Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXI. AVITO ENNODIVS.

Adstipulatorem me opinionis suae fieri magnitudo uestra ita supplicatione postulat, quasi ad amicitias recenti adhuc sim incude formatus aut non genio suo defrudet qui propositum diligentiae sub quacumque occasione commutat. facessat a Christianis moribus uaria de amante sententia: qui officium oris sui dedicauerit laudibus liberum non habet inchoata deserere, ne deuenustet praefati mella praeconii uilitate sequentium. uidero qui ingenuum credat esse sectari nouitatem: ego ut tarde amicos eligo, ita in his indemutabiliter perseuero. mihi adsum, quotiens opinionem uestram astris aequauero, quia apud quos ignoti sumus moribus nostris de sodalibus aestimamur. uere fateor splendorem conscientiae uestrae famae uice copiosus effudi: ante aduentum culminis tui obsequio sermonis mei in Liguria quanti essetis innotuit. deo gratias, qui cum sententia mea generalitatem fecit habere concordiam. utinam me non humiliaret paupertas eloquii! plus habent uota de meritis tuis, quam proferat lingua de laudibus: inops facundiae per [*]( 1 iubetur B 2 act.ū L 3 depremitur B mihi BLV 4 accipientes Pb, accipientis BLV, accipiens T plenę (ę corr.) B, plene TV exorari L?, exoranti Pb 5 consueuistis Pb uestri Pb (falso, navi uestris pro uestris amicis dixit) 6 liceatj exp add. B ) [*]( XXI. 9 oppinionis L fieri om. Sirm. 10 amititias L 11 defrudit B, defraudet PTb propositum snum V sed suum exp. m. 1 12 occiUione L1 13 cristianis B 14 oris V in ras., moris B suis P 16 ingenium Sirm. 17 amicus B immutabiliter PTb 20 uic.e (a eras.) L copiosus B, copiosius L (u in raa.) PTVb 21 effundi PTb 22 essites Bl 25 inobs T )

143
quoscumque strepitus quae gloriae tuae potuerunt conuenire non tacui. facta est lux genii uestri conscientiae meae demonstratio. procul auertat diuinitas, ne umquam testimonio meo fragilitas claris moribus inimica subripiat. nulla est quam opime texuistis in uobis erroris causa, quam recolam, et si pro meis meritis extitisset, bonorum ueterum recordatione sopiretur. quod restat, ualete, mi domini, et iter meum uotorum benignitate prosecuti caritatis recordatione absentiae meae damna pensate.

XXII. VENANTIO ENNODIVS.

Si proximitas sanguinis ad diligentiam mentes inuitat, pii amoris obsecutus imperiis gestio me praeuium praestitisse sermonem et orditum paginas amplectendis uiam reserasse conloquiis. diu quidem cassa expectatione maceratus, dum operior paginas non emisi, sed calcaribus suis animum meum fodit affectio et ad tabellarum munia priorem fecit accedere. habeo praerogatiuam, si bene conicio, plus amantis, qui et post productum silentii uestri studium loquor, et debeo uerecundia conmendare quod tacui. nunc tamen, ne epistularis concinnatio transgressa terminum deuenustet auctorem, salutationis seruitia dependo et, si mereor, dignationi uestrae conciliandus occurro, quia potiorum sublimitas communione geminatur et facem praefert eminentissimo gratia concessa subiectis.

XXIII. CONSTANTIO ENNODIVS.

Si liceret cum magnitudine uestra aequa sorte contendi, si honores aetas meritum quod uobis facem praetulit nos non in [*]( 1 que B, q ex q; L 4 inimica T in ras. subrepat fort., nisi antea testimonii mei praeferendum est qua opinionem exuifitis fort. 1 5 meritis meis LPTVb 6 extetiBset B 7 domine B, domine LIPTb meum u.] uotorum meorum T 8 dampna LPTV ) [*]( XXII. 12 gestio me] gestionem L 18 resereBse X1 14 ex- Bpectatione LV opperior V 16 acoidere B habes Sirm. 17 conditio L 19 epistnlares B 20 actorem T ) [*]( XXIII. 27 honoris aestas L non om. T )

