Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Laudate nomen domini, laudate serui dominum: qui statis in domo domini, in atriis domini dei nostri. laudate dominum, quia benignus est dominus: psallite nomini eius, quoniam suaue est et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos dei aduocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. praestare autem laudi benedictionem non ambiguum est. primus enim honor in benedictione positus est, sed [*]( 1 elfgendum G eligenddm P quando ex eo GT quando = ex eo P ..u medella G cf. Lachmann Lucr. p. 204 medela PTE et sic infr. 4 utatr G 5 incredibile enim mo*** (?) G (fort. incredibili enim modo) 7 illa supr. scr. P illa ex ea T 8 prestare P 9 seruata PTe obseruata b ipsae GT ipsa P 10 gesta P 11 condiciones G cognitiones PTE q; 12 exemph* G 14 uirtutibus P 16 infedelitati (?) G sanationem (?) G 17 docebimur G docebimus PTE 19 in atriis dni di G cf. p. 696,18 p in atriis domus dei PTrE 21 sallite P 514 laudi benediotionem PT* et G, ut uidetur (ubi benedictionem etiam nunc legi potest; praestare h. 1. = antecedere) laudem benedictioni « 25 honor r odor GPe ordo Tb (de litt. n et d in nostr. cod. saepe confusis cf. praef.). )

696
consummatur in laude. et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. hoc enim primum est: laudate nomen domini. nomen ergo domini primum laudare admonemur, quia deus caeli sit, quia deus terrae sit, quia deus mundi sit, quia deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahse et Isaac et Iacob sit. in his enim primum deo laus est.

Sequens uero prsecoptum est: laudate serui dominum. per cognitionem nominis dei ad scientiam eius proficimus. iam enim non nomen domini, sed dominum laudamus cognoscentes. cur deus caeli sit, cur deus terrae sit, cur deus mundi sit, cur deus Abrahae et Isaac et Iacob sit. haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi deum non iam per obcedientiam subditorum, sed per inmensae uirtutis suae magnificentiam laudamus et laudamus serui eius; neque solum serui eius nudo tantum professionis nostrae uocabulo nuncupati, sed stantes in domo eius, iam non uagi neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti; neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio domini dei nostri, internae potius et mediae domus sede suscepti. per hunc igitur ordinem a seruis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur.

Laudandus deus ob id est, quia benignus est. nam at omnipotens sit, naturae, suae uirtus est; ut uero benignus sit. nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et condicio originis in peccatis detinet. et quid spei est humanis delictis. si benignitas deo absit? sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est, psallendum nomini eius est, quia suaue est. psallite nomini e i us, quoniam suaue est. psallite ubi dicitur, ad corporis [*](1 confusae (a in ras.) P 6 habrahae P abraae T abraham r eni P supr. scr. T ergo r 10 laudemus P 11 sit post mundi om. P 13 dm ex dilm corr. T 17 erratici PTE errantes r 18 tantummodo PTab tantum in domo re sed etiam PTE eed et r 22 quia benignns uirtus eat om. P (uoces nam nt — uirtua est in marg. infer. additat postea erasae sunt) 95 delictis ex dilectis P 26 deo PlTb dl P* dei t. )

697
opera refertur, ut per organi nostri, id est corporis multimoda opera consonans deo fiat et apta laudatio. psallere ergo nomini eius iubemur, quia suaue est. suaue enim est deo corpora nostra conplacito ministerio probabilique famulari: uel ipsum illud potius nomen domini suaue est.

Et quid suauitatis in se habeat uel nomen eius uel ei psallere, continuo subiecit dicens: quoniam Iacob elegit sibi dominus, Israhel in possessionem sibi. initium originis Iudseorum secundum sanctificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum dei fuit sermo; et cur potius Iacob quam Abraham dominus elegit? dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israhel qui et Iacob, cur iterum additur: Israhel in possessionem sibi? ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum, qui iam tertius in electione est, Iacob commemorari. ratio quoque admonebat, ut significatus Israhel in Iacob intellegeretur. quin etiam illud accedit, quod, qui Iacob est, eligitur, qui Israhel, possidetur.

Sed iam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret; ea quoque gestis rebus coaptata uerba esse, quae, cum ea, quae gesta sunt, enuntiarent, tamen intellegentiam nobis absolutiorem eorum, quse spiritaliter in gestis rebus prsefigurabantur, adferrent. dei nomen suaue est, non uni tantum genti atque ipsi inreligiosse, sed omnibus iam gentibus atque linguis. Iacob enim sibi elegit maiorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione uenalis, abripientem benedictionem, inpsenitentem post seruitutem, deinde post luctam deum uidentem et Israhel nuncupatum. ante enim Iacob est et sic Israhel. circumspiciamus ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Iacob et Israhel habet. et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias eius accipit, benedictionem eius diripit secundum [*](1 multimodo opere (e in ras.) P 9 abraam T habrahae ex habraam 1il.2P10NIabrumT1sin.'łupr.scr.P m. 2 P 10 primum PTb om. e 11 abraam T 18 in supr. scr. P ne ne 26 maioris (is in ras.) P supplantatS a supplautS T supplantatio (tio in rctR.) P eflido (0 in ras.) P 27 uenalis PTab uenalea e 80 ee om. e, m )

698
domini dictum dicentis: a diebus autem I ohannis regnum caelorum uim patitur, et uim facientes dirij)iunt illud. Iacob est ergo, qui eligitur domino dicente: ego uos elegi, non uos me. Israbel est, qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in seruitute multi . temporis fidelis, in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in dei cognitione et conspectu Israhel.

Nouit autem spiritus prophetiae prsepotentem hanc nominis dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suauitatem dicens: quia ego cognoui, quam magnus est dominus. officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. uox ista eius est, qui ait: nemo nouit patrem, nisi filius et cui uoluerit filius reuelare; et filius quidem patrem, si cui uoluerit, reuelabit, sed magnitudinem eius nemo cognoscit propheta dicente: cuius magnificentiae non est finis. cognitio ergo infinitatis huius ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.

Quia ego cognoui, quam magnus est dominus: et deus noster prae omnibus diis. non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur; nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis conparatus prsefertur. et quia isti dii non sunt, quaerendum est, quos deos dixerit. non enim deorum multitudinem ecclesia cognoscit. error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat ant credat. nobis autem secundum apostolum unus deus, ei [*]( 1 Matth. XI, 12. 3 Ioh. XV, 16. 18 Matth.XI,27. 16 Ps.CXLIV,3. 22 PI. CXXXIV, 15 sq., cf. CXIII, 4. 29 I Cor. 8, 6. ) [*]( 11 5 primogenitis PTb primogenitua e 9 ppotentS T hano ex hunc T huno P 10 snauitate P 11 cognoui P cf. Sabatier II, 261 noni TE 12 non aua PTh sua e 16 cognoscet T 25 di (?) G 27 coetus PT* cf. Acad. p. 19 28 et procreationes GTE ^ procreationis P et n n snccessionis P fingat T 29 credat T. )

699
quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. unus ex uno, deus ex deo est. non recipit alterum innascibilis, ut duo sint; nec admittit, quod est unus unigenitus, ne deus sit. non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est; dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit, neque unigenitus deus ex alio quam innascibili deo subsistit.