Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. ecclesiastica humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. ut primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris remeauit officio, ad restitutionem debiti reuerentiam uestram suspiciens adspiraui. uos filios uestros, domnum Faustum uel sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere: dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur. deus tamen optimus dispensator quod felicitati eius scit conuenire disponat. mihi domni Fausti suorumque prosperitas praesentiae uice blanditur. domine mi, salutationis cultum pleno amore dissoluens codicem quem dedistis filio uestro domno praefecto remeante transmitto: uos meum aut illum quem promisistis, si placuerit, destinate, illud tamen specialiter conferentes, ut orationum uestrarum numquam me propugnatione nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit.
Non clauda fides est opinionis antiquae, quae perhibet quod propinquitas generis non defrudetur longinquitate regionis. manent familiarum suis iura cardinibus nec quae sunt diuisa habitaculis dissociantur animabus: percurrit aetherius uigor, ubicumque carnis cognatione producitur, et illa caelestis portio unius patriae non continetur angustiis. sic tu, domna mea, [*]( XVI. 4 itenera B depraehendi B 6 dihoscorus B 8 suscipiens L Faustam] Paulum Sirm. 12 mihi///| B I 13 m T, mihi BLV 16 promisistes B ) [*]( XVII. 21 apoemie T 22 clada B1 est om. Sirm. antique B 23 non d. 1. regionie om. L add. in mg. defraudetur P2T 25 habiculis B ethereus T 26 productor B 27 unus B1 )
Sufficeret equidem pro epistolari commercio meritum portitoris, cui et uena sua quod loquendum est et pura circa me ministrat affectio. sed animus meus ad duplicatum festinat obsequium, nec simplici quam reuerentia uestra exigit humilitate contentus, domno Auieno scripta coniungit, illi quem de stirpe uestra procreatum et uita prodit et oratio. grauiter tamen fero, quod rusticas uoces nimis urbana et subtili elocutione narratis. non ita circa familiam uestram gratia caelestis innotuit, ut aliquem in ea liceat maioribus suis aut lingua esse aut actione dissimilem, nisi forte quod uos supra. claritatem seniorum sanctae uiduitatis in uobis fulgor inradiat. nempe illius domni Fausti germana es, in cuius praefectura quod monachos instituat inuenitur, quem plus est actione uenerabilem esse quam titulo. rogo uos seruitio salutationis exhibito, ut numquam scholasticorum indociles conpositiones [*]( 1 offerendo desiderantis fort. 2 cocullun B 3 diregere B ante sanctissima distingunt b et Sirm. hora T 4 noon B 5 perficiant (perf in ras.) V mihi BLV, mea P2 (m mg.) b 6 me om. b reaerandis T reneletis Tb .7 lena metra canas T robei B 8 oeritate B 1 ) [*]( XVin. 10 stephane L 11 aequidem B 14 eziget B 15 contẽ///tus T conionget B 16 styrpe B 17 orhana B snptili B 19 in ta] inae B 23 monachns libri, em. Sirm. 24 esse] ∻ T s. I. 25 indociles Pb, indocilis BLTV ) [*](VI. ) [*]( 16 )