Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Proxime, fratres carissimi, eius diei redemptionis nostrae celebrauimus sacramentum, quo deus hominem cum infirmitatibus induit. hodie uero illud excolimus, quo se deus in homine uirtutibus declarauit pro eo, quod in hac die siue caelo stellam ortus sui nuntium praebuit, siue quod in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uinum conuertit, siue quod in Iordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecrauit, siue quod de quinque panibus quinque milia hominum satiauit. in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim ex uirgine natus est, quod stella monstrauit. nos in melius esse mutandos operis miraculo et aquarum conuersione signauit, nobis remedia prouidit ex baptismo, quod in Iordanis alueo praebuit, prouocauit. et ideo, fratres carissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeferamus et in custodiam puritatis Christi baptismum celebremus, quia et haec Christi regeneratio tuae fidei confirmatio est. insinuauit enim tibi muneris sui beneficium per secundae natiuitatis exemplum et, quod facere te uoluit, prior fecit.
Legimus Iudaeos diuersa sub lege habuisse baptismata, sed nullum ex his contra praeuaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae caelitus sanctificari et, quia per uniuersum mundum sacramentum baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Iordanis alueo unica ac singulari pietate descendit. tunc enim Christum [*]( 2 incipit de epiphania in uigiliis dicenda D 3 die D 6 siue] quod in add. Aug. Max. 7 chanan D 9 humano D 10 siue-satiauit om. Max. 12 misteria D enim Aug., e D 13 uerba nos—prouoa canit immutata legimtur apud Max. et Aug. motandos D 14 quam D 15 babtismo D albeo D 17 custotiit D 19 tuae-tibi] nostraenobis Max. Aug. 20 ezempl{|u D 22 babtismata D 24 absolutionem D 25 aqua Max. 26 babtismi D 28 albeo D, alueum Max. Aug. singulare D discendit D )
Inter haec mirum esset, quod se dominus serui subdidit benedictioni, nisi cruci (se) subdidisset et morti. et ille quidem pretiosum sibi hominem esse pretii ipsius dignitate perdocuit. sed hinc quoque intellegimus, quam grandes apud se aestimet dominus noster humanorum criminum causas, propter [*]( 7] Matth. 3, 14. ) [*]( 3 conflexit D mortuoru D pro te ex propter D babtizatu D I itaque-post baptismum um. Max. Aug. babtismum D utroque loco 5 praecursor eius Max. Aug., pcursorem D 6 babtista D ita] eum add. Max. Aug. babtizandus D r eraswn) 7 babtizari D 8 babtizati D 9 babtizari D id est suprascr. D supra rasuram, in qua erat puritate 11 inquid D babtizati D 12 exibes D possedis D babtismatis D 13 largente D 15 adtactus D uitali-corpore om. Max. uitalem gratiam Aug. 16 mutuatur Aug. 17 discendere D te D 18 eterna D noua deum regenerationis fecunditate Max. Aug. 19 acciperat D 20 accipiel!ns D 22 benedictione D cruce D se om. D subdedis sed D 25 creminu D )
Omni ergo uigilantia atque diligentia caueamus, ne uulneret diabolus, quod sanauit deus, ne per consensum cordis, per flagitium corporis seruitutem, quam debemus domino magis exhibere, praebeamus inimico. et quidem si quis uiolentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus, nonne merito tamquam hostem detestaremur? et quo tandem animo diabolo per peccatum consentimus, qui nobis substantiam non uult auferre, sed uitam, non terram fraudare, sed caelum, non fines possessionis angustare, sed infinita spatia aeternitatis? inter haec o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te domini tui uolueris aestimare de pretio, poteris non dubitare de regno.
Illud, fratres carissimi, quod die tertia nuptias factas in Cana . Galilaeae et quod aquam in uina conuersam fuisse modo, cum euangelium legeretur, audiuimus, uideamus, quae sunt illae nuptiae. hic adquisitio uel reparatio nostra uotis et festis nuptialibus demonstratur, sicut in alio loco cum choro et symphonia reditus filii iunioris excipitur. sex autem hydriae sunt sex mundi huius aetates, prima ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque in transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Iohannem baptistam. quibus temporibus non defuit prophetia de Christo, per quas iusti figuram et typum domini praetulerunt. capiunt uero metretas binas uel ternas, [*](1 terras] quae BeqUtmttw apud Maximum infra p. 256, 11 apud Faustum leguntur 2 cendicitio D 3 remedi D dampnabuntur D, impii add. Aug. 4 redemuntur D, pii add. Aug. 6 diabulus D 8 pro- bemur Aug. uiolentius D 10 du ceremus D 11 diabulo D 13 fraudere D 14 0 o:lmo D 17 chanan D\' 18 uina scripsi coli. p. 250, 3, uino D, uinum Aug. 19 euuangeliu D ille D 21 simphonia D 23 etatis D prima-Christo om. Aug. 24 dauit &/1 dauit D 25 babilonis D utroque loco transmigrationem D 26 babtista D 28 me- « tritas D )
In Cana Galilaeae aquam in uina conuertit et latentem sub homine dominum operum uirtute detexit. et die, inquit, tertia. nuptiae fiebant. sed quae sunt istae nuptiae nisi gaudia salutis humanae? quare die tertia? siue quia nobis mysterium trinitatis ostendit, siue quod die tertia resurrexit. itaque tamquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras et ecclesiae ex gentibus congregandae suscepta incarnatione iungendus. cui quidem ecclesiae, quae utique nos sumus, et arras et dotem dedit. arras dedit, quando nobis est ex lege promissus, dotem dedit, quando pro nobis immolatus est. et alio modo hoc potest accipi, ut arras praesentem gratiam, dotem intellegamus uitam aeternam. uideamus, quid agit in Cana Galilaeae. hic iam prodant nobis deum stupenda miracula.
