Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XIIII. ENNODIVS SERVILIONI.

De perfectione confidunt discipuli, quotiens magistrorum praesentiam praestolantur: spes eruditionis manifesta est, ut fruatur genio suo, inuitare doctorem: clara sunt ingenia, quae instruentum agitantur desideriis: monitorem requirunt qui felici sorte didicerunt. sic ego sanctitatis tuae adfectione possessus, quamquam me de peritia iactare non audeam, uultum tamen praeceptoris expecto, ne degeneri te credas ecclesiasticum germen filio conmisisse, quia quamuis memoria mea ad centenos se non ualeat fructus extollere, scit tamen semina multiplicata redhibere cultori. ueni ergo, ut coram positus segetem tuam boni agricolae uice respicias. deus procul auertat inuidiam. ita uomeribus tuis ecclesiasticae fecunditatis planta conualuit, ut nulla saeuientis procellae possit inpulsione subuerti. nolo praiudicio laudis sanctitatis tuae grauare conscientiam: inspicies quae litterarum testimonio declarantur. superest salutatione praelata, ut ad gaudia tua iam properes, quia diuina beneficia gradibus semper accedunt et quibus bona conferunt meliora pollicentur.

XV. ENNODIVS SENARIO.

Numquam apud deum fusa deprecatio uotiuo nudatur effectu, apud quem hilaritas lacrimis obtinetur et maeror transit in [*]( 1 presulem B 2 oxsistetis B XIIII. 7 prestnlantur B 9 instruentem L 10 dedicertint BV 11 quanquam LV poritiae B 12 degeneri|rẽte B 13 cominisse L 14 naleant B 15 redhibere BT1, redibere LP T1V, reddere b segitem B1 16 auertit L\', aduertat T 17 feconditatis T\' plantam L cualuit L \' 18 pulsione L 19 p̃∗∗iudicio ex preiuditio L m. ant. 20 salutationem Ll 21 poroperes L 22 accedant L\', adcedunt B ) [*]( XV. 26 dum L\' uotiua B 27 optinetur V meror BLTV )

138
laetitiam. adfuit diuinitatis auxilium desideriis meis et te, animae meae maior portio, de prolixis gentium finibus misericordia duce reuocauit. uere non possum epistulam in multa uerba diffundere inpeditus fletibus, quos gaudia in cumulum adducta pepererunt. fac, mi domine, paruitati meae caelestis doni plenitudinem non perire. unum uterque habeamus hospitium nec de parietum angustia sollicitudo generetur, quando unum pectus sufficiens animabus nostris praestat habitaculum.

XVI. ENNODIVS PAMFRONIO.

Magna sunt imperia gaudiorum: expers est continentiae hilaritas et in uocem gestit erumpere. uenit optatus desideriis dies et ille, quem numquam de meritis meis sed semper de superna pietate postulaui, magnitudini tuae splendor accessit: redditus est generi et moribus tuis apex, per quem conscientiae fidelis in lucem prodire non formidet integritas. deus bone, indulta custodi, auge successibus quod dedisti, fac circa seruum tuum primum esse gradum qui summus est. praecipio spe futura quae deprecor: nesciunt in foribus haerere quae caelo auctore tribuuntur. semper incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus fauor praestat exordium. quis hoc in uita hominum uel eorum, qui conuersationem suam nulla custodiunt nube sordentem, accessisse sibi die una gratuletur, te honorum auspicia ingressum et dulce meum Senarium ab ultimis terrarum partibus restitutum? breuis horarum cursus interfuit, [*](1 affuit PTb 2 genitum B mia T (ut solet), gratia Pb 4 deffondere B 6 dona L1 8 sufficiens (ante dlt. s et supra ras.) V ) [*]( XYI. 10 panfronio T 11 imperia gaudiorum LPTV nisi quod gaudiaram V scribere coeperat 12 gestet B erumpere T in ras. 14 piaetate L postolaui B adcessit B 15 apix 0 B 17 bona B quos L 18 peroipio Pb 19 herere B u 20 actore T tribuntur L culmina scenditur B\' 21 supernos B prestat B 23 adcessisse B gratuletur PTb, gratulentur BL V )

139
ut et tu palatio natus et ille sit redditus. in ueritate dico et de dei misericordia mihi securus spondeo, fragilitati meae praesidia caelo obsequente concedi. spondetur mihi quod uobis est praestitum. domine mi, salutationis obsequia suscipiens rogo, ut, si quid amori meo tribuis, domnum animae meae Senarium, ut apud me maneat, exorare pleniter non omittas. quod nisi obtinueris, multum mihi de hilaritatis cumulo decerpsisti.

XVII. AVIENO ENNODIVS.

Bene magnitudo uestra, dum origini et moribus praestat obsequium, emendationem sine interuallo coniungit errori et quod peccatum sapienter intellegit, priusquam altero denuntietur, auertit. quis credat deliquisse in correctione uelocissimum? pene non uocandus est sectator excessuum qui obuiam manum ponit in subreptione culparum. haec, mi domine, ad ea, quae es dignatus scribere, gratia uestra duce respondeo. ceterum humiliorem me proposito actuum meorum pondera reddiderunt: uix miseria remansi idoneus reformare conloquia. domine mi, salutationis obsequia praesentans deum rogo, qui culminibus uestris fructum pro hac qua humilem non spernitis consideratione restituat. [*]( 1 tu om. B, recte fort., nam alter uel PamfroniuB intercidisse uidetur 2 de om. P\'b dei om. B 3 concede Lx sponditur B 4 prestitum B mihi BLV 5 tribues B dominum PTb 7 comulo B decerpsisti] finit add. B ) [*]( XYIL 9 ennodius auieno LV 10 uestra] tua P2T 12 defitietur LT 13 auertet B, aduertit T delinquisse B 14 ezcess∗u ̃ L 16 que B dignatus ea Pb 17 caeterum LV I me] te Pb act.ū L 18 misera T 19 m V, mi∗∗ L, mihi B salutationes Lx 21 restituatj legi add. BLPTYb, initium ut uidetur subscriptionis formulae cutus uestigium B etiam in fine Dictionis XXI fol. 179? exhtbet ENNODITS EMENDAVI MEAM DEO MEO IVTASTE )

