Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Efficitur rebus, quod - titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. namque in primo cantici graduum ad dominum de tribulatione clamatum est. postea leuati oculi in montes sunt, et quaesitum, unde ueniret auxilium. dehinc, quia eleuanti oculos et, unde auxilium ueniat, quserenti adest doctrinse propheticse institutio, in his, quae sibi sunt dicta, lsetatus est. nunc uero quia usque ad id, quod doctrina instituerat, accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat propheta: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in cselo, incrementis conpetentibus contemplandi dei usus, tamquam post multam caecitatem per modica et dimensa admissae sibi lucis interualla consuetudini totius luminis praeparatus. deus enim, qui primum in tribulatione inuocatus est, quaesitus est a prophetis eosque prophetise [*]( 2 I Cor. 3, 16. 4 Ioh. XVII, 20 seq. ) [*]( 5 ego — in me om. V dominus RPT hic est dñs V 6 saeculorum amen om. V Explicit psalmus CXXI incipit psalmus CXXIUI feliciter V (duo ps. seq. in V desunl) Finit psal. C. XXI. incipit psalmus CXXII R Explicit psalmus CXXI incipit traotat' b. hylarii psal CXXII P Expl. de CXXI incip. de CXXII T 13 cantici RPT cantico E cf. adn. Bened. dominum RP dm T 15 eleuanti RT eleuati P 17 laetatus est Re est laetatus a laetatus PT 18 instituerat R instituebat PTE 21 per modica RE p dominica P per Ufiica T 22 admissae RPE , amissae T consuetudini Ed. Bas. 1550, Par. 1572 consuetudine Rs conguetudine P ad consuetudinem T 23 praeparatus RP est reparatus 7' praeparatur e. )
Sed caelum hoc, quod uisibus nostris per materiem sui subiacet, quod tamquam fumus solidatus firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit; sedis autem domini manet in aeternum. necesse est uero, ut habitatio habitatore suo digna sit: et corruptibili loco id, quod infinitum et incorruptibile est, concludimus, si deum in caelo hoc habitare credimus. quaeramus ergo, quae habitatio dei sit, nempe eius, quidixit: pater enim in me, et ego in patre; et rursum: ego et pater unum sumus; et de quo dictum est: deus in Christo erat mundum reconcilians sibi: digno et sufficiente filio, in quo pater per eandem naturae habitet uirtutem; patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia diuinitatis. sed non nunc de inseparabili uirtute patris et filii sermo est. deus enim ex deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et deus innascibilis unigenitum deum gignens manet in illo, quem genuit proprietate generandi. omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum deum nouerimus. nam de innascibili deo nemo tam amens est, qui caelum contuens deum esse non sentiat. in hoc ergo caelo deus inhabitat, digno maiestatis suae et diuinitatis habitaculo.
Sed est et alia conplacita deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: habitabo in his et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in deum; de quibus et apostolus ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. idem [*](lOIoh. X, 38. 11 Ioh. X, 30. II Cor. 5, 19. 25 II Cor. 6, 16 (cf. Levit. XXVI, 19). 27 I Cor. 3, 16 cf. II Cor. 6, 16. ) [*]( 1 auditu sed T auditus et RPa 4 Bolidatus RP solidatum TE Õ aedis R sedes PT cf. Acad. p. 18 7 et corruptibili RP et si corruptibili e ne corruptibili T 8 concludimus si deum scripsi concludimus ir deum R concludamus deum P concludamus & si deum e concludamus dum deum T c/. Abh. IV, 64 credimus ex oredemus R credimus PTE 9 eius RPTis E 12 in Christo erat RPT erat in Christo E 14 patre RT patrS P separante RT separantS P 18 gignens RT gignens ex gignes P 21 amens RT amant P )
Et quia secundum corporalem intellegentiam ille nobis subest sensus, ut caelum, quod ultra firmamenti huius naturam est, deus inhabitare existimetur, non excludimus publicam illam de sede dei opinionem, ut ei caelum caeli thronus sit, sed et illam dignam deo habitationem in caelesti Adam suo significatam esse credentes. etiam hoc igitur caelum deus habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse caelestes.
