Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode rege interfectos esse euangelii textus loquitur. [*]( 12] Luc. 6, 38. 37. 18] Matth. 6, 14. ) [*]( 1 foriasse in praesentibus scribendum 4 iudeis D 6 quiaddtendit D 7 que deficile D 8 emitamur D 10 redemere D 11 diabulu D 12 demitte D 13 demittetur D demiseritis D 14 demittet D 17 demittamus demittetur D utroque loco 20 eterni D 21 demitte D demisimus D 26 incipit sermo int infantu illoru diaoendus (sic!) D; exstat hic serrno inter dubios Augustini sermones CCXX (39, 2152 M.) 28 erode D euuangelii D )
Digne tamen natalem colimus illorum, quos beatiores aeternae uitae mundus edidit, quam quos maternorum uiscerum partus effudit, si quidem ante uitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent. aliorum quidem pretiosa . mors martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione conplacuit, quia incipientis uitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum posuit, quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos primas erumpentes ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. et ideo dignum est [*]( 9] Hierem. 31, 15; Matth. 2,18. 14] Matth. 2, 6. ) [*]( 1 exultatatione D gaudeat-lin. 17 meruisti] cf. Eusebii (Fausti) hom. 11 init. nostra] nutrix add. Euseb. 2 et tantarum Aug., tantoru D pariens D tPphanus D 3 pdisse D 6 habundauit D 7 uerba sic enim- lin. 14 adquisiuit absunt apud Aug. herodis D 9 rachgl D 10 baeata D inlustru D 12 inspientiu D indigit D 14 bethelem D 15 ante n. Herodis in D eredes erastm est 16 que D 17 m§ruisti D 18 beationes D eterne uite D 19 maternarum D 20 uite perpetue D 22 confesione D 23 primordis D 28 quida D )
Et quia in scripturis diuinis bonos et iustos uiros semper persecutionem malorum sustinuisse cognoscimus, si diligenter consideramus, inuenimus illos maiora supplicia sustinere, qui faciunt, quam ii, qui sustinere uidentur. omnis enim homo, qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. nam si etiam illi, quem persequitur, aliquid de substantia sua tulerit, maius sibi ipse dispendium facit, quia nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno. ubi lucrum ibi damnum, lucrum in arca, damnum in corde. tulit uestem perdit fidem, adquirit pecuniam perdit iustitiam. sed hoc homines ideo faciunt, quia diem nouissimum adtendere nolunt. si enim diem mortis suae cogitare iugiter uellent, animum suum ab omni cupiditate uel malitia prohiberent. sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere. ueniet enim illis dies nouissimus, ueniet dies iudicii, quando eis nec pecuniam licebit augere nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere, quia percutitur etiam ab hac animaduersione peccator, ut moriens obliuiscatur sui, qui, dum uiueret, oblitus est dei. ueniet dies iudicii, quando mouebuntur fundamenta montium et ardebit terra usque ad inferos deorsum, quando caeli ardentes soluentur, quando sol [*]( 29] cf. Deut. 32, 22. 30] 2 Petro 3, 12. Matth. 24, 29. ) [*]( 3 poene D exstetit D corone D hodii D 4 pmi D parente D herodi D 5 egyptum D 6 egyptus D iudeoru D 7 jpfane D 8 iudea D 11 sustenuisse D 13 hii D uindentur D 14 per quem sequitur D 16 maius Aug., malus D 18 dampnu D aroha D 19 an cum Aug. tollit scribendum? 20 dies D 25 augerere D ne D 26 eterna D redemere D )
Quare ergo modo non sic forte et modo sic, sed, nunc quod est in occulto, tunc erit in manifesto? lege scripturam diuinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium dei. forte ibi, si possum, docebo te. immo disce mecum ab eo, qui docuit me, etiam nunc non esse bene malis et melius esse bonis quam malis, quamuis nondum uenerit bonorum plena felicitas nondumque uenerit poena malorum nouissima. si legem dei diligenter adtendis, forte intellegis mecum non esse bene malis. rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? responsurus es mihi: egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. tibi ideo male est, quia pateris mala, et bene est illi, qui se ipsum malum patitur? multum interest inter malum pati et malum esse, sed tu, quod pateris, non es. malum enim pateris et malus non es. ille autem malum non patitur et malus est. noli ergo falli. non potest fieri, ut tibi male sit, qui pateris malum, et illi bene sit, qui est malus. cum enim est malus, putas, quia non patitur et malum, cum patitur se ipsum? tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo, et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corpore suo? tibi male est, qui forte malam habes uitam, et bene est illi, qui malam habet animam? esto [*]( 2] cf. Matth. 13, 42. 50; Apoc. 19, 20. 3] Apoc. 14, 11. 4] Matth. 8, 12 al. ) [*]( 4 nbi Aug. 5 nullo D 6 ueniet-p. 242, i ne pereas cum eisj cf. Avg. serm. 48, 7. 8 (38, 319 M.) 7 discernentur Aug. 8 plasphematoribus D 11 oculto D 12 ingredire D potest D 13 ab eo Aug., habeo D 15 quamuiis D 19 angit Aug., tangit D deficultas D 23 malū. D 25 post malum in D cum pateris malum erasum ent 27 malfts cum D 30 uillam Aug. ) [*]( XXI. Faust. ) [*]( 16 )
Discamus ergo amare ueras diuitias, id est castitatem et iustitiam et pacem et misericordiam. istae diuitiae dicuntur iustae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur, illae uerae dicuntur diuitiae, quia, quisque eas habuerit, non egebit, dum iuxta apostolum habens uictum et uestimentum iis contentus est. istas ergo diuitias terrenas iniustum est putare diuitias, quae non auferunt egestatem. tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis auaritiae eas diligens habuerit maiores. quomodo ergo sunt diuitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis, quantum fuerint maiores, non adferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? diuitem tu putas, qui minus indigeret, si minus haberet, unde bene dixit quidam: crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. nam [*]( 18] 1 Tim. 6, 8. 27] Iuuen. 1\'4,139. ) [*]( 1 bone D ubique 2 et] est Aug. 3 bene] non quae te faciant bonum add. Aug. habito D 4 que D utroque loco quae-malum om. Aug. 6 tuis] esto bonus mansurus inter bona peritura. erubesoe bonis tuis add. Aug. 9 generi D eius Aug., e D 10 offertur Aug., effertur D n 11 excecat D 12 tribunt D letitia D 15 iste D 16 iuste D tribuntur D ille uere D 18 apostoloru D habens suprasar. D hiis D 21 auaritiae post egestate habet Aug. 23 fuerit D )
Nos uero, fratres, cogitantes nos peregrinos et hospites esse in hoc saeculo hoc tantum, quod ad uictum et uestitum opus est, nobis in itinere uitae istius reseruemus et, quantum possimus, in aeternam beatitudinem per elimosynam pauperum dirigamus, ut, cum in die iudicii cupidi et auari pro sterilitate operum bonorum audire meruerint: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, nos pro bonis operibus audire possimus: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est a constitutione mundi, quia esuriui et dedistis mihi manducare, nudus fui et cooperuistis me. ad istam uero beatitudinem nos dominus sub sua protectione perducat, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.