Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXI. ENNODIVS BEATO.

Si possem scribendo delere paginam meam, multiplici hoc facere intentione procurarem. sed quia non est fas hominem non errare, ego ille canus, sed pater tuus, ne umquam prioris epistolae meae sis memor, exposco: sic te pater et patria talem, qualem per singulos dies omnibus protestor, excipiat. alienis scriptis credidi, ut stili mei inportuna festinatione morderem. tu feceras quod sapiens, qui soli domno Probo arcem tenenti inter doctos uersus meos relegeras, quod facere decuit. ego inportunus, qui alteri credere non debuissem, quantum uideo, frustra commotus sum. uade ergo ad domnum Probum (sic pater tuus uiuat, sic me, quem semper amasti, uiuentem audias), quia ista pene mortuus dictaui, et osculare illi genua pro me et dic illi de illo extremo uersu: Terentianus me induxit in illo exemplo, Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas. omnia tamen, quae fuerunt digna correctione, praeuidit. saluto amore quo debeo. si euasero, emendo uersus ipsos et sic dirigo. nam litteras tuas, quas per infantem Rufinum direxisti, Iulio mense suscepi: unde me contigit nescire quod actum fuerat, ut taliter mouerer.

XXII. ENNODIVS FLORO.

Qui iustius prosperitatis meae cognoscit indicia, nisi qui sinceriter et indesinenter optauit? nec conuenit prius alterum [*]( 15 Terentianus Mannis 1951, Verge A. VI 1 ̃ ) [*]( XXT. 3 possim B 4 raprocurem L set B 5 pusemper tuus T 6 talem otn. L 7 protector T1 8 stili] simili B eum morderem fort. 9 artem Pb 10 uersos L meoe om. B religeras B docuit B1 14 iste L1 genua Tsb, ienua P, ianua BLT1 V, genas fort. 15 terentinus B 17 elassique immittit Ps (m mg.) b, mittit LPTY, mittet B abenas T, aninas B 18 tamen (a ex e? corr.) B 19 quod L uersus ipsos emendo LPTVb ipeus Bl derigo L1 21 contiget B quid T fu«erat B 22 mo..uerer L ) [*]( XXII. 24 fioro] liberio B 25 iustos B 26 senceri (eri in ras.) B )

215
desideria aliena cognoscere. ergo seruitio salutationis exhibito indico me caelesti beneficio, postquam cessauit humana curatio, mox sanatum: reuocauit me ad spem prosperitatis res illa, quia medici destiterunt. nunc gaudia uestra,, sicut de me aestimo, cognoscentes mecum laudibus prosequimini tanti beneficii largitorem et, si adhuc uos longior mora detinet, quam bene ualeatis litteris intimate.

XXIII. ENNODIVS FLORO.

Spectabilis uir Eleutherius in negotio suo, quod a domno praefecto audiendum Vicarius susceperat, ad amplitudinem uestram a me commendaticias sperauit, credens salua iustitia opem sibi integram posse subpetere, si meis apud uos iuuaretur alloquiis. rogo ergo honore salutationis exhibito, ut ei, si uere contra aequitatem laborat, manum medicam porrigatis, quia nefas est, ut in praeiudicio bonae causae prodesse sibi calliditas uideat quod molitur.

XXIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Vsum suum benignitas uestra supra homines locata custodit. uere medicina est cura sanctissimi: nam uenerabilis conscientia deo semper insinuat quod requirit. digressis uobis acrior me calor exussit et ad omnem desperationem praecipitante diabolo [*]( 6 2 caleeti L curratio B 8 mox om. T me om. Sirm. 5 prosequi mi B ) [*]( XXIII. 10 heleutheriuB B a] ad B dno T 11 sasciol perat B 12 commendatitiae B, commendatias L sperauit] r* impetrauit Pb 13 subpeterea B iuberetur B 14 ne L 15 porrigatee B 16 pxaeiuditio B 17 mulitur B ) [*]( XXILIL 19 fausto ex floro V m. 1 21 scanctissimi B 22 requiret B 23 callor B exussit| (ussit in ras.) B et om. B homnem B dieperationem B praecipitanti (alt. i in ras.) B diabulo B )

216
uela patuerunt. uenit ad me medicus et dixit se quod faceret non habere. hinc mihi maior spes, quando homo cessauerit. continuo me cum lacrimis ad caelestis medici auxilia conuerti et domni Victoria oleo totum corpus, quod iam sepulcro parabatur, contra febres armaui. scit deus meus, mox adfuit magni militis imperator, et quod per testem eius idoneum poposci incunctanter obtinui. mox feruor ille aeterni frigoris procurator intepuit et hora nona, sicut legitur, Christo meo mandante discessit. scio orationis uestrae tempora, scio lacrimarum copiam in illo quoque momento iuuisse laborantem. ecce indicia uotiua non tacui: sed portitorum raritas desiderium commune suspendit. nam me multum iuuat releuatio uestra, quamuis a uobis minime, qui laeta respuistis, optetur.

