Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XVIIII. ENNODIVS AGNELLO.

Longo animus meus pependit incerto, utrum pro diligentia notitiae uestrae ianuam scriptionis amabili praesumptione pulsarem et excellentissimi hominis per hunc callem pectus ingrederer an per homines uestros uaga salutatione contentus secreta, quibus obsidebar, inrumperem, quia nisus mihi est non esse in hominum numero conputandus quem hominum potissimus ignoraret. et plane illi nec mores suggerunt fiduciam nec natura, qui in arce locatis absconditur, uobis praecipue, quos uterque orbis amica et socia diuersitate conplectitur, quos dei timor gratiae suae comitate firmatos fecit iam honorum summa largiri et, ad quod uix praecipui perducuntur, ad opinionis gloriam dare subiectis.. laudandi sunt apices, sed ad eos sudore maximo uix uenitur. quod tamen feliciter dictum sit, et inter munera uestra sunt culmina. ergo salutans reuerenter epistolam breuitate concludo, ne ante dignationem uestram uideatur inportuna laudatio. latius post responsum paginale, quod moribus, quod potentiae uestrae conuenit, eritis Mundo mecum adtestante lecturi.

XX. ENNODIVS MASCATORI.

Et me sperare quod pium est et uos decet adnuere. nam disparibus uiis ad unum finem remuneranda tendit intentio. [*]( 1 sufficet B ) [*]( XVIIII. 7 excelentissimi B 9 quia] qui L nisua scripti, uisum libri 11 plene B fidutiam B 12 arche B 0 u∗bis L praecipuae B 13 socia a B quos (s in ras. uid.) T, quod Sirm. 14 tuae B bonorum Pb 15 quos Pb perdncnnt (er ex rae corr.) B opitionis L 20 quod m. q. potentiae L 8. I. 21 erites B 22 lectari B ) [*](XI. 25 decit B )

243
uos solacia rebus inpenditis̃s, a me tenue sermonis postulatur auxilium. sic fit, at cui incumbit per officii considerationem praestare potiora uix possit exigua. reddat ingenuitatem homo palatii, quia ecclesiae nihil amplius sufficit quam precari. scitis pro ascinis a quo ueniat retributio, si iuuentur. succurrite his quos et patria terra captiuat, quibus et iuuentur est cum originariis et condicio dolenda cum profugis. pluribus Christianum et sapientem non decet admoneri, ne longa deprecatio fructum sibi ueniat adscribere laboris alieni. saluto ergo humilitate qua dignum est et ut praefatos cum gaudio ad me remittatis inploro..

XXI. ENNODIVS HELPEDIO.

Etsi te inmemorem mei Pontica facit inhumanitas, me tamen imitari non decet quod accuse. sic de ciuitate Mediolanensi quasi Icarus auolasti et nec mandati me salutatione dignatus es. sic faciunt quos potentum lateribus iungit inopinata sodalitas. Musca moritura iustum est, at si per naturam non potes, ad affectum meo inuiteris exemplo: possunt tibi alii pro abundantia facultatum utiliores existere, esse tamen non ualent dulciores. sed redeo ad considerationem patriae tuae, cui debes bonorum obliuionem et miseriam qua laboras. nunc ergo honore salutationis inpenso seruum tuum ad hoc direxi, ut filio tuo domno praefecto et tibi nuntiaret in Christi nomine, me [*]( 1 solatia BTV, aolata L inpendetis B tenue scripsi, tenuae B, tenuis P2Т2b, tenui LP1T1V praestolatnr Pb 2 ut cui] uaui (a ex ct cott.) L incambet B 4 eclesiae B sufficet B praecari scites B 5 iubentur B 6 quos et B s. L captiuos B 7 conditio BT cristianum B 8 praecatio B 10 gaudio] djo B remittates B XXI. 13 hilpidio BLV 15 imittari T1 deeit B adcaso B 16 hycarus LPV, hyrcarus B, hyrcarius T 17 potentium Sirm. 18 moritur B 19 effectum b et Sirm. tibi] obi B 20 eihistere B 21 tuae om. Sirm debis B 22 inseriam L, mea seriam B 23 dixeri L ) [*]( 16* )

244
de suburbano illo documenta legitima suscepisse, ut uos cum illo uestro domno Triggua quod necessarium uideris agere non omittas.I -: