Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Rogo uos, fratres carissimi, ut (non) moleste accipiatis nec nos superfluos iudicetis, quod uos pro amore inimicorum frequentius commonemus. hoc ideo faciamus, quia ad sananda uulnera omnium peccatorum nullum medicamentum fortius esse cognouimus, nec uobis ineptum esse uideatur, quod aliquotiens etiam in sollemnitatibus martyrum ad amorem uos [*]( 10] Matth. 25, 41. 12] Matth. 25, 34. h th ) [*]( 1 uelud D hydropis Aug., et trobis D 2 hydropicus Aug., adropicus D 3 sitit Aug., sitiuit D pereclitatur D 7 itenere D uite D 8 eternam D elymosina D 9 die D stprelitate D 10 meruert D 11 eternum D 14 cooperuisti D 19 incipit sermo qui in natiuitate apostolorum iacob et iohanis et quando uolueris dici potest D; exstat initium huius sermonis apud Magum, bibl. patr. nou. I 242 editum Augvistini nomine ex cod. Uatic. 4951 et cod. Ottoboniano 978; reliqua sernumis para (inde a p. 244, 7 noli) cum Augustini sermonis 49, 5—7 parte congruit 20 non om. D 21 iudicetis D p D 22 facimus Aug. ) [*]( 16* )
Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos dei. ecce nemo te prodit deo. deus est, qui te uidet, qui te iudicat. audisti ab irato uerbum, a dolente ac succensente: moretur in te. quare proditur, quare profertur? non enim si in te [*]( 10] Iac. 2,19. 11] Galat. 3,11 al. ) [*]( 1 jtuocpmus D 3 baeato D 5 quesso D 6 putius D hodio D 7 hodisse D 9 inimicus mpra ras. exstat in D, inimicum Aug. 10 nocet D tuo si credis supra ras. in D 11 habundat D 15 hodio D 16 odps D 19 caeperunt D 20 iunxeris D hodio D 24 crdire D 26 dixi Aug., dixit D 28 adolente D succensante D moriatur Avg. I 29 sin D (i man. alt.) )
Esto ergo similis medico. medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. ut liberet aegrotum, persequitur febrem. nolite amare uitia amicorum uestrorum, si amatis amicos uestros. sed cui dico, putas, ne facio ego ipse? quod dico, fratres mei, facio, si in me facio. primus autem in me facio, si a domino accipio odio uitia mea, cor meum ad sanandum offero medico, persequor peccata, quantum possum, gemo de illis, confiteor, quia sunt in me, et ego accuso me. qui me reprehendebas, corrige te. haec est iustitia, ne dicatur nobis: stipulam in oculo fratris tui tu uides et trabem in oculo tuo non uides. hypocrita, eice primum trabem bem de oculo tuo. ira fistuca est, odium trabes, sed nutristi fistucam et fit trabes. ira inueterata fit odium, fistuca nutrita fit trabes. ut ergo fistuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam uestram. uides sentisque odio te liuentem et reprehendis irascentem? tolle e te odium et recte reprehendis iram. fistuca est in oculo suo, in tuo trabes est. [*]( 20] Matth. 7, 3; Luc. 6, 41. 24] Eph. 4, 26. ) [*]( 1 disrupit D 2 egrotantem D 3 medicini D, an medici scriben- U B dum? 4 illius deletum in D 7 inimicos D 8 qui D 9 hodiu D 11 egrotantem D 12 egredudinem D egrotu D 14 cui] qui Aug. 16 accipiodio D 17 gemeo D 18 acusso D 19 correge D 21 hy-. pochrita D eiece D 22 trabis D ubique nutris Aug. trabis sedfit odium D bis 24 fit D 25 liuentem Aug., libente D 26 tone e te scripsi, tollite D recte Aug., nec te D 27 duo D )
Tolle trabem de oculo tuo, noli odire. fratrem tuum expanescis an non expauescis? dico tibi, noli odire et securus es. respondes et dicis mihi: quid est odisse et quid mali est, quod odit homo inimicum suum? odisti fratrem tuum, sed odium contemnis. audi diuinam scripturam: qui odit fratrem suum, homicida est. ergo si homicida est, non uenenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti, non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus, postremum ipsum scelus non fecisti, tantum odisti et prius te quam illum occidisti. disce ergo iustitiam, ut non oderis nisi uitia hominis. hoc si tenueritis et hanc iustitiam feceritis, ut homines etiam uitiosos sanare malitis potius quam damnare, ante tribunal aeterni iudicis non pro odio damnandi, sed pro caritate uel pace coronandi feliciter uenietis praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. [*]( 161 1 loann. 3, 15. ) [*]( 1 trabem D nescio-lin. 6 conuertit om. Aug. 2 quo] D 3 hora D irascaetur D (priore loco) 4 penitentia D 5 p longo D 7 natum D 8 ipsu D, ipso Aug. 9 adolentium D 10 defferentiu D 12 odere D suum D expauiscis D utroque loco 14 respondis D mali Attg., male D 15 sed] si add. Aug. 16 hodium D contempnis D 17 ergo—est] qui odit, homicida est. numquid modo potes dicere: quid ad me, ut homicida sim? qui odit, homicida est Aug. 19 non locumtantum odisti add. D in marg. sup. 23 malletis D putius D dampnare D 24 eternis D dampnandi D )