Statuuntur hydriae capientes metretas binas uel ternas. inplentur hydriae. mutantur subito aquae homines postmodum mutaturae et, dum in melius mutantur, uelut baptismatis uim loquuntur. quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur et, dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur, mysterium secundae natiuitatis aperitur. nihil in ipsis aquis de sua quantitate inminuitur et, dum in se manerent, a se omnino nobili commutatione degenerant. pereunt substantiae suae, adquiruntur alienae. fortior tenui materiae adquiritur sapor et occulta [*]( 4] Ioann. 2,1. ) [*]( 1 int D uideainus Aug., ueitiamus D 2 tractemus scripsi, tractamus D, retractemus Aug. euuangelii D 3 chanan D galileae D aquam scripsi coll. p. 249,18, aqua D, aquas Aug. latante D 4 in- quid D 5 sed quae scripsi, 9 que D, quae Aug. iste D 8 diseenti\' h dit D 9 genl:hus D 11 totem D 15 canaan D prodeant et dei Aug. Euseb. 18 ydriae D motantur D 19 motature D motantur D babtismatis D 20 loquntur D 21 aliut D 22 grationem D secunde D bis 28 quantitate Aug., qualitate D 24 fort. manent, maneant Aug. commotatione D 25 periunt D 26 aliaene D matyrię D )
Deficiente ergo uino dicit ad legum mater eius: uinum non habent. primo loco requiramus, quod fuit uinum, quod defecisse dicitur, et quid sit aliud uinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat dicens: omnis homo primum bonum uinum ponit et, cum inebriati fuerint, id, quod deterius est. tu uero seruasti bonum uinum usque nunc. uinum multis locis accipimus diuina praecepta et scripturas sanctas meracissimum uigorem caelestis sapientiae continentes, quibus ad amorem domini incalescant sensus et inebriantur affectus, secundum illud, quod de sapientia dictum est: parauit mensam suam, miscuit uinum suum in cratere. scripturarum ergo diuinarum uirtus, si quando alicuius interiora repleuerit, dicere poterit cum propheta: potasti nos uino conpunctionis, et: poculum tuum inebrians quam praeclarum est. operante ergo Christo in Cana Galilaeae uinum defecit et uinum fecit, id est umbra remouetur et ueritas praesentatur, lex recedit, gratia succedit, carnalia spiritalibus commutantur, in nouum testamentum obseruatio uetusta transfunditur, sicut beatus apostolus dicit: uetera transierunt et ecce in Christo facta sunt omnia noua. quomodo autem hydriae illae inpletae aqua nihil minuunt ex eo, quod erant, et tamen incipiunt esse, quod non erant, ita lex non periuit per aduentum Christi absoluta, sed profecit. uino ergo deficiente uinum aliud ministratur. bonum quidem est uetus testamentum, sed sine spiritali intellectu euanescit in littera, nouum uero odorem uitae reddidit in gratia. [*]( 4] Ioann. 2,3. 8] Ioann. 2,10. 14] Prou. 9,2. 17] Psalm. 59,5. Psalm. 22, 5. 23] 2 Cor. 5,17. ) [*]( 1 lenibus Euseb. 2 more ex mouere D 6 deficisse D aliut D 13 inebrientur Aug. 15 crataere D 19 chanaan D unft defecit D fecit] fit Aug. Euseb. 21 succidit D commotantur D 24 ydrie D ille inplete D 25 minuunt D Euseb., minuuntur Aug. 26 periuit scripsi, peribit D, perit Aug. Euseb. 27 profecit scripsi, proficit D 29 reddit Aug. Euseb. )
Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domu sponsi uideamus, quem sentire possimus. et quem alium nisi beatum Paulum intellegere debemus, qui post legis acceptionem noui testamenti mysteriorum suauissimo uel odore uel gustu et spiritalium sensuum fraglantia repletus et inebriatus exclamat et laudat: tu seruasti bonum uinum usque adhuc. uideamus tamen, quem ad modum ipsum uinum laudat: nec oculus, inquit, uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ecce uera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operantur, quando de pessimis bonos fecit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos dei. quae potest maiora exercere miracula, quam quando hominem uermem et putredinem dignatur in statum angelicum promouere, de terrenis in caelestibus collocare et in gratiam suae adoptionis adsumere, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit in omnia saecula saeculorum.