Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae cum audit in Zacharia propheta de funiculo agrimensorio, de quo et Dauid propheta beatus edixerat, quod angelus tenens ibat mensurare Hierusalem, aestimat secundum litteram ita dixisse scripturam, cum non Hierusalem metiri, quae tradi debebat hostibus, sed credentium recte atque paucorum perfectorum electio nuntiabatur per angelum adfutura, ut dictum est: Multi uocati, pauci autem electi.

Hierusalem ergo in funiculo agrimensorib : mensurabatur, id est et ante sub paucis, et post fidem Christi paucorum catholicae fidei gignenda electio praedicabatur in saeculo. Quod et apostolus ait: Oportet hereses esse, ut probati manifestentur Quia ergo funiculus hereditarius triplici uirtute conexus est, id est patris et filii as et spiritus sancti, haec coniunctio, cum in una eademque [*]( 2 I Cor. XV 47 .7 Matth. XIII 12 XXV 29 Luc. VIII 18 12 Zach. II 1 seqq. 13 Psalm. LIX 8 eVII 8 18 Matth. XX 16 XXII 14 22 I Cor. XI 19 24 Ecclesiastes IV 12 ) [*]( 4 exors B <aut> addidi 5 ne cathecuminua A nec catbeeuminis B fide A 7 et exuberans A 9 habere B habet A aufertur B 13 propheta om B 15 scribturam B 16 tradi debebat Sichardus] tradi habebat B trahebat A credentibus .A 17 perfectorum] perfecte electio Cotelerus] lectio 18 affutura B 19 autem om B 20 et ante B ante A 21 gignende lectio A 22 et om A 24 patri A 25 eandemq; A )

128
accipitur fide atque credulitate, aequalitatis quippe et ueritatis coniungenda unitas atque colenda potentia cognoscitur ab ecclesia catholica, non in diuersa maiestatis aut qualitatis credenda substantia praedicatur, ut quidam aestimant heretici.

Quod et dominus dicere dignatus est: Putas filius h-ominis, cum uenerit, inueniet fidem super terram? Quia et ante propheta quod tunc erat in paucis, et post Christi praesentiam, passionem et resurrectionem eius ... diuinaque sententia, quod essent praeuaricaturi, hoc ita nuntiatum sit, ut sunt heretici hodie qui a spiritu sancto aut a filio recedentes diuersam maiestatis et potentiae inaequalitatem cotti-

die praedicant aberrantes, in hoc ergo nos oportet agnoscere quod funiculus, ut ait Salomon, triplex non disrumpetur, quod et credi debet a nobis quod et de diuina substantia et propria filius et sanctup sit itidem spiritus, patri quippe conexus in omnibus, qui et cognosci debet et coli ab omnibus. In hac ergo coniunctione baptismi et saluator nos dignatus est confirmare, imperans: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.