XXV. ENNODIVS FAVSTO.

Mox ubi me gratia superna respexit et animam de iudicii caelestis uicinitate trepidantem concesso, ut melioraretur, uiuendi laxauit spatio, magnitudini uestrae beneficia per litteras diuina non tacui. uere cessantibus medicis illius, qui innocentia et lacrimis emitur, medicina non defuit. credite, nisi mihi subuenisset destitutio curantium, nil ualerem. nam quia aegrescebam hominum studiis, coepi neglegentia iam sanari. haec quidem prioribus intimata sunt: sed occasio praeteriretur, adieci, sperans obsequio salutationis oblato, ut me de prosperitatis uestrae, de qua pendeo, (statu) subleuetis alloquiis. [*]( 1 mendicus L facere B 2 haber B spes] i do T add. 8. l. m. 2 4 oleum B sepulcbro LPTV 6 teste (fit uid.) B 7 optenui B 8 ora B criato B, domino Pb 9 diacesMsit (alt. s m ras.) L uestre B cupiam B 10 quoque tempore Y iubisse B 11 set (t in ras.) L 12 iubat B ......quamuis scripsi, quam BLV, qua T, quae Pb a om. B menime B 18 reepoistes B optatur T ) [*]( XXV. 16 ubique (que deletum) B 18 magnitudini∗ uestre B 20 et om. B emittit otio currantium (medicina-destitutio om.) B 21 namquia nam quia B 22 egri6oebam B per negligentiam Pxb 24 adieci Sirm., adie BPTVb, adie. L oblato B in ras. 25 uestre B statu addidi, om. libri )

217

XXVI. ENNODIVS AVIBNO.

Necesse est, ut qui desiderat scripta uestra non taceat nec silentii exemplum tribuat qui qui alloquium. iuxta orationum uestrarum suffragia, quos innocentia et deuotio deo nostro facit acceptos, meliorem me esse iam sentio, desiderans honorificentia salutationis inpensa quam bene ualeatis agnoscere, quia post receptam salutem unicum est solacium bono uestrae prosperitatis adtolli.

XXVII. ENNODIVS BARBARAE.

Quamuis adhuc inter extrema sim positus et pro peccatorum meorum mole domni mei beneficia, dum mereor in longum conteri, non sequantur, reuerentiae tamen uestrae obsequiis quod debet pendens anima non omisit. paene iam uocatur ad iudicium et adhuc suspicit in hac luce quos coluit. quam uera est illa sententia, quod sanctus affectus nec morte pereat! ergo, domina mea, seruitiis uos debitae salutationis prosequens rogo, ut agnitis quae circa me geruntur pro illo quo omnibus eminetis et sanguinis nitore et conuersationis radiis, domno meo apostolo et ceteris eius fratribus subplicetis, ut per eos exorata dei potentia clementiae suae, quae tarda esse non solet, beneficia non refrenet.

XXVIII. ENNODIVS BEATO.

Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur, quod te et frequentibus paginis alloquor et officio sermonis [*]( XXVI. 4 cupet B 6 adceptos B me esse] messe B 7 agnoscerem B 8 solatium BTL uestre B ) [*]( XXVII. 12 quamui. (x eras.) B 8*1 L c eras. et i in ras. 13 mole] ole ei B domui scripsi, somni LVb, omni B, sflptus T 14 ueetrae b, uestrae (ueatre B) et BLPTV 15 debit B pene BLT 16 Buspicet B 18 domna Sirm., dona b serniciis B proseques L 21 eos] uos b 22 ezortata L tuae b soleti B 23 refrenit B ) [*]( XXVIll. 26 uicessitadinis B osequiorum B 27 te et] te in Pb, te et in SiNn. )

