Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora prouehimur. in eo enim; quod ita coepit propheta: ecce, quam bonum et quam iucundum. docemur, quid bonum atque iucundum sit, ut per cognitionem eorum in bonis iucundisque maneamus. seruata autem scienter ea ratio prophetae est, quod bonum iucundumque sociaret: quia non omne, quod bonum est, iucundum est, neque omne, quod iucundum est, bonum est. iucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciuise amoenitate detrimentum et salutis et famae. bona est tolerantia iniuriae, cum ad inreligiositatem conpellimur poenis famis, sitis, frigoris, uigiliarum. contumeliarum, dolorum, sed iucunda non est; illic enim iniuriosum perfectae uirtutis officium est. atque ita per haec nonnumquam et bonum iucunditate indiget et iucunditas solet eo carere, quod bonum est. [*]( 1 diu xpi G iesu VfRPT 2 flectat (IR flectatur PTE 4 in gloria dei GRP in gloria est dei T Explicit peals CXXX incipit pall CXXXI (sic) G IIIH psalraus ///// incipit psalmus CXXXII r Finit psil CXXXI incipit CXXXU alleluia R Elp: tractatus psalmi CXXXI inčp tractatus psalmi CXXXII P Expl de CXXXI incip de CXXXII T — in R ea, qllae secuntur, usque ad psahn. CXKXV desunt. 7 bonil est et u iucundum V h. l.} infra deest, sed G bonum et qa iucundum 11 profeta (j iocundum PT (ita etiam in seq.) 12 quod (r ut uidetur adque G 14 ea ratio profetae est G ea ratio a propheta est PT quod G ut PT 18 et famae GT famae P cum G maxime cum PT 511 adque ita G adita Pet qc T et it* E 512 sic scripsi Acad. 38: et bono iucunditas indiget et iuciiditas solet eo carere G et bono iocnnditas solet eo carere P et bonum iocunditate et iocunditas solet eo carere Tb et bonum iocundo et iocnnditas solet eo carere e. m )

685

Videamus, quid illud sit, quod bonum et iucundum esse propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. uon humanas cohabitationes nec terrenarum domorum communionem propheta laudauit. nam fratres ob haec ipsa tectorum consortia dissidentes uidemus, et inimicos saepe eiusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. sed nouit esse apostolus communem et religiosam domum dicens: ut scias, quemadmodum oporteat te in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. itaque bonum et iucundum est in unum habitare fratres. cum in unum habitant, conuentu ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur. unicae uoluntatis caritate concordes sunt.

Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una, adsensu eadem, uoluntate non dissonans. fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta. et hoc testatur ille gentium doctor dicens: ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia. et rursum: inplete gaudium meum, ut idipsum sapiatis eandem caritatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem siue per inanem gloriam agentes, sed in humilitate inuicem arbitrantes prsecellere super inuicem, non sua, sed aliorum unusquisque uestrum contemplantes. hoc apostoli [*](8 I Tim. 3, 15. 17 Act. ap. IV, 32. 20 I Cor. 1, 10. 22 Phil. II, 2. ) [*]( 1 illud sit GPT sit illud E 4 propheta laudauit acripsi profeta laud*** G propheta Dauid dicit PTE I ob Pe sub Tb (de G h. I. non constat cf. Acad. p. 2.5) 9 oporteat te G te oporteat PT deuersari PT diuersari G ned cf. p. 237, 14 11 habitare fratres GPT fratres habitare V 12 cum (supr. scr. P) in unum PTE quia cum in uno V conuentu ecclesiae (eclesiae V) congregantur (congraegantur V) VPT conuentum ecclesiae congregant e 15 hoc praecipuum PTE hoc magnum praeceptum V 16 credentium praeconium om. V 18 assenau eodem (in n ras.) P 22 eadem P 28 abentes P. )

686
gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere, ut ea, quibus alienae uoluntates in concordia detinendae sint, cogitemus. quod alio in loco admonet dicens: si possibile est, ex uobis ad omnes pacem habentes. ex nobis uult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit. uoluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et ceterorum natura habeat pacis adfectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conseruatse pacis existat. hoc itaque populo dei congruit, sub uno patre fratres esse, sub uno spiritu unum esse, sub una domo unianimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit. haec enim ut officiis mutuis sibi. ita et amore destricta sunt. hoc iucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diuersos.

Conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram . uestimenti eius. Aaron unguento, cuius compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem. hanc consecrationem primi sacerdotis sui deo esse conplacuit. dominum quoque nostrum inuisibiliter et incorporaliter unctum esse cognouimus, cum dicitur: unxit te [*]( 6 Rom. XII, 18. 26 Ps. XLIV, 8. ) [*]( 5 in concordia ex incordia m. 1 P 6 quo alio P ex uobis ad omnes — si possibile est in marg. super. add. P 9 ei et P etsi Te natura habeat PT natura non habeat e , 12 inter uno et patre lacunc 4-/j litt. T fratres esae sub V ex usu Rilar. fratres et anb PTE 18 unianimes V unanimes PT E sub uno capite TlE snb uno corpore V, T* in marg., sub uno corpor = e P 16 deatricta ex districta T 17 Cgregatioue ex gregatione P 20 de capite VT in capite Prb cf- a p. 687, 30 21 in barbam aron P(r) in barba aron V in barbam barbam Aaron Tb 24 primi sacerdotis sui PTE primum sacerdoti suo V 25 et inoorporaliter TE et corporaliter P om. V. > )

687
deus tuus oleo exsultationis. unctio ista terrena non est, . incorporea est, inuisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornu ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. opus istud laetitiae spiritalis est et ad sacramentum caelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur; non materies creaturae est. quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur; sed id, quod corporale est, per efficientiam uirtutis spiritalis imbutum speciem olei caelestis imitatur. denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio per id, quod a deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis inuisibilis consecratur. ut igitur hoc myrum omnes f“tentes odores et inmundos cordium spiritus. quocumque infusum fuerit, extinguit seque in omnia, in quae infertur, odor hic suauitatis infundit, ita per hoc sacramentum unctionis infusae et per eam omni terrenorum ac sordentium uitiorum nostrorum foetore deterso deo iam quod est suaue spiramus. nouit hunc suaueolentise spiritum beatus apostolus Paulus dicens ita: Christi bonus odor sumus deo in omni loco, in his, qui saluantur, et in his, qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex uita in uitam: ut odorem uitae nos esse uiuentibus, ita odorem esse mortis his, qui in peccatis suis morerentur, ostendens. ipse autem Christi odor ex nobis bonus deo est. ut igitur placitum hoc in primo, id est Aaron, sacerdote unguentum deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur gratum deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens, ita bonum et iucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas uoluntatis eiusdem primis et maximis sacramentis bonorum caelestium conparatur.

Descendit autem unguentum a capite in barbam. barba uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in [*]( 18 II Cor. 2, 16 sq. ) [*]( 1 deus tuus Pe cf. Sabatier //, 92 deus deus tuus Tb 2 de (mi. T 3 ut reges ungebantur Vr oleo laetitiae Vr ungitur E unguitur T ungetur P unctus est Vr 6 myrro Ta 7 unguitur T ungaL P 9 aro V hic desin. cod. V 12 mirum P myrrum Ta unguentum r 17 speram' P 20 et = = istis P 26 gratum PT et gratum e 27 praebens T praeba P praebet e. * )

