Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii autem ab Iuda traditore instituerunt heresim, dicentes bonum opus fecisse ludam quod tradiderit saluatorem. Hic enim, inquit, nobis omnis scientiae bonae auctor extitit, per quem caelestia nobis mysteria manifestata sunt.

Virtutibus etenim in caelo nolentibus, inquit, pati Christum, et scientibus quod, si fuerit passus, uitam hominibus donaturus est, hoc sciens, inquit, ludas, quod, si fuerit passus Christus, [*]( 1 Actor. VI 5 ) [*]( 3 falliciis B 5 nostici A aliqui A 6 barbelum A Noriam Fabricius sed est voopa Epiphanii p. 82 C 7 ualdabaoth Bl ialda- bot A 8 calacaun AsB calcaun Al 9 erat A solem A 11 tenebras inruentes Fabricius ex Ephiphan, p. 80 A] intuentes 12 eonas A2B oenas AK 13 eonas 17 nomine et B nomen A 20 delerantes Bl 24 omnes A 26 enim A 27 est B et A )

19
salutem hominibus adlaturus est, hinc tradidit saluatorem.

Hoc autem malum adsertionis impiae quibusdam uanis et uaecordibus quasi uerisimile uidetur esse interdum, cum sit in omnibus contrarium et exsecrabile, cum propheta eum Dauid beatus ante et dominus saluator damnauerit, et beati apostoli sententiam domini aduersus eum confirmauerint edocentes.