Diversarum hereseon liber
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391
Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391, Diversarum hereseon liber
Alii autem sunt heretici qui circa passionem aberrant, dicentes quod in passione dimiserit dominus noster Christus carnem, et sic ascendit in caelum, et non est iam in ea, inquit, diuinitas.
Neque enim post passionem resurrexit in carne, neque cum carne ascendit in caelum, cum salus omnis hominis in passione carnis ipsius, et surrectione et ascensione in caelum consistat. sine cunctatione nobis et credentibus uniuersis;
cum et apostolis beati angeli dixerint pro nostra fide ac laetitia in Actibus Apostolorum, quod: Sicut uidistis eum ascendentem in caelum, sic eum iterum sperate uenturum de caelo. [*]( 3 Ioh. I 14 23 Actor. I 11 ) [*]( 3 beatus om A iohannis B 4 habitabit A 5 imrftutabile B incorrnptibile A 6 deus om Bx accipit A1 7 uerba ipse eampro nostra salute in A ml omissa in marg inferiore addita sunt adsumsit A 8 res istae B resistat A 9 coniuncta A 10 sed B sed et A declarabant ut B declarabunt et A inuisibilis (i extrema expuncta et e superscripta) per uisibilem (his duobus uerbis superscriptum declarabant et inuisibiles (e ultima in i mutata)) A 15 dimiserit om A dominus A deus B 16 ea] ei A carne B 17 mquit Bx 19 hominum B resurrectione B 20 ascensionem A constat ABl 23 uidetis A 24 sperante A1 )