Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. ENNODIVS PARTENIO.

Nisi te efflictim diligerem et pii amoris soliditas indemutabili radice constaret, possem iuiuriarum dolore prouocatus, uel cum pueriliter irasceris uel cum adroganter supplicas, con- a moneri : nihil enim inuenio, quod sit fabricata humilitate superbius. praefero contumelias fucatae frontis obsequiis: transit amaritudinem dulcedo simulata. non opus est deprecationibus, si quae te catena nectat intellegis. poscant pro excessibus ueniam quibus est liberum non parere. ita famulos nobis iudicii cae lestis claritudo deputauit, ut in quacumque mens parte deflexerit illorum necessitas inclinetur. ille expectat clemens, qui destrictum, si uelit, refutare possit imperium. haud procul ab hoc ordine euagari potestas mihi a deo adtributa patietur. optare te conuenit, ne mansuetudinem, quam in me praedicas, is meritorum tuorum consideratio iusta deuenustet et pietatis tramitem culparum multitudo depretiet. licet, ni fallor, misericorditer uindicta comitatur errantem nec ulla est potior patientia nisi quae uitiis aditum non recludit, a te tamen facessat indignatio nostra, quia quod deliqueris non inclusus dolor et gratia fallente seruatus sed uerbera castigabunt. nunc uno modo in cicatricem cogere uulnera intemperatis sermonibus [*]( I. 2 paternio L 8 efflictem BLTV, efflicte P, afflicte b amorie] cordis Sirm. 4 possim B 6 hnmilitate - fnoatae om. B1 add. in mg. corr. 7 perfero T 8 depraecationibus B 9 pro uncinauit Schottus 10 pro quibus Pb caelestis iudicii Sirm. 12 ezpectatat B, exspectat Lx 18 uellit BL haut TL, haut B . 17 depretietur L\' ut uidetur 18 uendicta B\' 19 non r.] intercludit T et ita mg. P tamen] non T 90 uestra T 21 Mente L )

149
ingesta praeualebis, si te per culmina liberalis studii ingenuum doctrina monstrauerit. ueniam nisi peritia suffragante non exiges: mutata qua notus sam lege parcendi circa desidem saeuitiam sub perennitate seruabo. quod restat, deum precor, ut ualeas et de uersibus tuis caelesti fauore comitatus spem angeas, quam dedisti.

II. ENNODIVS FAVSTO.

Summa gaudiorum est opportunitas perlatoris, qui minister diligentiae per necessitates suas desideriis obsequiam praestat alienis. hunc quidem honestas commendat et peregrinus ab officio mercatoris pudor insinuat. iungitur quod notitia culminis uestri ad fidem probitatis accessit. nam scriptionis uenerandae frugibus ipso commeante satiatus sum. refundo ergo depositum officii lege constrictus et quem in Liguria positum pro uirium mediocritate suscepi ad potissima patrocinia tabella prosequente trasmitto. quod superest, reuerentiae uestrae quicquid habet humilitas deuotionis offerimus, supplicans, ut litteras uestras uel pro mearum adsiduitate iam merear.

III. EVPREPIAE ENNODIVB.

Rerum omnium cursus obsequiis corporis, animarum constat imperio: aliud nobilitat caelestis adfinitas, aliud abiectio terrena summittit. nec liberum est, ut quo mens parente deo [*]( 28 cf. Salluat. Cat. c. 1 ) [*]( 1 perualebis T 8 -exegis B paroedi L desidẽ/// T 4 pwbennitate T 6 dedisti] finit add. B iL 9 oportanitM BLTV U boneetat L peregrinus BPb, peregrinum LTV 18 nxa L* 14 «omeanta JJV 16 nirium (jalt. i corr.) L posdsaima T 1$ debationis B supplicantes expectes ; sed cf. Wiener Studien II p. 883 19 mearum Bb, me- tram LTV, metfl P mere*r] finit add. B m. Epistulas 3 — VIII 2 om. P 21 eupraepiae B 84 summittet B, gommitet b deo parente LTV )

