Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt heretici qui cum legunt in Solomone: Sexaginta reginae, et LXXX concubinae, et iuuenculae quarum numerus non est, putant eum mulierum causa et iuuenarum atque concubinarum numerum edixisse. Cumque ita sentiunt, infructuosi, immo potius ut pagani impii et Iudaei ineruditi atque indocti iudicantur,

ignorantes quod haec rationabilia sunt et intellectibilia ab eodem nuntiata, quae in Christi maiestate et potentia diuersa gratiarum munera humano generi ostendebantur aduentura diuersisque temporibus uoluntati hominum ac capacitati desiderantium ab eodem inpertita, non deo negante parem gratiam, sed, iuxta quod capere potuisse uoluntas hominum nosceretur, ipso domino tribuente atque conferente quaerentibus studiose, cum dicat beatus apostolus Petrus: In ueritate comperi quod deus personarum acceptor non est. Et Paulus apostolus.

itidem: Deus hominis, inquit, personam non accipit. Ex uoluntate itaque iuxta quod capit quisquis et desiderat, ita et a deo Christo ei tribuitur atque inpertitur cottidie. Diuersae igitur dignitates ac diuersae gloriae a Salomone nobis nuntiatae sunt: in mandato quippe, lege et Christi gratia, omnique, id est primo et secundo et postremo tempore, populis quae diuersą meritorum conlata sint munera dignitatis, ut priori populo, deinde Iudaeorum, tertio Christianorum;

quia, ab illis prioribus qui ante Iudaeos fuerunt cum edocemur, in Christi praesentia et dei Christi diuersam effusam gratiam [*]( 2 Cantic. VI 7 15 Actor. X 34 17 GabJ;. II 6 Rom. II 11 ) [*]( 2 in om A salomone B 8 octoginta B quorO A 4 iuuencularum SiçhardUII 5 dixisse A 9 munera SicharduBJ numera bumanu A 1 10 ostendebattir Å 11 imperita Bt impertita B2 12 potuisset 15 comperi d cognosco B 17 inquid B ex B & A 18 quisquis et A quisquis B2 quiquis BI et om A 19 tribuetur B impertitur B 21 gratia A 23 collata sint numera B 24 quia] qui 2lS fuer B fuerant A 26 presentiam A dei] de Christi om B )

124
capientibus et quaerentibus cottidie peruidemus effundi.

Nam quod aliae animae ad regimonium, aliae ad coniunctionem, aliae ad incrementum perfectionis aetatis in coniunctionem futurae fidei Christi domini uocarentur, manifestum est, dicente apostolo: Qui coheret Christo domino, unum corpus est. Nam ubi reginae nomen dicitur, regni caelestis manifestatur excellens nobilitatis sublimitas, quod et dominus uocationem multorum praedicans paucorum electionem adnuntiat adfuturam, in quibus triplex uirtutis dignitas enitescit.

Et in. euangelio dicente domino ad illum: Si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et ueni sequere me, et habebis thesaurum in caelo, at ille tristatus, inquit, est, ut scriptum est.