Oportet autem eos, qui ad deum cculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia, ut in euangeliis dictum est, nemo retro respiciens et aratrum tenens aptus est regno cselorum. relinquentes enim templa, aras. cupiditates, lasciuias et omne uitiorum profundum conuenit indefesso obtutu inuictoque persistere. si enim gentes errore suo csecse [*](1 I Cor. 15, 48. 9 Ioh. XVII, 21. 24 Luc. IX, 62. ) [*]( 1 qualis de limo PE (c/. Tischendorf. Nou. Test. Vat. 1475, Roensch y. Test. Tertull. 414) qualis & de limo R qualis est de limo T 2 et et qualis (is ex es T) RTE qualis P 6 dissenti postea 1-2 liti. erat. R 6 in dei uerbo RPE in do uerbo T 8 in eis TE in eoa RP 9 sint ex sit P 11 Christus om. P nostri RE nr PT 18 cui PTE qui R 15 ultra firmamenti RE ultra oeli firmamenti PT 16 puplica P 17 de sede dei RT de se. di P opinionionem R 19 igitur caeln d5 habitare R igitur deus caelum habitare PT ergo caelum habitare deos e 28 retorquaere R adque G 24 et aratrum G aratrum RPT. )
Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad deum semper esse obtutu dicens: ecce sicut oculi seruorum in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominse suae: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nobis. exempla et conparationem propheta proposuit, ut, sicut in manus dominorum oculi seruorum sunt, ita ad deum fidei suae oculi intenti sint: quia fidelis seruus ad omnem ob“dientiam uoluntatis dominicae sollicitus sit indeflexosque oculos semper intendat. sed si de seruis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos seruorum in oculis uel in lingua uel in conspectu esse dominorum; aut nutu enim bis iubetur aut ore. sed manus pro operibus frequenter scriptura significat. sunt autem, qui neque hominum neque dei serui sunt, sed serui sunt peccati domino dicente: omnis, qui peccatum facit, [*]( 26 Ioh. VIII. 34. ) [*]( 2 ueri GRT uera P 4 capti (?) G 6 corpora (?) G corpore P dm GRP dfft ex d5 T 6 qui ut GR quia ut P7' 7 ita ita et G sit animam (del. m. 1) hominem R 8 qui animatus G qui iam animatuB RPTE 9 ac ex hac R religione GRT regione P initae G intentae RPTE 10 deflecteret G 11 et om.G profeta G 12semper esae G esse semper RPTE 13 in manibus GR in manu PT quae secuntvr vsqve ad Ps. CXX V, 8 desvniin T 14 in manus G in manu PT in manib. R (tit χειρας LXX) 16 dominum om. GP noetrum om. G 16 exempla et conparationem G exempli conparationem RPE fort. recte cf. infr. p. 585, 9 proposuit G posuit RPE in manus GPin manibus R 17 fidei Buae oculi GRe oculi fidei suae P 19 >»*flexos qui oculos G 21 ita fuerat G R itaq: erat P 28 frequenter scriptura GRe scriptura frequenter P 25 peccatum facit GRP facit peccatum E. )
Nobis autem unus deus est; non tamen per unionem dei domino nostro Iesu Christo quod deus est abnegantes, sed sequentes legem et prophetas et euangelia et apostolos diuinitatis unitatem in innascibili deo et in unigenito deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et ueritate profitemur. nusquam enim genere plurali nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupauit, sed unumquemque suo ordine. Genesis namque ait: et pluit sulphur et ignem dominus a domino; et propheta: unxit te deus, deus tuus; et rursum: dixit dominus domino meo; et euangelia: et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; et apostolus: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus Iesus, per quem omnia; et rursum: ex quibus Christus est, qui super omnia deus. hoc ergo propter "dominus" dictum est, ut intellegeremus per id, quod unus innascibilis deus est, non adimi unigenito deo posse, quod deus est. deus [*]( 18 Gen. XIX, 24. 