Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Gratum mihi est ad magnitudinem uestram litterarum munera promulgare, quia et generi et conscientiae uestrae non tam exhibetur honor iste quam redditur. iustum eat ut religiosi homo propositi sanctam niduam et nobilem ueneretur ingenuus. ago deo meo gratias, quia bonus opinionis uestrae ad nos odor emanauit ille usque ad consummationem uitae fructus tribuat qui bonam radicem in hac saeculi conuersatione plantauit. bene fecisti, domna Agnella, mundi istius blandimenta respuere, et dum celsiora sequeris, etiam quae potuerunt uenire a legitimis remediis non habere: scisti non solum ueniam quaerere sed coronam. gaudeant de medicina languentes: prope est ut proximus sit integritati cui conceditur, ut feliciter dediscat inlecebras. ergo, domina mi, salutationis gratiam honorificentiamque persoluens rogo, ut pro me amico et parente tuo apostolorum liminibus non desinas subplicare, ut merear seruare quod praedico et quod in aliis extollo ipse non neglegam.
Scio equidem uos pro desiderio meo fuisse subtractos: sed aliud spe de sollicitudine uestra praeceperam. nam et qualiter domnus deo praestante ualedixerit et qui nobis itineris ordo fuerit, si mei memor esses, agnoueram. sed quid facio, qui neglegentiam uestram nec suggerendo formam affectionis expugno? ergo si te Christo deo nostro tribuente spes nuptialis [*]( XXV. 2 agnelle BT 4 uestrae om. B 6 ingeniis (iis ex uus corr. m. 2) T 8 fructoe B 12 auere fort. solam I BV1 18 proximior Sirm. 14 inlecibrae B 15 m T, mihi BLV hororificentiamquae B 16 apostormn B ) [*](XXVI. 20 messale LT 21 aequidem B 22 spe scripsi, Bpei libri sollicitudinem B* praeciperam BLY, perceperam Pb 24 essis B fatio B 25 negligentiam BT 26 nuptialis PТ2b, nuptiales BLT1V)
Debeo equidem dolori meo uocem, sed reuerentiae uestrae taciturnitatem. et forte melius maerorem de abstinentia sermonis uestri loqueretur muta dissimulatio: urbanum enim et subtile erat, ut isdem lineis quibus in me delinquitur potiorum delicta ferirentur, ut secum haberet culpa uindictam. sed quo me uertam, qui inmemorem mei et humilium notitiam respuentem pertinacia amoris insequi non desisto? numquid non repudiati inportunitas mater horroris est, cum placendi per adsiduitatem desiderium materiam exigat displicendi? nam quicquid mente fugimus ingestum oculis uix uidemus. si mihi liceret adhuc aequali cum beatitudine tua sorte contendere! sed dormiunt apud coronam tuam propinquitatis priuilegia, postquam pater esse meruisti. retinet quisquam hominum perire [*]( 1 ennodii Т2b si cessit B, successii fort. 8 sabuebor B, sabmouebar fort. 4 agnoscānt T corr. m. 2 6 uultes B 8 meserias B1 cu∗rent (r erae.) L quidquam L 11 cotam] otrpbram L., ) [*](XXVII. 13 epos B 14 sequidem B ure B 15 merorem BT 16 muta loqueretur TV, sequeretur muta Pb 17 hisdem B, eisdem Pb 18 heberet B 20 pertinatia L\'P, pertinaoiam BTYb, pertinatU L1 nunquid T 21 per-displicendi om. B add. in mg. info corr. 22 exigit P et Sirm. 24 tancimdere B 25 puilegia L-. )