Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

IIII. PROBINO ENNODIVS.

Si apud eminentiam uestram subplicatio mea recordatione subsisteret, crebra scriptione patuisset, nec quos apud Liguriam uestros dignatione uocabatis sepeliret obliuio. sed quia loco et opibus diuisi nec diligentiae lege conparantur, ideo perfectam subiectis caritatem, si digni sint, adlocutione praestatis, hac in amicitiam discretione coeuntes, ut uos cogamini tantum respicere, nos amare. erit uilium superba condicio, si plus a potentibus quam uerba praestolentur. ad querelam descendi caritatis imperio: debuistis me post periculum quod uideratis dignum putare conloquio, uel quia recentis mysterii reuiuiscentem conmendabat adsertio: puto quod digni sint honorum gratia de sepulcris redemptoris nostri potentia redemptoris ego tamen quamuis sim prodigus frontis et garrulus necdum de me fiduciam gerens, propinquos insinuo. praesentium portitor domni Faustini filius sufficienter bona pollicetur merita de parente: hunc ut uos foueatis, imploro, quia bene nostis qua sit creator eius morum luce conspicuus nec debet ad alios festinare nisi ad uos quemcumque uitae auctoritas armat et generis. ergo, domine mi, obsequio salutationis inpenso rogo, ut prosperitatem uestram epistolaris cura manifestet.

V. HORMISDAE DIACONO ENNODIVS.

Caelestis dispensatio epistolaribus beneficiis iunctos caritate consociat, dum quos discernit itinerum prolixitas in remedio [*]( IIII. 2 prouino ennodius B, ennodiua prouino LTV 4 quo∗s (o cras. uid.) B 5 opliuio B 6 separantur fort. 7 praeetatee B 9 conditio BTV a] simplex a B 10 praestnlentur B, praeatolarentnr L, praestolantor b quaerillam B discendi BLPTVb 11 debnistes B 18 putow L 14 sepulchris LPTV 15 tam B garrolns B 16 fidnam B propinquus B 18 parentem B 19 neo (eo in ras,) L debit B alia B 21 domne T et Sirm. m T, mihi BLV 22 epistolares B manifeetit B ) [*]( V. 24 hormisde BLT diacs B 25 ceclestis (1 ex e corr.) L benefitiis B iunctns B, inntos L, disiunctos (t. e. loco diuisos) fort. 26 itinereram B )

232
sollicitudinis iungit affectio, si sit cura sermonis. silentium tamen uestrum nimis admiror, quod post depositae sarcinas aegritudinia nulla me adlocutione subleuastis. sed quia loquendo opportune cogimus, ut loquaris, uel garruli, imitatione responde. bene enim res desiderii et poscitur et inpetratur exemplis. ergo honorem salutationis inpendens indico me deo propitio iam ualere, subplicans, ut uicaria mihi stili promulgatione benedicas.

VI. BEATO ENNODIVS.

Si proferenda temporibus de eruditionis messe pectoris horreo condidisses, ieiunae ab epistolis tuis commeantium dexterae non uenirent. sed quia neglegentiam et sterilitatem tuam sermonis prodit abstinentia, nos necesse est iterum ad culturam admonitionis adsurgere et terga iactis infecunda seminibus recidiuis ad ubertatem sulcis urguere. ubi sunt monita quae apud te adserebas esse uictura P ubi studium conloquendi, per quod et scientia patescit et caritas ? clamant silentia tua, te non adsecutum quod boni dignum possit esse iudicio. nam sicut rara doctos, ita continua prodit taciturnitas inperitos. ergo erubesce et tandem aliquando rumpe uincula et impedimenta sermonum. ostende quam ualeas, ostende quid promoueris, si tamen te iuxta uotum nostrum gratia superna non deserit. nunc salutationis honorem accipe et breui contentus epistula agnosce patri tuo quae longa conreptione reserentur fuisse mandata. [*]( 4 oportune LTV, oportunae jB; oportuna Pb, inportune fort. loquares B garroli B garruli imitatione uulgo coniungunt re- Q spode B 5 poscit B 7 naleret L ) [*]( VI. 11 peccatoris B 12 condedissis B ad L 13 detterare L aeniret B negligentiam B et st. tuam om. L I 16 siminibus B urgere LTV 18 patiscet B, patescat V, patesoat Pb 19 posit B 20 iuditio B, indicio coni. Schottus sicutrara (tra corr. ex tic ?) L doctus B 21 erubisce B. 22 indimenta B quam B, quid LPTVb 24 deserit] dent B 25 correctione T )

233