140

XVIII. FAVSTO ENNODIVS.

Vix est ut intentus rebus felicibus aduersa praenoscat: uelut sinistrum enim omen repudiat, si quid de austeritate futurorum intellectu praecedente respexerit: certe ne et alieno tempore amarae se misceant, ipsa molestiarum horret agnitio. nullo credebam interuallo nunc inamabilem Rauennam, dum erat thesauris meis plena, distare: non me sic sitientem fons, aestuantem aura, ut illa ad se non lassum requies inuitabat. at nunc ipsa Roma puto ad longiora pro peccatorum meorum fasce translata est. ubi est illa quae rara putabatur frequentia litterarum ? ubi crebra uisio? ubi tot solacia diligentiae? uere pro meis partibus loquor: detestor uitam, quae nec in aerumna constitutis est odio. adleget forsitan culmen tuum, sibi pro superna dispensatione cupita contigisse. non est plena felicitas, quando uestrorum aliquis miseriis durae sequestrationis adfligitur. deo credite, non sunt fucata quae defleo nec ad explicandam cordis tragoediam aut epistularis concinnatio sufficit aut sermonis angustia. Christe rerum arbiter, propriae succurre necessitati, ne humana fragilitas ad inmensi fascem doloris non sufficiens pressa subcumbat. domine mi, salutationis seruitia dependens rogo, ut paginalis circa me cura seruetur, ut uel hoc remedio inter aestus mens constituta respiret. [*]( - XVIII. 3 intus L 4 enim] animi Pb, - enim animi Sirm. 5 procedente B et om. Pb 6 amarae Sirm., amare BLP TYb, cum amaris Pl 7 rauennem T\' 8 thensaaris L\', thesanris (ea in ras.) B plena B in mg. add. deetare LP\'V 10 ad BlL 13 erumpna T 14 adleget scripsi, adlegit BLT V, allegit Pb, adlegat Sirm. tuum «ortpsi, suum BLPTVb 16 noBtrorum Sirm. 17 haeiplicandam (x ex c corr.) L 18 traguidiam B1 19 post sermonis 8-9 litt. eras. in B I 21 praeesa B m V, mihi BL seruitio B, ohsequia T 23 ms L respiceret B )

141

XVIIII. PARTENIO ENNODIVS.

Non in te admiror sermonis abstinentiam, quia qui exigua condiderit nil producit. credis sub hac occasione profectus tui latere substantiam? et taciturnitas inperitiam prodit et infabricata confabulatio manifestat infantiam. interea ante inops gratiae non fuisti, sciens quid diligentia, quid amantis sollicitudo flagitaret: factus es bonarum rerum nescius, postquam te ad obtinenda quae putantur summa trasmisimus. quod restat, uale et accipiens monitoris uerba melioratum te scriptionis adsiduitate diuulga.

XX. AVITO ENNODIVS.

Dum remedia sua quaerit affectio et aestum sollicitudinis conloquio cupit medicante releuari, ardescit animus prouisionis beneficio: unde extingui creditur, geminatum diligentiae surgit incendium. saepe mihi baiulorum copiam perquirenti inde aegrescere contigit, unde opinabar quod prodesset accidere. ecce medetur desideriis meis qui suorum ad uos causa properauit: fit adiumentum necessitatis alienae quod propriae consideratione suscipitur. uidero quid conmendatione mea Bonifacius promoueat: interim opitulatur studiis meis quod prolixis a me precibus inpetrauit. hunc bonis ortum natalibus testis sanguinis mens designat. germanum suum praefatus in uicinitate Aquileiensis ciuitatis adserit esse captiuum, qui ut a uobis [*]( XVIllI. 2 partinio ennodius B, ennodius Partinio b, auito ennodius LTV 5 lataere B et om. Bb taciturnitas (pr. t in ras.) B 6 inops (i in ras.) B 8 es] 8 L post quem T 9 optinenda BT summa Bb (in mg.), maxima LPTJtb 11 adsiduitate (it in ras.) B deuulga L. ) [*]( XX. 15 mediante Sirm. reuelari L animus (i corr. in raa.) B 16 geminatam B 17 cupiam B\' 18 egrescere BLTV contingit Pb prodset L, prodeecet B 19 meditur B 21 suspercipitur V, pcipitur P bonifatius B, bonefacius T 23 bonum B 25 aquiligensis B, aquilegenBis T )

142
iuuetur exposcit. sanctae domus uestrae consuetudo uulgata est: talem uitam bonorum actuum obsidem iam dedistis, a qua uelut debitum poscat qui calamitate deprimitur. domine mi, accipientes plenae salutationis obsequium facite exorati quod sponte consuestis, ut qui uestris supplex est alteri eum esse non liceat.