Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ei quo autem incarnatus est, et homo nostrae causa salutis et deus uerus creditur, cognoscitur, colitur et in ecclesia catholica praedicatur. [*]( 7 Matth. XXVI 38 16 Luc. I 35 18 Ioh. X 11 19 <Ioh. XX 27> Luc. XXIV 39 21 Actor. II 27: conf Septuag. Psalm. XV 10 ) [*]( 2 incorruptionem A 4 subtrahunt B 5 hominum B 6 nun At sumta A & saluatorem A 8 cuius et om Bl: exciderunt haec fere: anima et corpus passum est pro nostra salute cuius 9 <in> addidi in corporatione A in comparatione B 10 erat om Bl 13 ut om Bl 17 ohumbrauit A te in ras A: 8. s. i 18 exciderunt haec fere: dominus ipse declarauit 19 ad thoman B ait homan A: exciderunt haec fere: Infer digitum tuum e. q. s. apud Ioh. xx. 27 Et iterum: Palpate et uidete 21 huius B 23 incannatus A )

37

Alii sunt Tropitae qui dicunt conuersum uerbum in carnem, non intellegentes quod ait apostolus beatus Iohannes: verbum caro factum est, et habitauit in nobis; non adtendentes quod uerbum est inmutabile et inconuertibile, id est deus dei filius, caro autem quam accepit! pro nostra salute, ipse eam formando adsumpsit et induit nostrae causa incapacitatis.

Ad eum uisendum itaque res istae in unum coniunctae pro nostra salute non mutationem uerbi in carnem, sed adsumptionem magis rei uisibilis declarabant, ut inuisibilis per uisibilem carnem uideri possit, credi atque cognosci, et ab humano genere capaciter adorari.