT si = oalee P * ad. ac lector GPTa aut lector. stiterit G 22 adque G 23 eorumutetur non h. I. omisuse et postea inservisse uidetur G. )
695
eligendum, quando ex eo corpori sanatio, quando animae medella tribuenda sit, ne quid prseproperum, ne quid inportunum ac tardum sit, sed conlatis et uirtutibus et temporibus et rebus non inperite his, quae sibi conperta fuerint, utatur; quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intellegitur. incredibilem enim in modum ea rebus gestis uerba subiecta sunt, ut, cum fideliter illa, quae gesta sunt, enuntiarent, maiorem tamen internae et spiritalis intellegentiae profectum ex se ita conlocata prsestarent. neque tantum haec ratio seruata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam dei magnificentiam commemorarentur, uerum etiam ut per condiciones gestorum et uirtutes nominum exemplum de se gerendis in his, quae sunt gesta, praeberent. itaque necessarium est haec singula personis, temporibus, uirtutibus discernere, ut ea, quae incuriosse aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medellam sanationemque referantur. et hoc ipsis rebus in psalmo docebimur, qui ita c“ptus est: