Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. BOETIO ENNODIVS.

Optimae spei plenus cui faustum cupio ad curam officii epistularis adspiro. decet enim uestris fascibus hac praefatione delibari et inter purpuras possessoris luce crescentes qualicumque non abstinere conloquio. numquid solius doctrinae beneficiis amor agnoscitur nec fas esse credendum est prodire in medium desideria rusticantis? simplicius innotescunt uota nullo peritiae uelata praestigio. ergo nos hoc sumus ore quod pectore: non amara praecordiorum delenificis possumus mutare sermonibus: pudens laudator est cui in concinnatione blandimenti dicenda mens suggerit. deo ergo omnipotenti gratias, qui in uobis, dum uetera familiae uestrae bona custodit, noua multiplicat et, quod plus est apice dignitatis, dignos facit esse culminibus. redditur quidem uestrae gloria ista origini, sed, quod est clarius , merito inpetrante personae. fuerit in more ueteribus curulium celsitudinem campi sudore mercari et contemptu lucis honorum sole fulgere: sed aliud genus uirtutis quaeritur, postquam praemium facta est Roma uictorum. noster candidatus post manifestam decertationem debitum triumphum, dum numquam uiderit bella, sortitur. iudicio exigit laureas et congredi non necessarium duxit armatis. inter [*]( I. 3 fantom LTV dupio B at ad L 4 dicit Bb 5 delib.ari (e uel er eras.) L porporas Bl poBsessionis T arescentis Bb 10 non] nec LTV delinificis Bb 11 concinnatione B (ro. ree.) b, concenatione B, condempnatione LTV 12 siigerit Bl gratias omnipotenti LTY 16 morem LTY 18 sole] luce Sirm. 22 exiget B; exegit fort. )

200

Ciceronis gladios et Demosthenis enituit et utriusque propositi acumina quasi natus in ipsa artium pace collegit. nemo dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae nec praecipua gentium bona in societatem dubitet conuenire. unus es qui utrumque conplecteris et quicquid uiritim distributum poterat satis esse auidus maximarum rerum possessor includis. eloquentiam ueterum, dum imitaris exsuperas: dicendi formam doctissimis tribuis, dum requiris. est apud me epistulae uestrae, quae huius rei fidem faciat, ueneranda conpositio. utinam quae a uobis diriguntur tam essent crebra quam suauia! dicatis forsitan: par fuit propinquum laudare in commune augmentum laborantem, quia non est proprium quod quasi singulariter uidetur palmata conferre: uenit ad me equidem portio de curuli. sed, si mihi creditis, plus erigor de genio et studiis sublimati. interdum accesserunt ista de casibus: soli contigerunt illa uirtuti. prope inops ad scipionem adducitur suffragii consularis qui tantum de parentibus gloriatur. tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia et uena purpurarum. o si mihi non stili epistularis consideratio in longum equidem producta manus opponeret! quod alii relatione ditant ego crudum etsi confusis ordinibus explicarem. redeo ad tabellarum fidem. ualere me nuntio et utrum ualeatis inploro, ad summam beneficii postulans, ut dignatio me reciproci sermonis adtollat, hoc quoque deprecans, ut domum, quam in Mediolanensi ciuitate et abundantia uestra et neglectus propemodum iam reliquit, mihi quo uultis genere concedatis. iustum est enim ut parentes [*]( 1 gladius B demostenta SLTVb 9 ipso a. apice fort. colliget B 3 atticae (cae in ras.) B, antioe L profecttonit L 5 destributum B 7 enpenw LT 8 tribnes Bb reqaires B 9 fidem Bb, fidaciam V, fidutiam LT 11 propinquam B in T 8. 1. agmentam T1 13 aequidem B 14 curruli T a 17 tibi est T 18 est otn. T largiaris L 19 epistolaris * B ANuidem B producti fort. 20 dicant (c s. I. m. rec.) B, dictant b st si. (n ? cras.) L 22 ntio et utrum T 23 dignatio me L* 25 habundantia BT reliquid BL 26 genera L concidatis B )

201
uestri habeant quod de patrimonii mole descendit. credite mihi deo teste, quia, si inpetrare sine detrimento census uestri meruero, quasi dono obligatus obsequiis potioribus respondebo. de qua parte, sic nobis feliciter uniuersa contingant, si securus esse debeo , plenarii mihi documenti dirigite firmitatem.

II. ENNODIVS AVIENO.

Par erat magnitudinem uestram ingenii sui opulentiam, dum sancti patris sectatur instituta, depromere et multo adquisitam sudore doctrinam pro diligentiae testimonio uentilare. gemina uobis contingeret ex antefata concinnatione laudatio, quando crescente susceptorum deuotione ferretur in medium palma sermonis: res, quae nobis amorem uestrum reserat, uos extollit. uno eodemque usu et oris pompa multiplicaretur et fidei. in apice constituti illam subiectis adfectionem putantur inpendere, quam locuntur. haec, mi domine, ille occupatissimus pater et in humana locatus arce custodit. nam contemptum manifestat qui in otio degens uerba non tribuit. legisse me memini: sermonis auari nullus honor. nunc ergo seruitiis salutationis exhibitis indico me ualere. superest, ut suggestio mea eliciti gaudeat ubertate conloquii.

III. ENNODIVS MESSALAE.

Post unam epistolam, quam uictus crebris scriptionibus emisisti, in continua taciturnitate perduras, et credo necessitate, [*](1 discendit B 8 portioribos L ) [*]( n. 10 sanctis L 12 contingeret b, contingerit B (e 8. l. m. rec.), continget LTVb, contingit Sirm. ex om. LTV concenatione B1 13 ferretur scripsi, (cf. Epist. VIII 41), ferritnr B, fertur B (s. Z. m. rec.) LTVb 14 deserat T 15 multiplicaretur B, multiplicatur LTVb 16 apice] pace Sirm. 18 arte T conteptun L (te ex ce corr.) V 19 retribuet B me om. Tb 21 adhibitis V (?).. ) [*]( III. 24 messale BLT 26 taciturnitatis L\' )

202
non studio seruas philosophiam nil dicendi, non respiciens ueteres, ut loquerentur melius, in praesentia nil locutos, et illam silentii curam nutricem fuisse sermonis. tu uideris mihi disciplinas Atticas in muta fideliter parte sectari, nolens silentio adquisita uulgare. ostende post oris ferias quae tibi per aurium callem diuitiae commearunt. destinasti mihi dictiones tuas, in quibus etsi non fuit optanda sublimitas, non tamen deprehensa est quae sorderet abiectio. egi deo gratias, quia iam te de uinculo, in quo neglegentia constringebaris, exemeras. promisi sequentibus potiorem successum aestimatione principii. sed nos inchoationem, quantum ad me, cui nihil dirigitis, cum extremitate iunxistis. domne Messala, cotidie cuius sis filius habere ante oculos cordis dei nostri dispensatione contingat. sed nolo prolixa esse quae aspera sunt. uale officio salutationis accepto et correptum te suggestionibus meis frequentibus resigna muniis litterarum.

IIII. ENNODIVS ARATORI.

Ad longinqua digrediens caritatis inmemor extitisti. non licuit tecum piam diligentiam muros exire. dum urbis habitator es, fabricatas blanditias non sine daedala arte custodis: at ubi rus petendum esse decreueris, quasi graues sarcinas amicorum memoriam derelinquis. tu uillares delicias expetisti, et nos apud te inter moenium mala remansimus. non habuit radicem affectio, quam uelut curarum tormenta separasti. dicas, unde tam uelox exprobratio? nec aequum esse parari ante [*]( 1 filoBophiam B nihil] fi T 2 ueteris B locatus Lb 3 silentii L\' curam om. T 4 immuta T 9 in quo] iniquo L constrigebaris L eximeras B promissi B 10 successu L 11 incoationem B dirigetis B 12 iunxistes B1 domine LTYb messale Bl 15 adcepto B correctum LTV sucgestionibus B resigna muniis frequentibus T ) [*](IIll. 19 exstitisti V 20 licuet B 21 es om. Pb, et B dedala BLTY ad BL 22 rus om. T 23 uilasres T dilicias B 24 babuet B 25 pasti B 26 tam B s. L )

203
delicta tortorem. scripturum te, mox fuisses ad optata peruectus, sine cunctatione promisisti: quantum pater tuus semper culparum tuarum uulgator exposuit, iam a te pueri paginis uacui commearunt. timeo, ne ista taciturnitas diuturnitate conualescat et in usum silentii turpis crescat incuria. domine mi, saluto ergo et promissi te memorem debere esse conuenio, quatenus inter cana nemora redimitus hederis efferaris.

V. FAVSTO ENNODIVS.

Directos a sancto episcopo artifices prosequi commendatione non opus est. res enim plus suo placitura genio de deuotione laudatoris abiurat iniuriam. familia est, quam cum uideritis, non possitis ambigere ab ecclesia destinatam et de eius thesauris et gremio sub hoc studio processisse, ut tractata liberaliter pariat uobis in illa melioris saeculi commutatione mercedem. in quibus mancipiis iuxta adnuntiationem beatissimi Laurenti martyris opes esse maximas quis negabit ? sunt enim feminae, quae quamuis exterioris hominis lumina perdidissent, mentium splendore radiabunt: quicquid enim corporibus de prosperitate subducitur, ad frugem crescit animarum. nolite male accipere, quod nec uidere poterunt nec uideri procul a maturitate uestra inliciens decore formositas. qui uitam suam sicut uos in hoc innocentiae calle disposuit, si tales pascat, in caelis est: crede . mihi, quamuis uobis gaudia pariat fusa ad deum ubertas illa lacrimarum, contenti eritis possidere sub continuatione plangentes. inter ista bona, quae praefatus sum, licet magno uobis [*]( 1 scriptu? T, scripturarum L 2 promissisti B tuus pater T 3 expoaui B iam] etiam B 5 conualiscat B usfl (~ deleuit m. 2) T 6 m T, mihi BL V ego Sirm. promisi Tl 7 quatinua LTV nemoria L ) [*]( V. 11 suo BT*, sua LPT\'Vb 13 non] ifi L aecclesia V tensauris B 15 seculi B 16 in quibus V in ras. adnuntiatione B tione in ras. esse uid. laurentii LTV 17 negauit Bb, negabat P 18 lumina (a in ras.) B pevdedissent B 19 quidquid L\'TV 22 hac LTl V 24 pariat (at in ras.) B fusa. om. B 25 contempti T plangentes (entes in ras.) B )

204
labore et pretio constitissent, adicio quae secuntur. una inter ipsas et ingenua et sine filiis est et puto, quod fit sanctis uicinum desideriis, nec habebit... enim in christia?is hominibus fecunda sterilitas et maximum solacium saeouli adiutoria non habere. sed ne forte animus uester in occupationes publicas debeat de anagnostici prolixitate fastidium, quamuis bona in principiis locate uos animent et quemlibet rancorem detergeat in exordio iuxta oratoriam disciplinam locata dulcedo, tamen ne desideria uestra fabricata dissimulatione suspendam, nulla et. illis documenta promerui quia commemorationem mularum facerem, episcopo durum uidetur et quamuis famuli uestri fratris Gaiani institisset efficacia et supra modum nos pressisset inportunitas, nihil communi actione profecimus. hoc tantum uolunt inseri, multis sanctum patrem uestrum beneficiis uestris et gratia inuitatum muneris uobis uicissitudine prospexisse: quod genus documenti si placet, sine cunctatione rescribite aut quae eius forma esse debeat intimate. nunc ego ille periclitatae utilitatis et in obsequiis uestris annis pluribus iam probatus, quantum egerim, quod uix alter per infinita cartae damna narrasset, pernicibus sum. uerborum saltibuselocutus.

VI. AVIENO ENNODIVS.

Credo ad iustitiam pertinere, ut quod a uobis expecto primus exhibeam. decet enim, ut qui bona opera praestolatur inuitet [*]( 1 praeeio B additio T 2 est et scripsi, est B, et LTVb poto B scantia B, canctia Lx ut uidctur 3 cristianis B 4 sterelitas (r ex 1 corr.) V, insterilitas L solatium BTV secnli B 6 agnagnosticis LPTV 7 animaent B\' detergat Pr\'b 8 iuxta (ta s l. m. 2) T, iux L V men ne desideria uestra fabrica V in ras. m. 1 10 omemorationem T 11 feoeram fort. 12 efficatia BLTV nos] aostra fori. praessisset B 13 nihic L accione B proficimus B 14 miBeri T 15 graciam B . uicessitndine B, uicissitudinem b 18 periclitatae (iclitat m ras.) V, periclitate B hutilitatis V 20 dampna PTl gfl pernicibus sũ T . ) [*]( VI. 24 exspecto LV 25 praestulatur B )

205
exemple. expugnat ealcaribus tarditatem qui formam ministrat officii. his. ergo salutationis munus inpertiens sanum me esse post inaequalitatem, quam pro peccatis sum passus, enuntio et statum uestrae prosperitatis inquiro, sperans ut in huius rei solutione multus incumbas.

VII. SENARIO ENNODIVS.

Apud sanctas conscientias non negat cariteti debita. sua gratiae principalis occupatio nec eliminat pii amoris aula feruorem. testimonium dat solidae adfectioni qui eam inter inpedimenta obliuione non obruit. commendate mihi scriptione culmina uestra, quae uoto inportunus emerui: custodia communionis honor est dignitatum. his ergo obsequentissime salutans epistolas breuitate constringo, sciens posse productas horreri, faciens ut pro me domino gratias referatis, qui molestiam quam perteli, antequam eam discere potuissetis, abstersit.

VIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.

Quibus modis fraternitatom tuam ad scribendum quaue arte sollicitem, quando homo uerborum locuples in me silentia peregrina custodis? elegi, ut loqui te loquendo faciam etillam Atticam eruditionem ad epistolas alia garrulitate producam. iustum fuit ut tot diebus a promissione desisteres et qualiter [*]( 2 inperoiens S me esse] messe B 3 inequalitatem B peetis B 4 uestre B ) [*]( VIl. 8 aput B scanctas B ut saepius consciencias B 9 elimenat B 12 importun\' (n\' ex m corr.) T, inpor B commonionis B 118 obseqaentissimae B, obsequentissimi Pb 14 horrei BL 15 facite fort. 16 disceHre (de eras.) L potuisaitis B ) [*]( Vm. Hanc epistuiam cum antecedenti, coniungit inscriptione omissa b 18 hilpidio B, elpidio L diaci B, diaci L 19 ad s.] adscribendam B, ascribendum L 20 solibitem Bl locaplepe B1 silleatia V 91 te loqui Pb 22 alia] latina fort. producem B 23 tota LV desierteris B )

206
peruenisses nulla paginae directione signares? an forte circa me illam tuam cautelitatem aestimas esse seruandam? dedignaris conloquio quorum gratiam multo sudore quaesisti. crede mihi, nisi ab hoc te uitio sub ea qua ambulare soles uelocitate suspenderis , necesse est, ut ad alios nostra patrocinia transferamus, qui memores constituti amorem munerentur obsequiis. his ergo salutans amico et medico indico me graui corporis inaequalitate laborare, quam nisi te dictante pagina iocos exhibitura curauerit, distensam per tormenta ranulam longis hominibus coaequabo.

