Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. ENNODIVS ARATORI.

Velim ita labori meo faueas, ut ieiuno ueniam praestes ingenio, quia nefas est in deuotionibus despici amabilem discendi cupiditatem, quando quod gratiosus optulerit durus rerum interpres euacuat. laudandus est in studiis uel qui facundum aequare non putatur eloquio. inter benignos et eruditos quid eligatur incertum. eat, cum pars utraque det pretium. ergo crede diligenti et amaritudinem temporibus legitimi amoris amolire. nolo rem uoti facias necessitatem et desideria, quibus humanum genus natura peperit, digeras in maerorem. non habiturus continentiam, nisi nuptias optet, in culpa est: coniugalis copulae uitans remedium electurus est ant uirtutes aut crimina. tu te ut metiaris, inploro, ut nec supra hominem plenum casibus iter adripias nec intra hominem quae sunt plectenda mediteris. uix delinquit qui a natura et lege non deuiat. ergo post Musarum castra et inanes aetate nostra cantilenas ad curam te serendae subolis muta: uita quod uiluit, quia inter imperitorum exercitus furor est nolle rusticari: iuuat sapientem hoc esse quod plurimos. facessat philosophiae [*]( I. 3 praestis B 4 dispici B 6 interpraes m uacuat B 8 aligatar B precium B 9 teporibus fort. 10 amolore B 11 degeras BL merorem BLTV 12 nuptaas L\' 13 euitans T elicturus B 14 erimina B 17 inanes PТ2b, inanis BLTlV 18 te serendae] tenarendae B sobolis LT V uilnet B 19 peritorum B exercitia coni. Schottus 20 iubat B hoc esse] fecisBe coni. Schottus facessa B filosophyae B, philosophia T (a ex e corr.) et Sirm. )

229
in nostrorum nota conuentibus: ego curis deesse cupio, quotiens felicem inscitiam sequitur qui praecedit. ergo honorem salutati accipiens rescribe mihi, quid cum animo tuo pagina mea egerit. nam si quae mihi sit sententia flagites, ego ipsa studiorum liberalium nomina iam detestor.

II. FAVSTO ENNODIVS.

stat apud conscientiam culminis uestri quid sublimis uiri Faustini uoto debeamus et generi: et ideo quamuis apud uos credat sufficere quod pro filio pater rogauit, per me tamen quia parum putat eius sollicitudo quod egerit, preces frequentat, sperans ut uestra adulescens ad maturos deo auspice mores erigatur: uos detis praecepta, quid sequi debeat, quid cauere, uos apud quos necessarium credideritis scriptione prosequamini. haec sed culmen uestrum, etiam si taceam, esse facturum: sed nec potui tanti uiri precibus deesse nec debui. qua de re permotus lacrimis superius conprehensi et ego flens subplico per illam quae nobis a deo concessa est conscientiam (sic petitiones uestras pia martyrum saluatori nostro commendet adsertio), ut efficaciter apud uos et creator pro filio et domnus Faustinus pro Ambrosio supplicet: et ordinate praedictum iuuenem et orate pro ipso, ut adulescentem Roma nec uitiis possit nec morbis extinguers. scio uos plura apud homines, sed maiora apud deum praeualere, et ideo securus iam effectum illis polliceor quos commendo. ergo reuerentiam salutationis exsoluens paucis multa contexui. sufficit deo placentis uiri [*]( 1 connenientibos L curis deesBe scripri, coris donesse B, donaase curis LPTVb 2 infelicem Pb itscitia fort. scribendum et qui praecedit (= praelatum) ad honorem refcrendum est 8 rescribe (seri sup. ras. 2 Utt.) L 4 flagitis B ) [*]( II. 8 ueri B 9 debeamns BT, debeam LPVb deo. L 12 uestra] noster Pb, nester Schottus aduliscens B 15 hoc Pb 16 uc debni—nec potai LPTVb 18 conscientia B 19 et petitiones T piam B commend it B 22 iuniem B aduliscente| B romam L 28 morbis B, moribus LPTVb 26 sufficet B placentes BL2T1V )

230
instructam esse pietatem: et causa et persona cum dei solacio uestro disponatur studio.

III. MERIBAVDO ENNODIVS.

Quasi solem facibus adiuuet et mare exiguo humore locupletet, ita superfluis laborat inpendiis qui per se placitura commendat. sed stultum est perire occasionem beneficii, quando auxilium fortis inplorat: opum largus supra copias ditatus est, si credit subsidium quod pauper obtulerit: regale munus fit, cui insigne pretium praestat accipiens. domnus Faustinus de prolis suae profectu supra quam poscit paterna cura sollicitus, Ambrosium nostrum hac apud uos credidit prosecutione conmuniri, aestimans quod sanguis eius, quod prudentia, quod census intra Liguriae angusta delitesceret et artis fama nobilis artaretur obstaculis: alieno praesidio claritatem suam in Romanam lucem puta erumpere. facessat ab studiis meis negare testimonium quod plus opitulatur auctori: qui enim bonos adserit adprobatur. uidete quae de uobis fiducia sit, cui quicquid praecipuum habet nobilis terra commisit. nolo putet apud nos quod hac sit familia potius inueniri.. sufficit honorum cupidis sic plures uincere, ut potissimis conparentur. honestatem iuuenis uulgatus natalium pudor ostendit: faciat diuinitatis dispensatio, ut per uos principia eius hic bene locata solidentur. ergo honorem salutationis accipite et petitioni meae paterna, sicut praeceptores uocauit antiquitas, pietate respondete. [*]( 24 cf. Opusc. VI. ) [*]( 1 solatio BTV, salutatio L 2 disponetur B ) [*](III. 4 merisbaudo L õ adiubet B 1. ita] locupletati|tas B 8 largua BT (UB T in ras.), largas PLVb cupias B 10 praecium B 13 census eius V 14 delitiscejret BLTV et B, et quod LPTVb artis] estisB, eius b 16 ab] a T 17 bonus B 18 quidquid B 19 quod Bb, quo LPTV ac B 20 post potius ras. 12—14 litt. L sufflcet B 21 conparental] cSpatarentur L uulgatur B 23 locata] lota T 24 praeceptoris B 25 respondite B )

231