19 Pa. XLIV, 8. 20 Pa. CIX, 1. lob. I, 1. 22 I Cor. 8, 6. 23 Rom. IX, 5. ) [*]( 1 hii G hi ex hiiP nequitiarum GP nequitiarum in caelestibus RE 2 in operam G in opera — tamquam om. P 4 autem in haec G 5 gentilium G deorum gentilium RPE 7 uoluptatum GRe uoluntatum Pb quarum PE qu*rum G quorum R cf. pratf. spectantes GRE expectantes P 16 nosquam (?) G genere plurali RPE generali G neo RPE uel (?) G neque PE neque (ne in ras. m. 1) R 20 rursum R om. PE 22 dfis ihs G diis (in rcu. 1) niJr lhs xps (in marg. add.) R 23 & rursū in uerR. ineunte add. m. lf R xps est qui super G chriatos qui est super RPE 24 dfis R dominos G dominum PE. )
Sequitur deinde: et sicut oculi ancillse in manus dominse suse. tenuit uero eundem propheta ordinem. ut in conparationis exemplum ancillse quoque oculos in manus dominae esse commemoraret intentos, ut in operum potius efficientias hsec desideria seruorum doceret intenta. sed cum plures serui plurium dominorum sint positi in exemplum, quaerendum, cur ancilla una unius commemorata sit dominse. plures enim serui, ut superius diximus, plurium sunt deorum. nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est. et quia nunc de peccatoribus, qui peccati serui sunt, sermo est, haec ancilla anima carni dominae suae dedita est et per corporalium uitiorum blandimenta subiecta est habetque inferioris sui per inlecebrarum fomenta dominatum, fructus operum eius inspiciens, ergo ut hos seruos et hanc ancillam indemutabilia uitia sua detinent, ut in his quadam religiosa stultitiae. suae intentione persistant, ita fidem esse oportet, quae non temporaria ac mobilis sit neque, emissis temptationibus defetigetur, sed usque consummationem misoricordiae dei inmobilis et indemutata permaneat. u [*]( 1 unus uterque GR uterque unus P quod P qod G ut R duo G cf. Neue Formenl. II, 147 duos RPE 7 in manibus R 12 qur R i 13 una om. G unus G 14 plurium G plurimi R :; plurimorum PE a na nunc autem GRE nunc ergo P 15 qia G 18 anima GRE unima P eat et per GRe est per Pb corporalium uitiorum (iRe corporalium et uitiorum Pb 19 subiecta est GRe subiecta Pb inferioris GRP inferiori b 20 fructuli eius operQ P 21 ego G indemutabilia G a indemutabiles RPE 22 et in G quadam GR queda P religiosa GRb religiosae Pe 28 persistant PE per ***** G persistit R esse oportet u xcrip.ri esse oportere GRe, om. Pb qae G 24 defetigetur G cf. Georges Jrorif. 197 defatigetur RPE usque GRP usque ad E. )
Et idcirco propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat dicens: ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nobis. non decidit, non absistit. tardet licet ad temptationem fidei misericordiam suam dominus, quia fides constantem debet praestare fiducise suae expectationem et desperatio omnis diffidentiae confessio est. sed propheta non incertus est misericordiae dei; nam oculi eius in eum, quoad usque misereatur. intenti sunt, intenti autem adeo, ut intentioni eorum oratio) geminata subiecta sit. ait enim posthaec: miserere nobis. domine, miserere nobis. et intentus est et intentus orat: ea scilicet perseuerantia, qua uitiorum serui in dominantibus sibi uitiis demorantur, ille certissima bonorum seternorum spe et perfectae in se misericordise fiducia perseuerat.