VIIII. MESSALAE ENNODIVS.

Si iam te fauor diuinus a proposito neglegentiae ad uotiua ducit studia, si quo te uena, quo domnus Faustus uocat adtendis, optata scriptione non taceas. sed timeo, ne dum officiosum desidero, sustineam rusticantem et incipiat hoc desideriis meis resistere quod cupiui. caelestes diuitiae illam inertiam stimulo pietatis exsuscitent et mendicitatem oris tui superna ope locupletent. ecce uel iniuriis prouocatus scribe. salutem ergo dicens rogo, ut quid circa te agitur tabellarum promulgatione cognoscam. [*]( 1 peruenisseB T, puer aeniases LV, puer uenissis B, puer oenisaet Pb pagine B signaris BL V, resignares fort. an BT, ante V, ante L, aut Pb circa] contra Pb 2 me illam] millam B, melli L cautillitatem B designaris B 8 quaeaiti B 4 te om. Pb uicio V qua T, quam. BLPVb anbolare solis B; inambulare fort. 5 alius B 6 constitni B 7 indeco B 8 inequalitate BLTV pacina iocus B 9 distensam om. T1, post tormenta inserendum esse significauit T m. 2 in mg. fknolam B 10 coequabo LTV ) [*]( VIllI. 12 messale BLT 13 labor B 14 ducis LV si qua (a ex o) T domnus B, domus LV, dSnus PT, dominns b, te domnus Sirm. auendis T 15 non taceas scriptione LT Vb 16 desiderio T1 17 caelestis B stitulo B (s postea add.) 19 uel om. Strm. inriis B pronooatis L 20 agatur Sinn. tabularum Sirm. )

207
X. MAXIMO V. S. ENNODIVS.

Bene disponantur superno uota uestra iudicio: ipse ad nuptias tuas ueniat qui primo parenti, dum adhuc natiua inmortalitate gauderet, benedictionis munus indulsit. faciat tibi Christus noster nec custoditae integritatis fructum perire nec munera nuptiarum. sic uirginitas prosit ad subolem, ut castitati tuae fecunditas nil decerpat et miro dispensationis arcano nec saeculo, dum pater es, pereas nec dei gratiae, dum pudicus. ueniat super te quod Isaac iuniori filio pie inductus optauit. illis domum socrus auspiciis uxor introeat, quibus Tobiae penetralia nurus accessit. sit tibi perfectae causa dilectionis in coniuge, in te uirginitas custodita. solam illam tibi deputatam noueris, cui te, quasi non esses ex Mundi faece, seruasti. ecce quia uenire non potui, oratione non desum. domine mi, spero, ut honore salutationis accepto quae a me directa sunt dignanter accipias.

XI. ARATORI ENNODIVS.

Miror cur deuenustes turpi silentio ad Romanum decorem politi in te bona conloquii et coactas multo sudore diuitias fugiens dispensationem taciturnitate consumas. quicquid dignis [*]( 11 cf. Gen. 27, 28 12 cf. Tob. 6 ) [*]( X. 2 u. s. om. T, ur̃s L 3 superaa noto L nostra b 5 gaudere B Bopernae benedictionie Pb manus L 6 cristuB B nri (ti m ras. uid.) B custodite B, custoditaei L integritates L, integritatSs V, integritatem Pb imperire L 7 sobolem LTV 8 nihil Sinn. archano LTV 9 seculo B peras L, parcas Pb 10 isac BLV piae B seductos T* 11 ad tobiae LTVb 12 paenitralia B perfectae casaa B, cauta perfectae TV, causa perfecte (te ex ti corr.) L dilectionis (dilecti s. I. corr.) L 13 in te] uite PT, uita b depntatam tibi LTV 14 fece BTV 15 m T, mihi BLV 16 acoepto B directa sunt V s. I. ) [*]( XL 20 denenustns Tl )

208

conlatum fuerit dum in usu eat, ornat auctorem: ingeniorum elegantiam qui concludit extenuat: unus error est prodire rusticantem et dignum laudis honore delitescere. numquid non habuisti digna memoratu aut ego tibi uisus sum non colendus eloquio? fuit ąliquando materia, quae sic omnium linguis et litteris celebranda. sit, quando ad nuptialem copulam perductus homo est, cui cum magna sit lux natalium, abundantia facultatum, disciplina et pudor utrumque transgreditur, qui uitia carnis abiurans pro blandimento turpi respuebat quicquid leges dedere pro remedio et nolens uxoriis corpus deputare seruitiis putauit se addicere, si quicquam mundo inpenderet liberam castitatem? haec etsi non diligis, debes tamen pro ingenii tui ostentatione laudare. possumus te credere bonum fieri, si audiamus quae honesta sunt praedicantem. nunc salutem largissimam dicens ut rescribas admoneo-, et non me de epistola mea aestimes, quam, deus testis est, dum de basilica remearem, transcursione dictaui.

