Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ergo etsi ante generaliter secundum temporis diuisionem populorumque factum est, adtamen in Christi praesentia triplex gratia resplendet ac dignitas, ut alii perfecti, alii sequentes, alii postea secuturi demonstrarentur non in uno modo dignitatis, id est regni caelestis inueniendi, sed secundum fidem atque laborem eorum atque diuersa certamina mercedem congruam adepturi, dicente domino: Multae mansiones sunt apud patrem meum.

Ideo et Dauid animam ad regimonium uocatam modis omnibus conlaudat, edocens: Adstitit regina a dextris tuis. Aliam etiam sequi hortatur: Audi filia et uide, et obliuiscere domus patris tui, et concupiscet rex speciem tuam.

Ut ergo est rationis, conuenit cognoscere quod alii in regno, alii in paradiso, alii in uitam atque remissionem peccatorum in futuro erunt deputandi; [*]( õ I Cor. VI 17 8 Matth. XX 16 XXII 14 10 Matth. XIX 21. 22 20 Ioh. XIV 2 22 Psalm. XLIV 10 23 Psalm. XLIV 11. ) [*]( 2 alienae Bl 8 perfectioris Fabricius coniunctionis A 5 coere A I add t A 2 8 paucarum B electione A annuntiat B 9 affnturam B adfutura A trIIIex Al uirtutes B 11 et uende B quae habebis AI 13 est inquit, B scribtum B 15 tamen B 16 dignitatis A perfecti alii sequentea alii om A 17 secutura AI 18 fidem ac laborem B 20 multo B 22 uocata A collaudat B Adatetit B .24 concupiscft A 27 erant Al . )

125
quod non negatur currentibus ac uolentibus et nunc ut oportet; dissimulantibus autem et non recte currentibus a domino haec non erunt conferenda.

Est heresis quae putat quod Hiesus filius Naue Populum Iudaeorum cultris lapideis circumciderit; quod nec rerum. natura suscipit nec uirtus aut ratio persuadet. Facilius enim Iudaei periclitari poterant quam curari; etsi secundum dei potentiam quidem inpossibile non est aliquid, tamen rerum natura non patitur nec ratio persuadet.

Non ergo petnnis cultris dicit circumcisos Iudaeos sed paganorum durissimis mentibus ac lapideis, quae antea fuerant quidem impietati deditae, postea uero credentes in domino, amissa mente lapidea, meruerint, idem uerbo dei circumcisi, mente doctrinaque iam caelesti potentes Iudaeos circumcidere, id est Christi eis insinuare scientiam salutarem, de lege et prophetis eam quippe nuntiantes atque conprobantes undique.

Quamuis enim et cottidie circumcidantur ludaei ab his qui ante erant gentiles, id est doceantur de lege et prophetis, de fide Christi domini scilicet saluatoris *** qui si crediderint, et ipsi salutis remedium accepturi sunt: perseuerantes autem in duritia mentis lapideae, aeterno erunt iudicio detinendi.