144
umbram cogeret: ego potius culmen uestrum de tabellarum abstinentia iure culparem, qui, postquam ad urbem Romam profecti estis, nulla me recordationis fruge subleuauit. sed uide, per rerum prouidentiam quam cauta est seniorum dispensatio et fabricatis plena sermonibus: praeuenitur querelis innocentia et, ne dolorem suum in lucem producat, arguitur: fit rea, ne faciat. ergo haec mihi digrediens promissa contuleras? hac deosculatum fiducia subleuasti, ut crederem mei inmemores uos futuros? an ad aliud adtributae sunt paginae, nisi at secreta pectorum oris claue manifestent ? sed abstineo prolixitate paginali, ne grandiorem generet confabulatio producta rancorem. ad salutationis obsequia me reduco rogans, at pro me apud apostolos dei preces effundas, ut eorum beneficiis mortalis angustiae superetur obscenitas et de puro mandatorum caelestium tramite mens serena gratuletur.

XXIIII. LACONIO ENNODIVS.

Bene cupitis superna dispensatio dedit effectum et de negotiosi occasione conloquii fraternam refouens diligentiam quod putabatur necessarium fecit optabile. hinc caelestis cura nepti meae procum non omnino a sanguine nostro peregrinantem iussit accedere, ut, dum consulendi instat opportunitas, sancto amori pabula praestarentur. uix sustinebam fateor procurati studia longa silentii, sed interpres mitior putabam adplicandum timori quod subducebatur affectui. deo gratias, qui ad usum stili fraternitatem uestram reduxit et gratiae. diuinis tamen legibus cognationem indiculo conprehensam in matrimonio licere sociari sine dubitatione noueritis. sed continuo ad urbem Romam [*]( 1 debeUatum T 3 subleaasti b, sublenartis P et Sirm. 5 preuenitur B quaerelis B 6 do#lorem B 8 ut] ne Pb immemores T 9 futuros an ad T in raa. m. S ad om. BL V 13 praeces B ) [*]( XXlIlI. 19 occAsione L1 22 accidere B oportunitas BL PTVb 25 subduceretur P 26 uestram add. in mg. T m. 2 27 uloindico V cttphensam L )

145
homines meos dirigo, exacturus a uenerabili papa super hac parte responsum, ut animum uestrum potioris praecepti firmet auctoritas. domine, ut supra salutationem plenissimam acci- ■ pientes sanctum quoque et communem patrem parilis noueritis esse sententiae, cuius ad uos per hominem meum, si diuinus fauor adnuerit, cum sedis apostolicae apicibus litteras destinabo.

XXV. AVITO ENNODIVS.

Quam saepe aliena peccata nos ingrauant et quod a nobis non oritur iure nostro inputatur excessui! ex me didici fidem ueterum non: perire, dum per negotia nouella cana poetarum reparatur adnuntiatio. de me dictum aestimo: decidit infelix alieno uulnere. super expectandae memoriae uiri Sabini filio exhibetur praefata concinnatio, qui hactenus aegritudinis tentus obstaculis sine uitio suo constituta uiolauit. fateor paene animum meum reum fecerat magnitudinis uestrae diues adsertio et credebam culpam esse propriam, quam conscientia non habebat. ecce, ut primum in bonam ualitudinem reductus est, Mediolanum cum summa properatione commeauit. cetera apud uos alleganda esse non credidi, quia qui commendat magnis uiris iustitiam obliuionem uidetur aequitatis opponere. domine mi, salutationis plenissimae munus exhibeo et, quod [*]( 12 Verg. Aen. X 781 sternitar infelix alieno uolnere ) [*]( t 1 exacturos B 2 nostrum T fimet B 3 accipientis B 6 diBtinabo B ) [*]( XXV. alterum huius epistulae apographim in libris BLTVb post Epist. VI12 legitur (B2L2T2V2b2) ennodius anito L, 10 inputatur BIB" imputatur L.T, V2b1b2, impatetor L1PT1V1 12 adnnnciatio B, dictum (u in ras.) Bt deaidit Pb1, decedit B" decidet B1L1L2T1T2V1V2b2 18 exspectandae L2V2 mamorię L2 14 sanini B1B2L1L2PT1T2V1V2b1 haotSnns Bt, aetenus Bt egritadinis BtLt 16 paene L1L2V2, pene rell. ure Tx ee Tt 17 diuis BIB, quem Tt 18 ualetudinem B,bs 90 alliganda B1B2T2V2 21 supponere fort. B mihi B1B2L1L2V1V2 ex*ibes L, ) [*]( VI. ) [*]( 10 )

