Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae spiramen quod accepit Adam putat tantum esse, quantum est a Christo post resurrectionem concessum apostolis, cum ignorat quod spiramentum est modicae uirtutis aliqua gratia in audienda lege dei multorum proprium, spiritus autem perfectionis est plenitudo.

Spiramen itaque datur ab infantia et catechuminis, spiritus autem in incremento doctrinae fideique est salutaris baptismi plena dei gratia, ut intellegere et ad maiorem iam possis scientiam peruenire. Ideoque post baptismum spiritum ut apostoli, iam non spiramen accipit, qui baptizatur in trinitatem.

Commune est enim omnium spiramen, spiritus autem paucorum est fidelium atque credentium et discentium et ueluti ab honore ad honorem et a gloria ad gloriam maiorem caelestemque scientiam et gratiam peruenientium, dicente apostolo, quod a [*]( 1 Rom. XI 7 seqq. 4 Gen. XLIX 10 8 Rom. XI 25. 26 9 Ezech. XI 19 XXXVI 26 11 Luc. XIX 40 14 Gen. II 7 16 Ioh. XX 22 27 Rom. I 17 II Cor. III 18 ) [*]( 1 ierk 5 ergo] enim punctiв subditis s. 8. ergo 6 iudeo rQ uersua fine diremptum 14 accipit A 16 spiramen B 17 primum 18 est B et A 19 cathecuminis in om A 20 est] et 21 possit scientie A 24 paucorum est B paucorom et d 25 descendente A )

127
fide in fidem procedimus, et a glorià ad gloriam prodire properamus.

Ideo ait ipse: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis, ut et natura non insors Christi muneris inueniatur < aut) aliena penitus, id est nec catechuminus, et fides atque doctrina studiumque et uita praeclara in paucorum fidelium et cupientium uoluntate dinosceretur exuberans, dicente domino: Habenti dabitur, et plus ei adicietur: non habenti autem et quod habere uidetur auferetur ab eo. Quod Iudaeo contigit, et aliis itidem plurimis.