Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Scire nos conuenit quod et animam ueram hominis habuit, intellectum habentem, et corpus hominis, sensum carnalem itidem, ut et dolere possit corpore et emori.

Tamen de sancto spiritu facta haec cognoscitur caro et creata anima scilicet, sicut scriptum est in euangelio: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: et quod animam ueram habuit *** dicens: Animam meam pro uobis pono:

et de carne passibili ad Thoman: *** quod spiritus non habet ossa et carnem, sicut me uidetis. Et apostolus Petrus beatus de saluatore testatus est, dicens: Cuius anima non derelicta est in infernum, nec caro eius uidit corruptionem.