218
tui in lucem exire publicam non detestor? non me aetas tua, non ingenio meo potest reuocare par formula. eligo benignis plus credere quam peritis, ut bona originis anteferant studiis: quod fidelis es, diuini est muneris in natura: eruditio per deum ueniet res secunda. necesse est, ut totum tibi amor integritatis exhibeat primarum partium insignia iam tenenti. ergo honore salutationis accepto noueris me iuxta petitionem uestram epistolam ad uos admonitionis quamuis sub festinatione dictasse, quam ad domnum patricium Symmachum idcirco dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est corrigatur. sed propter subreptionem neglegentiae te quoque eius exemplaribus informaui. qua de re tu apud te esto et caue ne tibi ad te perlatam manifestes conprehenso superius eminentissimo uiro ceu rem nouam postulans, quia si eius eam magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam perferre eorum qui sapiunt non timebis.

XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

Non mihi tuus error inlusit nec retrouersa decepit adfectio: tu aetatis naturae propositi ordinem custodisti: ego deliqui aliter de te quam poscebat ueritas iudicando. ad hoc redeunt quos diligentia insulsa captiuat. proinde iam sine circuitione loquendum est. quo te inmemorem tui duxit insana praesumptio, ut sancto presbytero diceres in uersibus illis quamuis in temporis momento conpositis aliquibus uideri affectum coniugalis gratiae non expressum? aut ego diffamareuolui quod scripseram ? aut epitaphia hoc poscebant aut ratio? quis hoc inperitus, [*]( 22 cf. Terentii Andr. ns. 202 ) [*]( 3 origenis B anteferani T - add. m. 2 ut uidetur 4 in in & corr. T m. 2 7 honore om. B adcepto B notteris (e in ras.) B 8 ammonitionis T suffestinatione B 9 symmacum iccirco T 10 diregoJ B Pcuraui L, prorogaui B 13 manifestis B, manifestas L1 conpraehenso B 14 emmenentissimo B 15 eorum perferre LPTVb ) [*]( XXVIIII. 20 ego] ergo B diliqui BL 22 infusa Pb 23 praesumtio B 24 presbitero diceris B 25 mumento B 27 epjtafio B )

219
quis tecum sanitate uacuus dixit, ut carmen, quod in summam gratiam domnus Faustus excepit, te et participibus tuis rodentibus laederetur? forte de tertio Phaleucio qui Terentianum nesciunt habuerint, quod de una syllaba quaerentes occasionem loquerentur. uere dignus fui ista quae pertuli, quia et scriptum est margaritas ante inmunda animalia non esse mittendas. quamuis dictionum et inperitiae meae bene sim conscius, te tamen nec scire aliquid nec sciturum ante didiceram. uale et ad alios te, de quibus debeas loqui, conuerte.

XXX. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Acerbo aegritudinis inpetu et ualida febrium nimietate contritus, cum ut fidem ueteris testimonii Christus noster in me quod in Lazaro fecerat ostendisset et euangelii fidem praesentibus declararet exemplis, litteras uestras accepi. ordinauit ille qui potuit, ut diebus quibus uitam restituerat amicorum quoque suorum eam et confirmaret et fulciret alloquiis. de uersibus, unde tibi portentum illud dixit, risum mihi stulta iudicia fecerunt. scias illos in summo pretio apud domnum habitos, quamuis in temporis angustia et ueredarii transcursione conscriptos. sed si eos non scripsisti, nec facias. mihi sufficit, dum feci, uota conplesse. nunc ad eam partem me confero, quae specialiter a sanctis poscenda est, ut pro aegro et amante [*]( 6 Matth. 7; 6 ) [*]( 1 dUit-l. 9 conuerte om. T 2 domnus] dom B particibus Ll 3 lederetur B, laederentur LP1 V faleucio LV, falicio B 4 siUaba B, sylla LV occasionem L1 5 et B, om. LPVb 8 aliquid] se B, rem fort. 9 de om. b et Birm. ) [*]( XXX. Incipit extrema pars epistolarum ennodii inscr. T(recetm6 wr. 469) 11 ennodins om. T presbitero B 12 nimitate X* 13 ut m ad corr. T m. 2 (aine causa, nam at fidem pro ut fides esset duxisse uidetur) 17 eam] amet B confinnaueret B et om. B aloquiis B 19 praecio B habitus B 20 neredarii scripsi (cf. p. 194,25), uiridarii BLPТ2Vb, uiridiarii T1 conscribtus B 21 non s.] conscribsisti B sufficet B 23 a Bb, om. LPTV amantem B )

220
adtentius ores et, si mereor, crebra mihi et instructionis et consolationis praestes alloquia.

