Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Qui fuit primum cum apostolis et Stephano beatissimo martyre, qui dicit et ipse uirtutes esse plurimas; unde et Gnostici, qui scire se aliquid putant, maxime emerserunt. Isti Barbelo uenerantur et Noram

quandam mulierem, alii autem ex eis Ialdabaoth quendam, alii autem Calacaun hominem. Dicunt autem et dogma ponentes ista:

Ante, inquit, erant solum tenebrae et profundum et aqua, atque ex his diuisio facta est in medio, et spiritus separauit haec elementa. Tunc ergo tenebrae inruentes in spiritum genuerunt quattuor Aeonas, et isti quattuor genuerunt alios quattuor Aeonas.