Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hoc autem dextra atque sinistra, lux, inquit, sunt et tenebrae. Quendam etiam concubuisse cum illa muliere et uirtute dicunt, de qua nati sunt dii. et

homines, et angeli, et septem spiritus daemoniorum Addunt etiam prophetas quosdam natos de ea, speciosum nomine et Barcaban.

Alii autem euangelium consummationis et uisiones inanes et plenas fallaciae et somnia uidere diuersa adserunt delirantes.