XXXI. ENNODIVS BOETIO.

Consideratio magnitudinis uestrae exegit epistolare commercium, sed festinatio portitoris epistolam breuitate conclusit. non potui morari properantem, sed nec his uacuum muniis propter res necessarias emisi. crebras super domo, quam poposci, litteras destinaui. si possibile est cupita tribui, iam referte, quia omnia aedificia sub neglegentia consenescunt. domine mi, salutationis obsequia dependens rogo, ut iuuetis sine uestro dispendio supplicantem.

XXXII. ENNODIVS SVMMACHO.

Rem necessariam prouidet qui parenti omnium orbatos et peregrinos insinuat: unica uia est apostolatus uestri solacium, quae medetur externis. absit adflictos dicere quos ad uos contigerit peruenisse: creatores patriam opes alibi non requirunt quos coronae uestrae cura susceperit. praesentium baiulus, ortus nobiliter profutura ad testimonium ingenuitatis studia Romana requirit. hunc beatitudini uestrae mea subplicis uestri commendat adsertio, ut salutationis seruitiis dignanter acceptis quod usu facitis pro mei consideratione geminetis. [*]( 1 oris B et si] si Sirm. 2 consulationis B praestis B alloquia b, eloquia BLTV, eUoquiA P ) [*]( XXXI. 4 boethio BLVb 5 exiget B, extgit P, erigit b 7 potuit B 8 ejuisse B 9 poposci] pesce B 10 edificU B; eius adà. LPTYb conseniscunt B 11 mi Pb, mihi BLTY ut] ut uos Pb iubetis B. ) [*]( XXXII. 15 proaidit B orbatus B et (ut uidetur) L 16 pere. grin\' L uia om. B solatium BLT 17 meditur B exianis L adflictus B 18 creatores (i. e. patres ucl pareatee) scripsi (cfEpist. VII 31, VUII 4), creatoris libri 19 cura T 8. I. susciperit B praesentum T et Sirm. baiolns B 11 requiret B hunc BL, nunc PTVb 22 seruitus L adceptis B 23 facetis B geminetur LTVb )

221
XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

Et quod es miseratione ornatur et quod futurus es pietate conquiritur, et diaconum his studiis extulisti, cuius rei promittit cura pontificem. praesentium baiulus honestus moribus natura sublimis genuini solacii orbatus praesidio Romam pro honestis artibus, licet peregrinaturus, expetiit. uide si mereantur a religioso bene nato locupleti iuuari ista quae praetuli. nunc officio salutationis exhibito rogo, ut si me, si bonam quam coemisti opinionem diligis, inpensis portitori adulescat auxiliis.

XXXIIII. ENNODIVS PORCIANO ABBATI.

Diuinis declaratur exemplis, nisi per dei gratiam uisitationem hominum caelestium non uenire. quae enim recordatio potest esse peccantium, nisi occultis itineribus fauor caelestis operetur et per uiam mentibus inspiratam quae propter peccata subrepere poterat eliminetur obliuio? inpetratae iam diuinae misericordiae fiducia est cultorum dei animis non deesse. ergo gratias refero trinitati deo nostro, qui ut me reuerentia uestra alloquiis uisitaret exegit. suscipio et oboedientiam uestram: nec enim exiguus cultus debetur obsequentibus, cum Christi gloria maneat imperantem. orate pro me, qui humanitatis imbecilla, dum adhuc estis homines, euitastis, quos contigit necdum corpore [*]( XXXm. 2 hormisde BT diaconua BL sed u ex o ut uid. corr. L 3 Et] tu Pb 4 studi sextilisti B promittet B 5 baiolus B 6 gemini Pb solatii BLT praesidii B 7 ezpetiet B 8 iubari B 10 portitor Pb aduliscat ausiliis B , ) [*]( XXXIII. 13 ennidius L portiano LT 15 celestium B enim-nisi om. B 16 fabor B cęlestius L 17 uim uel insperatam fort. subrepere Pb, subripere BLTV 18 eliminatur T1 inpetrate B 21 exiget B suspicio fort. et B, om. LP TVb obidentiam B 22 debitur B 23 inperantem B, parentem fort. orte B inbicilla B 24 euitastes B contiget B )

222
sequestrato ponderibus carnis absolui, et seruitiis salutationis acceptis frugem circa me gratiae, dum sermonis adulescit cultura, concedite.

