Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. AVIENO ENNODIVS.

Benedico dei nostri triplicem in maiestatibus unitatem, quae me inter angustias meas perfectae sanitatis loco de coniunctionis uestrae munere Subleuauit. uenit ad me sera quidem relatio, sed uotiua: adsit redemptor noster et inpleat quod inclinatus supplicatione concessit. domine mi, salutationis reuerentiam soluens rogo, ut actionis uestrae summam de suburbano illo cum parente uestro domno Liberio Christo uobiscum adnitente conpleatis, quatenus, si euenit commutatio, pretium dignetur accipere, ne diutius sub promissionis nutemus ambiguo, quia uos nostis nihil plus esse quod in hac supplici uestro mundi conuersatione praestetis.

VIII. VICTORI ENNODIVS.

Dum inscitiam sublimitas tua praeloquitur, eruditionis secreta patefecit: inpugnas perfectione quod adseris. nam dum te saluo pudore inlitteratum esse confirmas, quid naturae uigor, quid studiorum lima contulerit, declarasti. credat mihi subli* mitas tua, inbuendum liberalibus disciplinis iam suis bonis ditauit. si talis lingua prosequitur fratris Pauli filium, facunda adstipulatio et commendat et edocet. nihil longe degentibus magistris opus est, quando digna laude loquitur qui dirigit ad docentem. erubesco insinuatum minus inuenisse quam detulit, deum rogans, ut quod de me per adfectionem praesumitis ingenii ualeam uirtute conplere. uos tamen honore salutationis accepto quibus libet officium sermonis inpendite, dummodo sollicitudini meae de prosperitate uestra multiplex scriptionis cura respondeat. [*]( VIL 3 nnetatem V1 7 m T, mihi BLV 9 cum] c5 L adtinente B 10 quatinus LTV 11 nutimus B ) [*]( VIII. 16 insciam B, iniitiam Tl 17 perfectionè L 19 studiorum (i in ras.) B 20 bonas L 21 tales B 22 prius et om. B 23 diriget B 24 erobisco B munus Lb, manui B 28 uestra om. Sirm. )

234

VIIII. CAMILLAE ENNODIVS.

Intercepisti nostrum nescio quem secuta consilium. nam paruulum tuum, quem studiorum liberalium debuit cura suscepisse, ante iudicii conuenientis tempora religionis titulis insignisti. ueneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile iter est quo itur ad Christum nec occupatos multipliciter aliquando uia arta suscepit. properantes ad se de disciplinis saecularibus salutis opifex non refutat, sed ire ad illas quemquam de suo nitore non patitur. iam si eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica profitentem ornamentis saecularibus expolire. adnueram quod per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti: quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus est, destinari? si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes magis merito sanctos esse quam titulo. uere animum meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti. suscepi tamen deo auspice sanguinis mei uernulam. nunc restat, ut conatibus meis fauor caelestis adrideat et neglegentias hominum piae moderationis ubertate conponat. domina, ut supra, salutem debitam dicens precor, ut nunc geminam sollicitudinem pro utrisque suscipias et deo nos commendare adsiduis precibus non omittas.