Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quod autem hsec folia ligni huius non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus Iohannes in Apocalypsi testatur dicens: et ostendit mihi flumen aquae uitae, splendidum tamquam crystallum, exiens de throno dei et agni, in medio platese eius et ex utraque parte fluminis arborem uitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium. caeleste sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quamquam inplere non possint, tamen ad corporum rationem mutila sint. conuenerat enim dixisse. ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. sed quia uitae arbor ubique in sacramento [*](13 Matth. XXIV, 35. 18 Apoc. XXII, 1. ) [*]( 1 defluet ex defluent m. 2 l' nec mirum — defluent (sic) infr. add. m. 2 F 3 decidentur R deous =si R decursi 1' 4 dimensi Ve demessi roni. Bened. 6 foliorum ex filiorum m. 2 r ut add. m. 2 V 7 circnmtecta R 11 in has V 12 non decident V dei om. V 13 transibunt R 15 quae ab eo V delabetur V 19 de trono F de trhono R 20 agni ex angi R 22 fructum suum ex fruotuum suum m. 2 V 25 corporalia ex corporalium m. 2 V 26 ad corporum rationem mutila sint scripsi, cf. Stud. 1886 p. 338 ad corporata non mutilent Ra. ad corporata non mutilentur VrD 27 arbores ex arboress m. 1 V 28 uitae arbos r. )
Et omnia, inquit, quaecumque faciet, p*rosperabuntur. iam non, sicut in Adam, donum eius et statuta perturbabuntur — quia ille constitutae inmortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit —, sed per redemptionem ligni uitae, id est dominica passione, cum ipsi ligno uitae similes erimus, iam, quidquid in nobis fiet, aeternum est, aeternum autem cum beatitudinis sensu. prosperabuntur enim omnia illa, quae fient: non demutatione incerta, non in natura infirma, cum incorruptio corruptionem et aeternitas infirmitatem et forma dei formam terrenae carnis absorbuerit. huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti, beatus ille uir erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus, ut plantatio dei non eradicanda permaneat; in quo omnia a deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione uel infirmitatis nostrae eradicanda uel temporis.
Demonstrata autem perfecta huius uiri beatitudine consequens erat, quae impios poena maneret, ostendere. sequitur namque: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrse. non est impiis conparatiuae huius beatitudinis spes relicta, sed uagum eos. [*]( 1 undique ex saeuientibus V 2 subministros V 3 arboa 1' h agnus ex magnus m. 2 V in di t rono V in dl trhono R in throno dei E 8 inquit ex inquid R ' prosperabuntur VR bene dirigentur E 10 perturbantur Ru. illae R 11 trangressae R 13 quicquid R aeternuest R 14 prosperabuntur enim VRa pro- Bpere dirigentur autem e 15 non in natura (in sup. lin.) V non natura Re infirma ex infirmi R 16 incorruptio ex incorruption V 8 17 absorb erit R absorpserit E 18 dante VR 19 uir om. R 21 nulla ex ualla m. 2 V 22 post temporis V add. demonstratur 24 quae sup. lin. a m. 2 V ostenderet T 25 inpii V 27 uagum os Ed. Par. 15720. )
Et quia per hanc demutationem obtritae in puluerem firmitatis non erunt eius boni participes, quod beato uiro ex fructu ligni dabitur in tempore, ideo consequenter adiecit: propterea non resurgunt impii in iudicio. non abolitio his, qui utique puluis erunt, per id quod non resurgent denuntiatur, sed resurrectio his in iudicium denegatur. non enim per id quod non erunt, sensu p“nse carebunt: quia lucri p“nam faciet, quod non subsistet ad p“nam. subsistent autem. quia erunt puluis. puluerem uero effici uel ariditate uel adtritu, non est subsistendi amisisse naturam, sed in naturam alteram substitisse. per id autem, quod in iudicium non resurgent, absolutum est non resurgendi eos caruisse natura, sed [*]( 6. PB. XVII, 43. ) [*](2 mfirmitate V discussi V puluis V 3 ni || hilũ (1 litt, eras.) R diuolait R 4 poenae sed V in om. R ut ludibriosae poenae et loco altero (om. uerba poenae — cuius) Ra 7 comparatio R 8 quomodo enim Ed. Par. 1572 b et sic 9 quomodo lutum 9 est sup. lin. a m. 1 V i 10 prope om. V 11 inferni E 18 non sup. lin. R 14 et per d R 15 poena V 18 adeo V 19 resurgat a resurgent b in iudioium E; 11 h. 1. in ma-rg. hanc notam add.: fi resurrectio impiis sed iudioiQ denegatur 20 his ex is m. 2 V resurgunt E 21 in iudicio ftiam h. 1. et in teqq. V 28 poena faciet R 24 aridate T rab ia 25 sistedi V amisee R. ) [*]( XXII. Hliar. Fiet. para I. ) [*]( 3 )