Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hoc autem non intellegunt mutationis causa elementorum dictum fuisse a domino, ut his mutatis noua creatura reformetur, quod et Dauid docet: Ipsi peribunt, inquit, tu autem ipse es in aeternum. Et dominus: Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt.

Et: Ego faciam nouum caelum et nouam terram, dicit dominus. Restauranda potius ergo, non pereunda adnuntiat elementa, et quamuis inpossibile deo non est, ut, qui fecit ex nihilo omnia, iterum delere possit omnia: quod ait lob beatissimus:

Si autem destruxerit uniuersa, quis ei dicet, quid fecisti? Si ergo ita senseris, omnipotentiam domini Christi cognoscis, siue ea restauranda quis aestimat, sequenter intellegit. Nam etsi pereunda semina scriptura demonstrat, id est ipsum mundum ad nihilum deuenire posse, tamen **# quia, quod fecit, non deperit.

Fecit enim, ut ait Salomon, ex nihilo omnia ut possent esse quae non erant. Et in resurrectione hominum non pereunda semina, sed ad gloriam maiorem uenientia demonstrat, ut ait apostolus: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale: seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem. Et ipse iterum apostolus beatissimus:

Expectatio enim creaturae [*]( 2 exaeripsit Augustin. de haeres. 67 4 Matth. XXIV 35? 6 Apocal. XXI 1 7 Psalni. CI 27 Hebr. I 12 9 Matth. XXIV 35 10 Es. LXV 17 LXYI 22 14 Iob IX 12 XI 10 18 Psalm. CI 27 19 Sapient. XI 25 20 Sapient. I 14 23 I Cor. XV 42 26 Rom. VIII 19 seqq. ) [*]( 3 mane Bl iha Â, om B 6 dictam A 9 terra A uerba— transibunt om A 10 facio B 12 annuntiat B 15 dicit A ergo si B 16 senserit A cognosces B 17 eam restaurandam intelleget B 19 ad B a A ... desunt nonnulla 20 solomon B 21 possent esse quae B possetis seque A et om A 25 surgit in incorruptionem om A 26 exspectatio B )

43
reuelationem filiorum dei expectat: uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum qui subiecit in spe futurae gloriae dignitatis. Propter quod et ipsa creatura, inquit, liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriaeIfiliorum dei, ostendens itaque ad gloriam filiorum <dei> processura elementa, id est homines cum hac ipsa uisibili creatura, cum dicit dominus:

Sol tunc septempliciter lucebit. Transeuntia ergo erunt elementa ad maiorem iam gloriam, inque ea permanenda cum hominibus, quamuis et ad nihiluih possit adducere qui fecit omnia dominus.

Sed in hoc est eminens Christi maiestas et potentia, quod ad gloriam maiorem eadem elementa transire promittit. Nam et apostolus elementa haec liquescere et ad nihilum uenire nuntiat pariter et prophetat.

Alia est heresis quae excalciatos ambulare debere homines adserit, quod Mosi, inquit, dictum est: Solue calciamenta tua, et quod Esaias beatus ita ambulauerit tribus annis: quae magis humana ac uanae superstitionis sunt, non traditionis sanctorum ac domini nostri Iesu Christi iussionis et imperii eius ac potestatis.

NOUATIANI SURREXERUNT POST PEKSECUTIONEM POSTREMAH a Nouato quodam, qui sicut ecclesia catholica credebant antea, [*]( 8 Es, XXX 26 14 II Petro III 10. 12 17 exscripsit Augustin. de haeres. 68 18 Ezod. III 5 20 Es. XX 3 ) [*]( 1 filii A1 eispectat B 2 subdita B 6 ad gloriam flliorum] gloria ad filiorum A a gloria ad gloriam B <dei> addidi 7 hominis A haec A uisibilia A 8 ///// sol A (t erasa) 12 potentiam A 14 nilum B 17 excalcios A1 18 mosi A sub mosi B ,20 hac A traditiones A 22 ac A atq: B 24 postrema A 25 credebat A )

44
uetus testamentum et nouum accipientes.

In persecutione autem, quia lapsi sunt multi fideles et in paenitentiam suscepti sunt a catholica ecclesia, irati, immo potius praesumptione ducti ac

superbia, uanam doctrinam conati sunt seminare, separantes se ab ecclesia catholica atque a Christi bonitate ac misericordia dissonantes, atque dicentes, non esse fideli post baptismum locum aliquem paenitentiae, ignorantes quod per prophetam clamat: Viuo ego, dicit dominus:

si uolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat? Si ergo dixerint dehis qui baptizandi sunt dixisse scripturam, non tamen fidelibus, audiant saluatorem post baptismum aquae dicentem de baptismo alio, paenitentiae scilicet passionis. Ait ita: Baptisma, inquit,

habeo baptizari, et quam festino si sciretis, ostendens utique nobis post baptismum, quod per aquam ante dederat, aliud etiam passionis paenitentiae humano generi ab ipsius bonitate et clementia labentibus concedendum atque ab eodem domino tribuendum.

Quod apostoli intellegentes de passione eius saluberrima post illam!! primam gratiam humano generi etiam hoc eum contulisse praedicrbant. Ut prouisor enim et omnipotens et peccantibus concedit per paenitentiam, ut, qui lapsus est, surgens ac pugnans iterum, inque ea perseuerans, speret se posse a domino desiderandam uictoriam adipisci.

In Christo enim et eius clementia et iustitia et bonitas propter peccantes et paenitentes abundat cottidie, ut Paulus beatus tristatus de illis est qui peccati causa non egerant paenitentiam, ut dixit in sua epistola: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et rursum: Ne ueniam [*]( 7 Ezech. XXXIII 11 XVIII 23 12 Luc. XII 50 24 II Cor. XI 29 27 II Cor. XII 21. ) [*]( 1 persecutionem A 2 qui A paenitentiam suscepti B pacientia A 5 a om A 7 paenitentiam A propheta A 9 dixerint Sichardue] dixerit 10 scriptararQ Al 11 aquae B que A 12 ait om B 13 baptizare A1 sciretis] finiretur Fabricius fleret is Oehlerus 14 post om A 17 eadem A tribuendo A 19 predicabat AA 20 enim et B enim A 21 pugnas A ea om A 24 habundat A cotidie B 25 testatus Sichardus 27 ueniat A* )

45
ad uos, et iterum me humiliet dominus propter quosdam, qui non egerunt paenitentiam. Et Petrus beatus apostolus mago Simoni dixerat: