Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Spero in trinitate deo nostro per sufifragia ueneranda sanctorum, quod seruos in quocumque loco positos quemadmodum munitur oculi pupilla custodiat et ad bonam ualitudinem reducat quicquid inimica fregit inaequalitas. ego tamen, etsi corpore nequeo, sequor officiis: nam imperio sollicitudinis uerba concessi deprecans, ut quam sani sitis edocear. ecce uix fero breuem, absentia longa fatigandus. sed potentes sunt et amici domni, quibus uos anima sancta commisit ego memores, ut depositum seruos, sine cessatione conuenio. aderunt partibus suis et quod ab eis susceptum est sine inminutione seruabunt. his addo praestante omnipotentis dei misericordia seruos uestros de Venetiis iam regressos exhibuisse documenta confirmata de legibus, hic introductionem sollemnem ilico fuisse confectam. nunc utrum amico a uobis dici aliquid debeat, illa qua soletis maturitate consulite.
Datum est mihi caelestis infusione mysterii libera habere iudicia, etiam cum sim beneficiis obligatus. est enim superni muneris ut ingenuam sententiam ferat obnoxius nec delectetur [*]( 2 trigua T 3 otnittas] ef. Wienev studien II p. 233 ) [*]( X II. 7 quod (d ex s? corr.) B, quos P1b seruus L, seruos suos (suos add. m. 2) T 8 popilla B 10 imperia V conoeeai B, congessi LPTVb 11 sitis (alt. i corr.) B breaem T et Sirm., breue BLPVb 12 absentiã T domini B2 .13 uos om. B membores B* 17 uentiis T1 18 solemnem LV, solẽpnem T hilico P.._ ) [*]( XXIIL 25 innuam B delitetur B )
Bene erat animo meo, si uel ad scriptionem frequens portitorum suggereretur occasio, quia in remedio desiderii senior prouidentia munus litterarum comparauit, m quo ad uicem praesentiae formato aestuantibus blanditur alloquio: et licet de ipsis remediis mens aegrescat absentium et de medicina sollicitudinis cura geminetur, attamen non sunt deserenda quae sola sunt. ergo infante Valentino Romam petente, quantum sub celeritate potui, de his quae erant loquenda subripui, breuiter significans ualitudinem corporis mei fuisse turbatam. satis est tamen, si nuntio prosperitatis uestrae, dum fit hilaris anima, conualescam. domine mi, salutationis muniis, sicut reuerentia uestra postulat, exsolutis rogo, ut iam me de uotorum effectu et de bonis uestris epistularis subleuetis promulgatione conloquii [*]( 8 uiuo] nostro fort. illw B 4 circulos B, curricnlos LP TVb 5 wntiget B lisertate gustate B\' 7 indigna B, genam L 8 possidentibus scripsi, possidensi dentibus B, possidens nidentibus LPTVb 10 exhibuistis B 11 ezspecto LV ) [*](XXIIII. 14 uel/// T 18 aegriscat B 19 germinetnr L, geminentur Sirm. adtamen B 28 ñtio L fii B . hilaree B 24 animQ L1 conualiscam B m T, mihi BLV)