Sequitur uero, ut saepenumero cognouimus, hanc fidelium spem grauis iniquorum obtrectatio et molesta malignorum insectatio. iustitiam enim a nobis praedicari inicus odit; pudicitiam si laudamus, inpudicus offenditur; exsecratur in nobis ebrietas ieiunia. at uero cum ad liberalitatem cohortamur. insipientiam nostram auarus accusat. cum Christum deum praedicamus cruciatum, religionem Iudaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. cum iudicium dei expectamus, offenduntur saeculi reges et deum arbitrum uitae ab unoquoque actse recusant. cum resurrectionem adnuntiamus, mortua cum uitiis suis infidelium corpora contradicunt. fidem quoque nostram a lege et prophetis et euangeliis et apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates coarguunt. caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo; desaeuitur in nostram [*]( u 3 misereatr G 4 decidit GR desinit PE tardet GRb tradat P* 5 debet praestare G praestare debet RE prestare P 7 confessio est G confessio sit RPE 8 quo ad corr. m. 1 R 11 orat GRE erat P 16 secuntur R 16 molestia P 17 inique (?) G inique R iniqUDa P 21 cruciatum scripsi (de uoce cruciatus = crucifixua cf. Lact. mort. t pers. 2) cruciari - (ri ex corr., postea 1 litt. eros.) R orucari P crucifixum E 23 ab unoquoque hactS P 27 hereticorom G R 28 ueria desaeuitur in nostram uerecundiam, quae extant in GR, om. P. )
Testis nobis est et pauper in Abrahse sinu quiescens et diues perustus in poena. ille enim in aggestu fimi ante diuitis ianuam fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus uulnera dissoluta lingentibus. sed hsec erat militia corporis, hsec aduersus saeculum pugna, interius tamen anima eius per fidem inuulnerabili et ad omne telum, ad uolutatis uitia inuia: et idcirco ab angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahse sinus fertur. ille uero, cui omnis erat uestitus in purpura, cui totius ciuitatis nobilitas graui dominatu subdita [*]( 8 ex miseratione pereuntium est GRe eat ex miseratione pereuntium Pb 4 praecationem G praedicationem R pdicationS P quo P 6 adiecit GP om. R 6 aspernatione GP dispectione R 7 haeo GR hoc P 8 adque G contemptu GP contentione R eximat ex exemat P usque ad GRP usque in E 9 intento P et idcirco GRPb et quia e donec sibi — idcirco om. R 11 praecatur GR adque G 12 eo con ut GR cf. Acad. p. 31 13 in controuersum G introuersum R in contraneraum (contra ex contro m. 2) P 16 patiendi GRP patienti E 16 et snpr. add. P 17 ille enim in aggestu fimi ante diuitis ianuam GR illo enim posito in aggestu diuitiaru ad ianuam P 18 ulceru ex ulcere P defluens GP diffluens R sedebat ex sederat m. 2 P 19 militiae G 20 aduersus G aduersum RP 21 inuulnerabili G inuulnerabilis RPE cf. Acad. p. 43 et — inuia om. G ad uoluptatia R ac (ex ad in ras.) uoluntatis P uoluptatis ac E 28 habrahae R sinu! RP sinum E 24 graui GP ex grauis corr. R. )
Ait namque: obprobrium abundantibus et aspernatio superbis. post superiores, quas commemorauimus, insectationes regum, gentium, Iudseorum, hsereticorum atque etiam saepe nostrorum facta hic quoque est euangelica conuersio, ut abundantibus sit obprobrium et superbis aspernatio. superbia in contemptum et copia mutatur in inopiam: rursumque et contemptus in superbiam et inopia demutatur in copiam propheta utrumque istud per uerba eadem monstrante. cum dicit: obprobrium abundantibus et aspernatio superbis, siue quod modo obprobrium ferant, qui postea in regno domini abundabunt, et quod nunc in aspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam superbient: siue quod iudicii tempore obprobrium et asper natio in eas, qui nunc in sseculo abundent ac superbiant, reuertatur. [*]( 9 Luc. XVI, 23. ) [*]( 1 cuius G 2 congregabantur GP congerebantur REa aelementorum R 5 excidens R quod male usus fuerat G (cf. Draeger Synt. /, 068) quo male (malae R) usus erat RPE 7 misterio P aburitur P 8 refrigerari ex refrigari P 9 depraecatur GR respondet G respondit RPE 11 bic om. G tu uero GP tu ergo R 12 merorem G 16 aepernatio GP dispectio R 16 superiores GPsuperius R 17 hereticorum G adq. G 18 sepe G 19 habundantibus R 21 et inopia — copiam om. P 24 ferant E fuerant G RP in regnum R 26 superbiant G superbiunt RP 27 in saeculum G 28 reufertatur GP reuertatur ex reuertantur R. )
Paulus in infirmitatibus et in angustiis suis gloriatur. iudicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus ecclesiae praecipit. mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, ut meminissent egenorum eorumque curam facerent sollicite. minimorum angeli deum cotidie uident; humilis exaltabitur; et optimum sacrificium deo est cor contribulatum. non ergo abiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem. ne profundo ab his chao separemur, ne refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia obprobrium abundantibus et aspernatio superbis sit. demutabilis est ista conuersio, et digna in bonos et malos uicissitudo, quam in euangeliis ostendit dicens: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, et rursum: use uobis. qui ridetis, quoniam flebitis, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Canticum graduum Dauid.