XII. ENNODIVS FLORO.

Qua te deuinctione teneam, qua diligentia conplectar, ex animi tui potes qualitate colligere. uix enim amari continget nisi quos sinceriter amare constiterit. congreditur inter se constiterit uigor animarum et studia sua. mutis sibi pandit affatibus, et ideo si uicissitudinem mihi reddere disponis, insiste domno, ut suburbanum illud, dato si dignatur a me pretio, comparari iubeat, quod. dum in Liguria fuero, feliciter [*]( 1 consolatum L ornata B actorem T* ingeneortl L\' 2 eligantiam BL eror B 3 delitifccere BV 4 habaistis T iussus L tibi uisus su V in ras. 5 alloquio fort. 9 blandimenta L legis dedero B 10 uiorui L, uxoris Pb deputate T* 12 debis B 16* credere te b 14 audiam T 15 non∗∗∗ L, hunc T me L s. I. 16 de] dede B ) [*]( XII. 20 diuinctione B 21 enima V in ras. contiget B 22 constitrit B 24 eflfctibus B ideo si B; ideo LPTV, iam b uicessitudinem B 25 domino Pb si dignatur dato P\'b //// a B )

209
habeam et post obitum meum ipse suique possideant. mihi tamen post deum libertatem substantiam uidetur ipse conferre, si hoc beneficii per ipsum fuero consecutus. sed sic filia tua uiuat, sic de illa quales optas filios teneas, sic deus animam tuam sanctos suos faciat coaequari et frater tuus uiuat, ut insistas suppliciter inportune, quatenus ad effectum petitionem meam perducas. cogitet deum, cogitet necessitates meas, quia nihil est quod potentia ipsius, quod affectus circa me maius possit praestare.

XIII. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

Affectionem mentior, si uobiscum digrediens non remansi et beatitudinem uestram mecum quamuis locatam in statione non detuli. quia animus in me, ut in ceteris, imperator est corporis, ipse circa diligentiam uestram est tota intentione captiuus. ergo salutationis honorificentiam debita humilitate persoluens nihil ualitudini meae de itineris confractione indico decessisse. ecce qua sollicitudinem uestram benigni studii cura remuneror: facite, quod scriptum est, accepta restituentes de prosperitatis uestrae me significatione gratulari.

XIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Tacerem molestias meas, nisi intellexissem, quod sollicitudo uestra me subleuat. nondum agnoscitis, quam uariis [*]( 14 cf. Sallasi Cat. c. 1 ) [*]( 4 uinat] niuat sic B 5 acantos suos B, sanctis suis PTb faciet LPITI V coequari B 6 simpliciter T quatinus LTV petionem B 7 cogitet deum B 8. I. cogites SWm., cogite b cogitee Sirm., cogite Pb 8 maius circa me T 9 praestare em. Schottus et Sirm., stare BLPTVb ) [*]( XIII. 11 ennodiua om. T 12 afflictionem L mencior B 13 quamuiz locatum B 14 et quia BLTVb, et deleui ceteris] teris B inperator B 16 captiuos B 17 ualitudine B 19 remmuneror B adcepta B restituenstes B 20 nre B ) [*]( XlIII. 28 tarem B 24 sublenet L non (o corr.) T, nam B LPVb agnoscitis Bb, agnoscetis LPTY, cognoscitis Sirm. ) [*]( VI. ) [*]( 14 )

210
morborum fatigor incommodis, pro peccatis meis febribus frequenter addicor et uires, quae uidebantur restitutae, franguntur. ergo uos remedia consueta praestate et usum illum sanctae conuersationis inpendite, ut quicquid medicina mortalium non ualet fusis ad deum nostrum precibus inpetretis.