XXXV. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

Inamabilis quidem desideriis meis militauit occasio et uotis aditum necessitas uix ferenda patefecit: amplexus paginam praefatione blandientem sequenti eius elocutione confusus sum. nam dulce principium et sereni mella conloquii relata calamitas quasi ueste noctis obnubit. uere loquentibus uobis ingesta sunt oculis quae legebam. nam dum absentiae felicitatem pagina sapientis intercepit, coactus sum illam Aetheriam nimis uidisse terrenam et a sublimitate uocabuli in tartarum duce culpa depositam. taceo quid debuerit parentibus, quid pudori, ex qua domo infelix processit ad scelus, quod secuta est relictis dei cultoribus lupanaris uice coniugium. credite mihi: ultionem criminis, dum admittit crimen, exsecuta est, et turpi mersa contubernio et flagitium et poenam flagitii repperit in marito. secum rei personam portauit et iudicis mulier, dum elegit indignum. producerem litteras, nisi memoriam infaustae feminae desiderarem obliuione sepeliri. uos, ut Galliae expulsione illorum subleuentur, eligitis: nos, ne Italia coinquinetur optamus. expetant potius Libycas Syrtes et ab humanitatis consortio diuidantur: quia si inde domnum Aurelianum fugerint, hinc Ennodium, ad quae loca declinabunt? domno praefecto quae [*]( 1 sequestratio L 2 adceptis Bb, om. LTV aduliscet B XXXV. 5 presbitero B, om. T 6 desiderii B ocasio B 7 additum B inplexus B 9 relata relatamitas B 10 obnubet B 11 infelicitatem fort., felicitate B 12 intercipit fort. 13 a om. T, as B 17 admittet B, admitit 1x 19 eliget B, eligit fort. 20 nisi om. B, uncinauit Schottue infauete B 21 sepiliri B 22 eligitis T1, eligetis LTlVb, religetis B quoinquinetur B, coinquinentur LTV optamus om. Sirm. 23 lybicas BLV, libicas PT sirtes T 24 diuidant Bb fugerent B 25 innodium Bl ad quae] atque B )

223
iussistis pressius intimaui, qui praecepta regia mox exegit, per quae credimus uiros bonos et amicos occasionem inuenisse praestandi et uos tamen animum ab anxietate remouete, quia caelestis sufficiet ad ultionem malorum uigor examinis. domini mi, salutationis obsequia praesentans precor, ut crebro me prosperitatis uestrae, quia commeantium opportunitas ingeritur, releuetis alloquiis.

XXXVI. ENNODIVS BOETIO.

Perdiderat eruditionis pretium lingua, dum retices, quia, dum uenustatem eloquentiae taciturnitas includebat, credebatur non esse quod nuper efferbuit. produxisti in lucem nouum iubar eloquii et dum diem in epistula facis, splendorem recens adeptus crederis iam maturum. gratias ago, quod me ad amicitiae custodiam paginae tuae flore conpellis. sed si fidei meae esses conscius, dubitationem de rebus constantibus non haberes. timeo, ne ambiguitatem quam credis exhibeas et dum amantis teporem metuis, in adfectione frigescas. domine, ut supra salutationis gratiam persoluens spero, ut crebro ad me epistolarum commercia dirigas, quia in his muniis et diligentia te admonet et perfectio ut multus incumbas.

XXXVII. ENNODIVS BOETIO.

Quamuis tenui effectu petitionis surgit eloquium, et conciliant et dotant facundiam res secundae: in qualibet uerborum [*]( i 1 iassistds B praeseius B reia B 2 nros T 3 prea n standi B 4 celeetis B adulationem T sic carr. m. 2 domine b 5 mi Pb, m T, mihi BLV 6 uestre B oportunitas BLPTVb 7 reuelletis B ) [*]( XXXVI. 9 boethio BLVb 10 precium B reticis B 11 credibatur B 12 efferuuit B 13 epistolas L 15 florum B 16 essis B haberis B 18 temporem B frigiscas B 21 multis B incombas T1 ) [*]( XXXVII. 23 boethio BLV . 24 tenue B surget BPT1 Vb 25 secunde B )