Nisi quod dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel; nisi quod dominus erat in nobis, cum surgerent homines in nos, forte uiuos degluttissent nos et reliqua.
Attulit magnum nobis conpendium psalmus anterior; ab eo enim in hunc scanditur. oculi namque mentis nostrae intenti . ad deum fuerunt usque ad misericordise finem multis undique aspernationibus et obprobriis circumstantibus. post quae misericordiam consecutos et de obprobrio in abundantia et de [*]( 2 I Cor. 6, 4. 6 Ps. L, 19. 12 Matth. V, 0. 13 Luc. VI, 25. ) [*]( 2 elegi G eligi ex elegi corr. m. 1 R potentium om. R contemptibibus G 8 praecipit r; praecipit ex praecepit corr. m. 1 R praecepit P et supr. add. P instituunt ut G institu = unt ut P instituunt (om. ut) R 4 sollicitae R 5 minorfl G dm cotidie GR cotidie dm P 8 indigente ex indegente P 11 est ista G R =s = ista P et malos G ac (ex hac R) malos RP 14 flebitis R plorabitis P dominus R ait dominus PE Explicit p*** CXXII incipit paal CXXIII G Finit psalmus CXXII incipit CXXIII R Finit traCt psalmi CXXII in5 trac psSl CXXIII P 22 magnum nobis RE nobis magnum P 24 ad deum R in deum PE 25 post quae P post qua R 26 in abundantia P in abundantiam Re et de aspernatione RPe de aspernatione b. )
Non est autem leue mandatum illud, quod necesse fuit praeeunte quodam prophetae prseconio demonstrari. in his namque rebus, quae difficilia sunt, desideratur exemplum. omnis enim natura hominum insolens ad res secundas est et inbecillitatis suse inmemor inconsulte in prosperis laetans est quod ab homine doctrina dei erudito abesse oportet. quis enim relictus est nobis gloriandi locus recordantibus omnia ex deo esse? si nos nobis uitam inseruimus, debeamus et nobis corporum speciem: si ipsi pluuias aestusque moderamur, ex nostro esse prouentus fructuum gloriemur: si non in omnibus [*](1 in superbia GP in euperbiara Re ac i. ras. m. 3? R 4 homi- nis G 6 degluttissent P deglutissent R 6 est om. G dici a ceteris PE dicere ceteris R 11 ergo est R est ergo PE 12 existimandum GR existimandum esse PE 13 secundum profetiam G secundum propheticam doctrinam RPE cognito GP cognito (ito in ras.) R quid RP quod G 14 loquetur G loquitur RP 15 insurgerent homines in nobis G sargerent homines in nos RPqf. infr. p. 591, 21 et Stud. 1889 p. 317 16 degluttissent G deglutissent RP 17 dicet R dic*t G dicat P 19 mundatam (?) G 21 difficilia G RP difficiles E 23 inconsultae R laetans G iactans RPE 26 debeamus GP om. R 27 moderantes P. )