Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Neglegentem audientium et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici sermo perturbat. cum enim dicit: qui credit in me, non iudicabitur, exemit iudicio fideles; et cum subiecit: qui autem non credit, iam iudicatus est, non admisit ad iudicium infideles. ergo si credentes exemit . et reppulit infideles, nec in hos nec in illos iudicii sorte permissa, quomodo conuenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen? non enim potest locus relictus esse iudicio, cum neque infideles nec fideles sint iudicandi. et haec quidem ita esse auditoribus neglegentibus et lectoribus incuriosis uidebuntur: ceterum in se uirtus ipsa uerborum proprietatem dicti et intellegentiam continet.

Qui credit, inquit. non iudicatur. quid enim necesse est iudicare credentem? iudicium enim ex ambiguis rebus existit. et ambiguitate adempta iudicii non desideratur examen. ex quo ne infideles quidem necesse est iudicari, quia ambiguitas, quin infideles sint, non resedit, sed adempto in credentes non credentesque iudicio causam dominus iudicii et auctores, in quos iudicari necesse esset, adiecit. sunt enim aliqui, [*]( 3. Ioh. III, 18, 19. ) [*]( 1 perdidisse ordinem E 9 in eauangeliis R 4 est hoc sttp. lin. a rn. 1 V 6 ante tenebras tres litt. (qua ?) eras. R 7 neglegentia (sed ia ex corr.) Rb audipntiam Ve et inouriosam neglegentium r 9 ademit iudicio ex ademit non iudioio V 19 ademit V nec in hos ex ergo in hos corr. m. 2 V 18 sibi hoc (om. in) Ve 14 ait ex ad corr. m. 2 V existimatur R est om. R 15 huno om. E 16 lucem E 17 relictus om. R neque fideles E 00 dicit R 21 inquit ex inquid R ex inquoit m. 2 V iudicabitur E 99 existet r 24 nec infideles quidem R 25 quin ex qui m. 2 V 26 dms in iudicii auctores V 27 in quo R neoesse est V aliqui ex aliquid m. 2 V. )

35
inter pios impiosque pui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprii, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum, nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei. plures namque dei metus in ecclesia continet: sed eosdem tamen ad ssecularia uitia saeculi blandimenta sollicitant. orant, quia timent; peccant, quia uolunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentis sunt. impii non manent, quia his dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quse? pietatis sunt aliena sectantur. et necesse est ea magis diligant, per quse id quod se nuncupant esse non possunt, secundum nuncupationis uoluntatem operum uoluntate potiore. et idcirco dominus postea quam credentes non iudicandos et non credentes iam iudicatos esse dixerat, addidit: hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. in eos ergo iudicium est, quod iam et in incredulos actum est et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. prseferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc iudicium est, quia, cum dilexerint Christum. magis tamen tenebras dilexerunt. hi ergo iudicabuntur, qui neque ut pii non iudicabuntur. neque iam fuerint ut impii iudicati, in quos ex praelata potius dilectione iudicium est.

Huius quidem euangelicae dispositionis tenuit et propheta rationem, dicens: propterea non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. [*]( 1 inter impios piosque E 2 proprie E ipsut V c/. Acad. p. 28 3 quia sit illis in aliquid V quia sit aliquid (d ex t) R 4 aliquit V 5 in eclesia V in aecclesia R tamen in saecularia r 9 'is V 10 quia ex quian m. 1 V pietati VE 11 nuncupant esse ex nuncupantes se R pant esse — secundum nuncu add. m. 2 I* 12 operum uoluntate add. m. 2 V 13 potio re R 15 hunc om. e 18 et — necessarium est om. V 19 quia magis ex quia lex magis corr. m. 2 V 23 tenebras dilexerint V hii V 24 non sup. lin. R ut ante impii add. sup. lin. m. 2 V 25 potius dileotione sup. lin. R 26 huius ex husius R et huius Ve et ante propheta sup. lin. R om. Ve. ) [*]( 3* )

36
impiis iudicium, quia iam iudicati sunt, non relinquit; peccatoribus autem, quos superiore sermone discerni ab impiis docuimus, consilium iustorum, quia iudicandi sint, denegauit. illos enim pneiudicatos impietas facit, bos uero peccatum detinet iudicandos. itaque neque impietas, quae iam iudicata est, peccatorum est permissa iudicio, neque peccatores, qui iudicandi sunt, iustorum, qui non iudicabuntur, meriti sunt digni esse consilio.

Et huius differentiae hinc ordo proficiscitur: quia cognoscit, inquit, dominus uiam iustorum, et uia impiorum peribit. consilium iustorum peccatores idcirco non adeunt, quia uiam iustorum dominus cognoscit. cognoscit autem non ignorationis scientia, sed dignatione noscendi. neque enim hsec in deo passionum humanarum demutatio est, ut aliquid aut cognoscat, aut nesciat. beatus apostolus Paulus, qua ratione a deo cognosceremur exposuit, dicens: si quis est in uobis propheta aut spiritalis, cognoscat quae scribo uobis, quia domini sunt: si quis autem non cognoscit, non cognoscitur. eos ergo cognosci a deo ostendit, qui, quae dei sunt, cognouerint: tum cognoscendi, cum cognouerint, dignationem scilicet cognitionis per meritum religionis cognitae consequentes, ut quod cognoscitur, non ignorantis profectus intellegatur esse, sed cogniti. absolute autem dominus ostendit in Adam atque Abraham peccatores se ignorare, cognoscere autem fideles. namque Adae post peccatum dictum est: ubi es, Adam? non quod deus, quem adhuc in paradiso habebat, in paradiso esse nesciret; sed quod, dum ubi sit interrogatur, indignus cognitione dei per id, quod peccauit, ostenditur. Abraham autem diu ignoratus, scilicet ad quem septuagenarium iam dei fuit sermo, cum se per oblationem [*]( 16 I. Cor. 14, 37. 26 Gen. III, 9. ) [*]( ft 1 iam ejc dam m. 2 V relinquit ex relinquid R 2 quo R t superiore R superiori E sermone ex sermo m. 2 V 3 iudicati I* 4 fecit V 6 peccatorum e (5 ex ae ? post ė 2-3 litt. eras.,fortasse lilt. rit.) R 12 inter cognoscit et cognoscit autem eras. dñs R 16 aliquit r e 16 ab eo cognoscentem V 19 cognosoetur R' E 20 quia quae R 21 cognouerit V 24 adque YR 27 in paradyso R 80 dei iam E. )

37
Isaac fidelem domino probasset, tali in diuinam familiaritatem dignatione suscipitur: nunc cognoui, quia times dominum deum tuum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. non ignorabat utique Abrahse fidem, quam ei de generando Isaac credenti et ad iustitiam deputauerat: sed quia magnum timoris sui dederat filium offerendo docimentum, nunc cognoscitur, nunc probatur, nunc dignus est. qui non ignoretur. sic itaque deus et agnoscit et nescit, cum Adam peccator nescitur et Abraham fidelis agnoscitur, dignus scilicet, qui a deo nihil utique ignorante noscatur. cognita ergo est deo iustorum non iudicandorum uia: et idcirco peccatores, qui iudicandi sunt. eorum consilio submouentur. impii autem in iudicium non resurgent, quia deperdita eorum uia iam fuerint iudicati per eum, qui ait: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula sseculorum. amen.