Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXXXI. ENNODIVS AGAPITO.

Insolabiliter amantum ferretur absentia, nisi opem darent remedia litterarum, quae ieiunas desiderantum animas pascunt esca conloquii. bene enim per stilum dilectio amicam sibi pingit effigiem, cum qua sine laboris patientia misceat mella sermonum. ad hoc magnitudo tua artifex, ne inpastam gratiam linqueres, scripsisti. debeo uicissitudinem, quia memorem mei te esse cognoui. honore ergo salutationis exhibito rogo, ut quod scis apud caros et adfectione praeditos esse pretiosum sub continuatione facere non omittas.

XXXXII. ENNODIVS AVIENO.

Aegritudinis uestrae indicium in meae contigit incrementum. nam talis semper est usus et pene natura solliciti, ut uix [*]( XXXX. 2 boethio BLVb 3 adoasat B 5 implsre L a] ad T 7 inditio L, indictio B, iuditio P, iudicio b 9 oelestis B 10 agnosoendi T\' ) [*]( XXXXL 12 acapito L, agapio B 13 ferritur B 16 aesca LV conloqui B tUum B 16 pinget B 18 linqueris ris B scripti L moeasitudinem B 20 cama B prae- ditoa B 21 feoere L1 ) [*]( XXXXII. 24 Qgretudinis L\' mee 7x, mea BLPTVb contiget B, contingit b 25 est semper LTV pene] pe B )

227
credat transisse quod metuit et quae fecit redemptor noster caelesti benignitate praeterita, quasi sint in occulis locata, suspirat. sunt, domne Auiene, iam in me nihil de usura lucis istius nisi uestra tantum post timorem dei remansit affectio: quando melius mecum agitur, talis sum, qualem me in desperatione dimisistis. superest, ut precibus uestris et peccatorum remissio concedatur et si ita deo uidetur, pro uice remedii obitus celer eueniat, ne amarius sit morte quod nino. domine mi, salutationem debitam tota humilitate persoluens rogo, ut per uos, quid in causa nostra de Roma nuntiatur, agnoscam.

XXXXIII. ENNODIVS MESSALAE.

Numquid aliquando ab effectu destitit qui deo cum fiducia subplicauit ? si animus in fide non claudicet, uota et uotorum copia coniunguntur. ecce egit apud uos silentium meum, quod tanti temporis non ualuit obtinere loquacitas. quantum uideo, scripta uestra nisi taciturnitas non meretur: quos mutos putatis alloquimini: . ab his, quibus lingua. esse creditur, abstinetis. fecisti tamen quod decuit domnum et, ut ipsi dicitis, parentem, ut me graui aegritudine depressum dignum putetis alloquio. rogo, ut hoc sub continuatione faciatis. domine mi, resalutationis reuerentiam soluens posco, ut pro me per omnes dei sanctos supplicare non desinas, quatenus uitae redditus de uisione uestra congaudeam. [*]( 2 celesti B praeteritam B occultis b et Sirm. 3 IUspiret B domine PTb aiuiene T 4 tantum] tamen Pb timorem] amorem Pb 5 tales B disperatione B 6 demissistes B praecibus B 8 caeler B 9 m T, mihi BL V hamilitate B 10 nestra P et SWm. nuntietnr Sirm. agnoacam] finit add. B ) [*]( XXXXm. 12 meesale LBT 13 destitet B 14 non V 8.I. nota] et nota b 15 cupia B 16 optinere B 17 potates B 19 dontl B, dominum b dicetia B, dictis L et parentem BLPlTV 20 egritudine B depraessum B potatis B 21 faciates B m T, mihi BL V salntationis Pb 23 quatinus LTV de uiaione] diuisione Bb 24 congaadiam. L, gaudeam b ) [*]( 15* )