Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXXVIII. ENNODIVS SVMMACHO.

Non inefficaciter poseit qui parenti omnium peregrinos insinuat: nobilibus generalis debetur adsertio, maxime apud eos qui beneficia tribuunt non rogati. Beatum sublimem adulescentem praesentium baiulum si corona uestra dignanter excipiat, praeclarum iuxta morem pontificis ornat officium: est enim qui gratiam uestram et natalibus mereatur et moribus. sufficit dignis stricta laudatio. nunc seruitiis . salutationis exhibitis rogo, ut me amantem uestri crebri releuetis promulgatione conloquii.

XXXVIIII. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO.

Si dignatio circa me promissa duraret, adsereretur frequentia litterarum: uix respiciunt humiles quos ad arcem euentus prosper euexerit: graue est, si spes secundarum rerum caritatis nexus incidat: non debet praeiudicare diligentiae quae secundum uota blanditur. si tamen aliquid circa me gratiae custoditis, si uiuit amoris scintilla polliciti, Beatum commendo nobilissimum adulescentem praesentium portitorem: cui iustum est ut consideratione mei et parentem beatitudo uestra inpendat et patriam. esto specialis tutor, omnium mox futurus. domine frater, salutationis humilitate depensa rogo, ut sub celeritate quam bene ualeatis scriptione signetis. [*]( XXXVIII. 4 generales debitur B 5 benefitia B 6 adnliacentem B baiolum B 7 accipiat Pb iuxta** L, iusto B pontiflces B 8 et moribus mereatur b 9 Stfficet B 10 crebris BTl ) [*]( XXXVInI. 13 hormisde T diacs B 14 adseritnr b 16 enexerit (alt. e in ras.) B 17 debit B quai B, cui LPT Vb; quae quod scripsi ad spem referendum est 18 planditur B cnstodites B 19 uiuet B sentilla B, cintilla T\' polliciti scintilla LTVb 20 adulitcentem B 22 apeciale» B, mox (x m ras.) B 24 signatis T1, resignetis fort. ) [*]( VI. ) [*]( 15 )

226
XXXX. ENNODIVS BOETIO.

Precum iteratio bonam conscientiam obliuionis accusat. sed facessat stimulare currentem et constantem uirum ad memoriam promissionis inpellere. haec de his, quae a me dudum culmini uestro sunt scripta, perstrinxi, ut domum, de qua iam paginali indicio uoluntas uestra est patefacta, percipiam. reliqua epistolae salutationis nuntio mancipaui, ut, sicut apud nos ualitudo in statione est, ita de culmine uestro caelestis faciat fauor agnosci.