688
. Christo oportet nisi ad id tantum, quod dictum est: paruuli malitia, non sensu. infideles autem omnes idem apostolus paruulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, obiurgat dicens: lacte uos potaui, non cibo: non enim poteratis, sed neque adhuc potestis. de se autem ita: cum factus sum uir, dereliqui ea, quae sunt paruuli. occurrere uero in id festinat, in uirum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi. unguentum hoc ergo in Aaron barbam. id est in consummatae fidei uirum descendit a capite. caput secundum apostolum uiri Christus est. Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum deus docuit, et deus mediator in lege. de capite ergo, id est de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: unguentum exinanitum nomen tuum. descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. descendit autem etiam in ora uestimenti. ora uestimenti ea sunt, quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam et deinde ad uestimenti ora descendit. in his autem mulieribus, quae ungentes dominum typum ecclesiae in euangelio praetulerunt. ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit; per quod unaquaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. media itaque corporis praetermissa sunt. nam dum ora uestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur. [*]( 1 I Cor. 14, 20. 4 I Cor. 8, 2. 6 1 Cor. 13, 11. 7 of. Ephea. IV,13 14 Cant. I, 2. ) [*]( 8 infirmes ad oibum T infirm*8 ad cibum G infirmis ad cibum P infirmi sint ad cibum r infirmi sumere cibum e manenteB PT minime ualentes e, om. r 6 non eni PT nondum enim rE 6 dereliqui ea (ea om. r) quae sunt paruuli Gr ea quae sunt paruuli dereliqai PTE 8 plenitudinis om. PT (de G h. L nihil constat), sed tf. Sahatier 111, i99 9 in aaroD barbam PT in barbam Aaron rE 11 capud G 18 in lege GT supr. scr. P 17 fidei supr. scr. T 18 in ora PTr (qf. Sabatier II, 261 et infr.) in oram E 19 defluant (?) G 21 ora GPTr oram E 22 unguentes T 24 unaquaeque G quaeque PTE 96 memoritor s memoratur GPTr. )
689

Additur etiam et alterius conparationis exaequatio, cum dicitur: sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion. ros ab Hermon in Sion non descendet; multo enim a se interuallo hi montes diuersi sunt. neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion autem est secundum doctrinam caelestem ecclesia, uel quse nunc est, uel quae erit sanctorum, quse per resurrectionem glorificatorum et. laetantium angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice. cuius interpretatio anathema est; quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebreice Hermon dicitur. fertur autem id, de quo etiam nescio cuius liber extat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum conuenerint. sed haec praetermittamus. quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte dei per prophetam professio commouebat. certe hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.

Ros uero de caelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Iacob ait: et det tibi deusarore cseli et ab ubertate terrse multitudinem. ergo quia munera et benedictiones dei, quibus primum omnia, cum creata et facta sunt, benedixit, postea uero ex peccato Adae in anathemate constiterunt, gratum deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. benedictus [*](21 Gen..XXVII, 28. ) [*]( 1 addetur G 2 in monte G (cf. Sabatier l. c.) in montem PTE 3 descendet G descendit PTE 4 diuersi P diQsi T diuisi rE fert ut r E fertur (?) G ferret ut PT ros PTrE nos (?) G 5 descendere posse uideatur r *#*****re posse ******** G descendat PTE poxtea in G legi potest: - et quod est potius - — eundum doctrinam. quaedam in cet. libr. excidisse uickntur. 9 nobiscum (cum in ras. P) GPTab nobis, 10 hebreice G hebraice cet., cf. Georg. Lex. /, 2795 13 ***tem - et illio - - -- po -- quae G fort. post conuenerint similia iis praebuerat, quae sunt in r: et illic de concupiscentiae suae desideriis disposuerunt. 15 de Ge, am. PTa. 16 com*** G commouebat PT conimonebat ed. Baxil. 1550, Par. 1572fort. recte 18 interpraetatione G 19 supstitionis ex supstionis P testantur PTE certatur (?) G 25 anathemate ex athemate G. ) [*]( XXII. HIJar. Plct. pan 1. ) [*]( 44 )

690
enim homo fuit; sed post benedictionem, statim ut peccauit. statim impias fuit. sed qui mauult peccatoris paenitentiam quam mortem, uult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est ex impietatis sede in sanctificationis locum transire. rore enim omnia uirescunt, aluntur, augentur: ita principali illa dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit. est ergo bonum atque iucundum, ut a gentili errore, id est a profana Hermon ueneratione descendens ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat et eum, qui salute omnium laetatur, oblectet ob id: quoniam illic mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saecula, in Sion scilicet uel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum. benedictiones enim ecclesia sola largitur, uitam aeternam unanimitas promeretur. qui dixit enim aeternae uitae uiam pandens: diligite inuicem, sicut ego dilexi uos, non mendax est. est enim ipse ueritas, u i a, uita, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.