XV. ENNODIVS EDASIO.

Ante experimentum amicorum fides occulta est: postquam in lucem processerit, eorum qui aliquid saporis habuerint sibi mentes obligat. est tamen nimis libera seruitus, quae caris exhibetur. confiteor magnitudini tuae: latebat me ante relationem hominis mei quid in sublimitate tua et saporis et gratiae sub nobili humilitate delitesceret: didici hominem, qui canam in fide beatitudinem, dum amicorum absentiam bene tractat, exsuperat. plura quidem discedens promiseras, sed ad genium conscientiae tuae maiora praestitisti. domine fili, salutationis effusissimae munus inpertiens ago atque habeo insufficientes gratias de his, quae mihi in prima notitiae fronte conlata sunt. quod restat, deprecor, ut residua illa mancipia teneri iam facias. ecce fiduciam de bonis praecedentibus descendentem: qui ante ignoto preces metuebat offerre, iam non dubitat imperare.

XVI. ENNODIVS BARBARAE.

Non ego debiti inmemor ab officiis temperaui nec constituta despiciens garrulitatem meam ab obsequii exhibitione suspendi. [*]( 1 imcommodis B 2 uidebantur restitute B 3 scantae B 5 praecibus B ) [*]( XV. 9 processerint B 10 est] et T, aest B1 nimis] minus Sinn. 11 magnitudini (postr. i in ras.) B laebat me∗∗∗∗ B 13 delitisceret BLXTV 14 absentiam (abse in ras.) B 15 exsuperit B 16 filis amationis effuasimae B 17 imptiens LTY, impartiens b 18 notitiae scripsi, potitiae BLV, potitie P, potentie T, pueritiae b 19 mantipia L 20 praecidentibus B discenIdentem B n in fine lineae postea add. sed m. 1 21 offere B 22 inperare B ) [*]( XVI. 24 barbare BT 25 temporaui (po in ras:) B 26 obsequi B )

211
sed postquam ab urbe regressus sum, continuo me uariae aegritudines et quicquid ad mortem uocat artauit. uere, domna mea, sic uobis uestrisque laeta contingant, quia ad testimonium ueteris mysterii Christus noster iterum quamuis peccatorem nec ut illum, qui amicus dici meruit, sed rursus uocauit Lazarum de sepulcro. est facti unitas in distantia personarum, eo nunc amplior magnitudo diuini operis, quia quod ille meruit mihi cessit indebite. haec causa me ab officii promulgatione reuocauit. postquam tamen ad uitam reductus sum, continuo me ad seruitia uobis soluenda conuerti, rogans deum, ut uos uestrosque superno tueatur auxilio. promitto mihi etiam et desideriis meis, quod cum felicitate uestra et gaudio ad comitatenses excubias, quae uotis meis satisfaciat, dignitas adepta uos euocet. noli, domna, huic te labori, huic oneri submouere. uideant bona Romanae ciuitatis prouinciae, et quae monitis uix instituuntur per bona, quae uobis deus contulit, formentur exemplis. rogo tamen reuerentia salutationis exhibita, ut expectatissimo me releuetis alloquio, sed nec alterum dictare patiamini quae ad me scribetis: sic numquam ab impetratione oratio uestra pellatur.

XVII. ENNODIVS STEPHANIAE.

Credo uos et ignorantes meis periculis subuenisse: aut quare confidam nescire quicquam quos per deum contingit uniuersa [*]( 5 cf. Io. 11, 11 ) [*]( 1 uariare L 2 aegritadinis B dña PTb 5 di dici fort.; cf. p. 212, 4 sed] secundum fort. 6 sepulchro BLTV 7 eo] et Pb 8 cessit] accessit fort. indebitae B 11 ausilio B 12 nro L1, uestrae B comitatensis PTVb, commitatensis B 14 dna PTb laborari L oneri Pb, honeri BLTV submore L, snbmittere b 15 prouintiae LV 16 institu.untur B bona] ea fort. 17 ezspectatissimo F, ezspectantissimo L 18 reuelatis B 19 patiamine B quae-impetratione om. B imperatione L ) [*]( XVII. 22 stefaniae BLY, stepbanie T 28 pecolis B 24 continget B uniuersa∗∗∗ L ) [*]( 14* )