146
superest, quaeso ut status circa me gratiae uestrae, quamuis sit plenissimus, adhuc tamen recipere cogatur augmenta

XXVI. AGAPITO ENNODIVS.

Resistunt peccata desideriis et ut meritorum status delinquentibus innotescat, a labiorum proximitate cupita subtrahuntur. acrius adfligunt oblata, cum pereunt: potior sitis est, quam undarum gustus exaggerat: non urunt memoriam prima fronte negata beneficia: quis ferat ingestam oculis aequo animo se perdidisse dulcedinem? sed recte ista ad supernam remittuntur prouidentiam, qua caelestis dispensatio mysterii idcirco humanis dispositionibus manus opponit, ut uotorum praestet effectum. sanctus pater uester libenter se pariturum iussioni magnitudinis uestrae fuerat de mea occursione pollicitus, sed animum eius in diuersam partem pro utilitate, quantum dicit, ecclesiae superuenientia rapuere consilia, sicut praefati pagina ad uos directa declarauit. praestolatur tamen super negotio designato magnitudinis uestrae secunda conloquia, quo manifestius in fratris uestri Fausti patricii utilitate me esse necessarium reseretur, cuius gratiae nihil sibi aestimat liberum denegare. quod restat, obsequii mei humilitate suscepta precor, ut caeli opifex, qui culmini uestro paruitatis meae curam est dignatus infundere, ipse per uos sequenda disponat.

XXVII. EVGENETI ENNODIVS.

Supra modum me sollicitant procurati studia indefessa silentii et licet animus in statione sit positus, contristat sermonis [*]( 1 satus J5, uestrae om. Tt 2 cogitatur LtLt agmenta Tx augmente Lt; explic add. Bt ) [*]( XXVI. 6 eub*trahuntur (pr. t corr.) B 8 exagerat T 11 qua scripsi, quae BLTY, quoniam Pb celestis LTV 12 praestit B, prestet LV 14 occursione] occaaiione b 17 praestnlatur B 19 oestri om. T patrici B utilitati L 21 degare B, derogare Sirm. praecor B . 22 caeli om. Sirm, uestrae Sirm. ) [*]( XXVII. 25 eugeoiti B 26 procuratori L 27 contristat tamen Pb (tfi P 8. I.) )

147
abstinentia, qui uiuis imaginibus secretum pectoris oris claue manifestat. patior quidem interdum caritatem sub paginarum promulgatione simulari, numquam tamen credo his muniis abstinere qui diligunt. referat forte magnitudo uestra publicae occupationis curam locum scriptis familiaribus non dedisse. sed idem status erat, cum praecedente tempore conloquia culmen uestrum crebra praestabat nec ita aulicis deputatus premebatur excubiis, ut promissi amoris memoriam non haberet. quis fauis toxica, quis caenum fontibus clandestinus susurrator admiscuit? aut forte quod fuerat de affectione subreptum ad iudicium rettulistis ? sed ego occupare uos paginarum promulgatione non differo, ut ad usum ueterem cessantibus promissae dignationis stimulis uel garrulitatis meae prouocati fruge redeatis. domine mi, obsequium salutationis plena humilitate persoluens indico me uestris cupidum esse aspectibus praesentari, si tamen faciendum perpensis quae uobis cordi esse non dubito rescribatis. [*]( 1 qui scripsi, quae BLTVb 3 nunquam V 6 praecidenti B 7 atxlicis deputatas ita LTYb praemebatur B 9 cenum T suBurratur B 11 retulistis LTV 12 differo Bb, defero LTY 14 mihi BL V salatationis obsequium Sinn. 15 capidium B ) [*]( 10* )