Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Non ergo petnnis cultris dicit circumcisos Iudaeos sed paganorum durissimis mentibus ac lapideis, quae antea fuerant quidem impietati deditae, postea uero credentes in domino, amissa mente lapidea, meruerint, idem uerbo dei circumcisi, mente doctrinaque iam caelesti potentes Iudaeos circumcidere, id est Christi eis insinuare scientiam salutarem, de lege et prophetis eam quippe nuntiantes atque conprobantes undique.

Quamuis enim et cottidie circumcidantur ludaei ab his qui ante erant gentiles, id est doceantur de lege et prophetis, de fide Christi domini scilicet saluatoris *** qui si crediderint, et ipsi salutis remedium accepturi sunt: perseuerantes autem in duritia mentis lapideae, aeterno erunt iudicio detinendi.

Ideoque et dominus in eorum contradictione pertinaci dicebat quod filii eorum, id est pagani ipsi, erunt iudices eorum atque doctores, id est gentium populus, qui ante in mente lapidea uersabatur, postea uero per Christi fidem merebatur ad scientiam [*]( 1 Rom. IX 16 5 IQs, V2 24 Mattό. XII 27 ) [*]( 2 dissimillantib; (lantib; in marg additum) Å a om Å 3 non erunt B nouerunt Å õ cap, CLI solus Å seruauit quae] quod 9 quidem] qua Å unquam Oehleruв 10 Non] Ne 11 diё sed] de 14 meruerit idem] id est circumcidi. doctrinliq; iam celestis 18 iudęis 20 excidenmt ueZuti haec: tamen BUis caecitatibus properantes inseruire contemnunt ac Bpernunt tantam gratiam saluatoris: 23 cöntradictione )

126
salutarem peruenire.

Israhel autem secundum legem currens, ut scriptum est, ad legis uirtutem peruenire non potuit, quia non ex fide, sed ex operibus currere properabat. Iacob enim dicit quod ipse erit spes gentium, non Iudaeorum. Oportet ergo gentes credere uniuersas primum, tunc demum ab ipsis gentibus Iudaeos discere ac doctrinam Christi domini de lege et prophetis audire, atque ita adquiescere ut compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est. Et alter propheta ait: Aufer ab eis cor lapideum domine, et da illi cor carneum. Et dominus: Si isti tacuerint, lapides clamabunt.