212
praenoscere ? postquam enim ab urbe redii, reparata sunt in me diuina mysteria et quod senuerat temporibus nouellis resurrexit exemplis. iterum uocatus est Lazarus de sepulcro, non quidem illius par merito qui amici redemptoris nomen emeruit: sed in diuersitate actuum unius conuenit forma mysterii. deductus per aegritudines multiplices ad sepulcra, sed caelesti uoce reuocatua, ad haec primum quae uobis soluuntur officia me conuerti, credens placere deo, si cultoribus eius per linguam, quam ipse reddidit, principe loco exhibeantur obsequia. ergo reuerentia salutationis inpensa deprecor, ut pro me, sicut poposci, orare adtentius procuretis, ut per meritum uestrum diuina clementia dignetur confirmare quod tribuit, et frequenter me pia litterarum uestrarum promulgatione subleuetis. rogo, ut nullum alium dictare facias, per dommi Asteri animam et professionem tuam: sic ei nitor quem optas usque ad consummationis tempus adsistat.

XVIII. ENNODIVS FAVSTO.

Coegit me ad studia mea portitor praesentium litterarum et quod uolebam prope inportunus exegit. sic contulit beneficium qui poscebat. iste in negotio suo probatum mundo iustitiae uestrae poscit examen, nec ab aliquo ueritatem causae suae discerni aestimat, si cessetis. pro hoc precator accedo, ut dum adestis mandatis caelestibus et ueritatem tota intentione perquiritis, adflicti hominis necessitatibus subcurratis. spero etiam seruitio salutationis inpenso, ut indicio me prosperitatis [*]( 1 raeparata B 2 nonuellis B 3 resnrrezerit L sepnlchro BLTV 4 per B 5 act.i1 L formam B misterii PT, ministerii b 6 aegritudinis B sepnl«cra B, sepulchra LPTV celesti B 9 ipsed F1 12 tribuet B 14 Asterii Sirm., Ansterii Pb 15 obtas B ) [*]( XVIII. 19 psentium portitor T literarum B 20 uelebam L exiget B 21 poscebat iste scripsi, eoacebatis te B, exigebat iste LPTVb probatus in B 22 nestre B ab aliquo (ab ali cx alib corr. uid.) L 23 praecator B 25 snbcnrratee B 26 seruitio salntationis B, salntationis offlcio LPTV inditio B, indictio L )

213
uestrae non neglectis quae frequenter se ingerunt occasionibus salutationis.

XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis omnis frequentia litterarum uideatur rara sollicitis nec sufficiat prouidentia pro pietate suspenso, tamen pars ista, cui inpenditur, nisi responderit, ab humanitate seiungitur. ergo salutationis officia praefatus deo tribuente indico mecum sanctorum suffrages et uestris precibus iam melius agi et illam despsrationis et febrium intepuisse ualitudinem. nunc, quod restat, spero, ut petitionem meam, quam per confamulum meum fratrem Florum destinaui, suscipere solita. benignitate dignemini, quia, etsi mihi ad praesens res uidetur esse conpendii, uobis, quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac parte summa respondet.

XX. ENNODIVS AGNELLO.

Si ualerem uos corpore prosequi, uerbis abstinerem: at cum illa res ualitudine deficit, ista subcurrit. scit secretorum discussor, me et diuisum praesentia a uobis abesse non posse. proinde sollicitudinem uestram nuntio prosperitatis meae releuo et, propter quod concessum est epistolare commercium, uestram requiro, indicans honore salutationis inpenso puerum me ad suscipiendum caballum direxisse. tantum est ut talem mittatis, quem et uos dedisse clareat et ego pro honoris summa me gaudeam suscepisse. [*]( 1 uestre B neglictis B occassiouibus B ) [*]( XYIin. 5 omnes B 6 pare ista] per est B 8 offitia B 10 disperationis B inteposuisse B 11 petioaem B* 13 prelens B 15 respondit B - ) [*]( XX. 18 nos om. Sinn. ad B 19 ualitudini Lb subcurret B 20 presentia B 91 pinde L sollicitudi∗∗nẽ (udi in rae.) L meae prosperitatis LPTVb 22 nestmm b 24 cauallum B mittates B 25 qualem coni. Schottus 26 gau- diam B )

214