Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XIII. PANFRONIO ENNODIVS.

Peregrinari me in solo patrio nobis absentibus crederes, etiamsi ualerem. at cum aegritudo mihi et quorundam insistat infirmitas, inter utrasque quid faciam? quis uno tempore et morbos ferat et perfidos ? scias nulla cautione, nulla innocentia in ciuitate nostra quae deo medio promissa sunt custodiri: totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio: optimus ille qui celsior. sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo. plenius uobis rem omnem et quam propter studium uestrum inuidiam contraxerim homo uester insinuabit. ego honorem salutationis inpertiens rogo, ut scripta mea et domno Auieno et domno Liberio protinus contradatis, et per ipsum, qui uobis Panfroniam nostram sanam tribuat, coniuro, ut mox me quid responsi dederint instruatis : quia si regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos deo meo suffragante sub quauis membrorum meorum fragilitate uenire festino. [*]( 1 esse tui Pb 2 debis B nosse] nos B ee (alt. e 1 ex t corr.) L, om. B 3 m T, mihi BLV salotationem (em in ras.) B 4 me d.] medium. B de om. T 6 exspecto L XIII. 9 crederis B 10 ad B 11 utrasque B, utraque L PTVb 15 optin\' L 17 plenius-studium om, B 19 insinuat B ergo B 21 Pamfroniam Sirm. contribuat P V (con exp. V m. 1) b, ∗∗∗tribuat L 22 ciuro V, cũ iuro T moi] uos Sirm. instruates B )

239

XIIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.

Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur insignibus, qui de humilitate mea rem amici faciens dignaris esse sollicitus et me meosque promittis peculiari affectione te colere. scio, quia deus propitius tibi sic gratiam inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret. uere, domne Helpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit repensare. scias me tamen cotidie diuersa adfligi qualitate morborum, ita ut de uita desperem. rogo tamen honore salutationis accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius memor animae tuae sinceriter diligas et pro mea anima, quantum praeuales, orare non cesses, quia non remansit in luce quod sperem. rogo etiam, ut me frequenti digneris alloquio et si domnus noster ad Liguriam uenturus est intimare procures.

XV. ENNODIVS STEPHANIAE.

Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non emergit obliuio. deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus clementiam solita miseratione succurrit, dum eos sanctarum animarum intercessione sustentat. non credo, quod inter orationes deseratur quem nobilitatis alloquio. saluto ergo humilitate qua dignum est et rogo, ut illi adsidua orationum donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate. [*]( XIIII. 2 hilpidio BLPTV diaci B 4 facies B 5 dipares B et me] me esse et B meosquę B & recolere T sit T 7 aecclesiastica B 8 bilpidi PTV, hilpidis B, nhilpidi L 10 cotidiae B adflici B 11 desperem Ph, diaperem BLTV 12 adcepto B filius B 13 anima mea Sirm. 14 praeoalis B cessis B remansis B \'quod quod B 16 ad L.] alliguriam L procnris B ) [*](XV. 18 stephane L 20 pectoris] peccatoris B 21 destinate BL 25 orationis B 26 qu.a (i eras.) L 27 pascetis B )

240