224
saturitate paginas, si repudientur ab inpetratione, ieiunant: plus felicibus epistolis debetur laudatio quam peritis. iure loquitur uerbis nitore sublimibus qui summates uiros dicendi uenustate captiuat: quoduis oratorium schema sinistra fors dissipat: ditescit enim lingua nutrita beneficiis. dudum ad eminentiam uestram direxi qualicumque audacia producente conloquium, quod ita responsi genio subleuastis, ut crederem me perdidisse digni fauoris tempora per quietem, quando modicus sudor iudicium arcem tenentis inlexerat. promiseratis etiam domum, quam poposceram, non negandam. geminis eleuatus successibus incedebam, si et opinio perfecti adstipulatione et census locupletissimi creuisset inpendio. sed detestor moram, quam sterilia quidem peccata pepererunt. nam et homo culminis uestri quem praestolabar aduenit, et nihil sibi mandatum esse, quod desideriis meis prodesse posset, adseruit. uide meritorum meorum fusca commercia: quorum contra me nitentia fidem frangere nequeunt, exigunt tarditatem. absit a conscientia mea de uestrae claritate diffidere: obscenae mentis est putare constituti memoriam non manere. sed rogo, ut dum propositi uestri lucem adseritis, eorum quae mihi debenturm obscura superetis. ergo praestationi uestrae genium dono celeritatis infundite. domine mi, cultum salutationis inpertiens preces adicio, ut consularem sportulam cum responso praefatae petitionis accipiam. [*]( mis 1 repudiunt B 2 debitur B 8 summatis B 4 quod L scema B foris T1, sors Pb 5 ditiscet B immi lingua B 6 aram B qualecumque B audatia B 7 Bubleuastes B credirem B 8 digna B 9 inlixerat B 11 incidebam B si etl. L 13 peperiroat B 14 praestalabar B 15 posBit B 16 uide om. B me] mi B 17 quae.unt B exigunt om. B tarditate mi B 18 ure B, uestra Pb 19 potare B 20 adseretis BLV, asseretis T1 21 supalatesB22eeleritatis(tamras.)BaLmiPb, m T, mihi BL V 23 praeoes B additio T eportula B 24 adcipiam B )

225
XXXVIII. ENNODIVS SVMMACHO.

Non inefficaciter poseit qui parenti omnium peregrinos insinuat: nobilibus generalis debetur adsertio, maxime apud eos qui beneficia tribuunt non rogati. Beatum sublimem adulescentem praesentium baiulum si corona uestra dignanter excipiat, praeclarum iuxta morem pontificis ornat officium: est enim qui gratiam uestram et natalibus mereatur et moribus. sufficit dignis stricta laudatio. nunc seruitiis . salutationis exhibitis rogo, ut me amantem uestri crebri releuetis promulgatione conloquii.

XXXVIIII. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO.

Si dignatio circa me promissa duraret, adsereretur frequentia litterarum: uix respiciunt humiles quos ad arcem euentus prosper euexerit: graue est, si spes secundarum rerum caritatis nexus incidat: non debet praeiudicare diligentiae quae secundum uota blanditur. si tamen aliquid circa me gratiae custoditis, si uiuit amoris scintilla polliciti, Beatum commendo nobilissimum adulescentem praesentium portitorem: cui iustum est ut consideratione mei et parentem beatitudo uestra inpendat et patriam. esto specialis tutor, omnium mox futurus. domine frater, salutationis humilitate depensa rogo, ut sub celeritate quam bene ualeatis scriptione signetis. [*]( XXXVIII. 4 generales debitur B 5 benefitia B 6 adnliacentem B baiolum B 7 accipiat Pb iuxta** L, iusto B pontiflces B 8 et moribus mereatur b 9 Stfficet B 10 crebris BTl ) [*]( XXXVInI. 13 hormisde T diacs B 14 adseritnr b 16 enexerit (alt. e in ras.) B 17 debit B quai B, cui LPT Vb; quae quod scripsi ad spem referendum est 18 planditur B cnstodites B 19 uiuet B sentilla B, cintilla T\' polliciti scintilla LTVb 20 adulitcentem B 22 apeciale» B, mox (x m ras.) B 24 signatis T1, resignetis fort. ) [*]( VI. ) [*]( 15 )

226
XXXX. ENNODIVS BOETIO.

Precum iteratio bonam conscientiam obliuionis accusat. sed facessat stimulare currentem et constantem uirum ad memoriam promissionis inpellere. haec de his, quae a me dudum culmini uestro sunt scripta, perstrinxi, ut domum, de qua iam paginali indicio uoluntas uestra est patefacta, percipiam. reliqua epistolae salutationis nuntio mancipaui, ut, sicut apud nos ualitudo in statione est, ita de culmine uestro caelestis faciat fauor agnosci.