150
conlata deflexerit quod de ultimis adsumptum est non sequatur, nec licet militem obuiam manum decretis imperatoris adferre. hinc Crispus adseruit aliud nobis cum dis, aliud cum beluis esse commune. huius secreti ratione cum absentibus peregrinamur et salua membrorum ualitudine amantum febribus aestuamus: per haec uincula nulla itinerum interiectione diuidimur et segregati habitaculis in unum studiis conuenimus. nosti, soror uenerabilis et omnem apud me transgressa dulcedinem, quae praefationem exegisset occasio. nunc aperta tecum et prodiga pudoris fronte congrediar. uix quae ante direxeras blandimenta sustinui: post admonitionem meam duplicia in litteris mella fudisti, quae tota pectoris secreta concuterent et ad desiderium tui captiuam animam relicta corporis sede. transferrent. quam timeo ne rursus ad incertum remittatur affectio et cum tota mens diligentiae uela laxauerit, subducta periculum statione patiatur! animus meus quia fuci sit nescius. cognouisti nec destabilem inter amantes urbanitatem possit adsumere. tua rursus diuersum sexus et natura . pollicetur, ut dicit sapientissimus Salomon: anima, quae in saturitate est,. fauis inludit. scit uerborum meorum testis et iudex disposuisse me, nisi forte subdolo gratiae sapore decipiar et degustatae caritatis sitienti pocula oblata submoueris, spiritalis coniugii non simulacrum sed ipsam implere ueritatem et dum inter nos unum uelle et unum nolle constiterit, uel quod bonos ad imitationem stimulet uel quod [*](3 SaUust. Cat. c. 1 19 Prou. 27, 7 24 cf. Sallust. Cat. c. 20 ) [*](1 adsumptus B 3 diis Tb beHuis b 4 ratio L 6 et B add. in mg. ualiditudine B 6 uinc.la L itenerum B diuidemux B 7 saegregati B conueniemus L 9 eiigiBaet Bl 10 prodigia L pudoris Bb, furoris LIT, uel pudoris T m. 2 - mg. 11 dbpplicia T 12 concurrerent T 14 et transferrent B 16 peric.lum L patiatur (aU. t in rtu.) o B anim L quia] quam fort. 17 orbanitatem Bb, orbitatem coni. Schottus 18 et natura T in ras. tn. 2 20 eorum Tl 22 sitigenti B 28 simulachnun T 24 et scripsi, ut B LTVb, nisi forte ut pro scilicet dixit; ef. Wiener Studien II p- 249 et ufi Tl 25 bonus B, beatos T imittationem T )
151
malos adficiat omnium oculis et mentibus exhibere. tu tantum deo medio aduersus omnem quae ex inuidia nascitur inpugnationem firmam promitte et indemutabilem seruandam esse constantiam. quocirca uale, mi domina, at breui pro maximis admonitione contenta, quia nec epistolaris concinnatio plura patitur nec ratio penetralium paginis debere committi, si ad haec quae indicata sunt uoto et fide respondes, propriae scriptionis testimonio pollicere.

IIII. FAVSTO ENNODIVS.

Non scripsi, ut amaro incommoditatis meae indicio uos grauarem, sed ut sollicitudinem uestram, quatenus insistat orationibus, conuenirem. male oculos meos ante receptae ualitudinis substantiam inpositus labor accepit: omne a me uobiscum lumen abscessit. sat est significasse quod patior. uestrum est prosperitatem meam a deo, quem precibus placatis, exigere et reseranti litterarum fores crebris opem ferre conloquiis. domine mi, deum quaeso, ut illud a uobis indicari faciat quod me delectet agnoscere.

V. AVRELIANO ENNODIVS.

Non est fiducia mea praecognitis nudata successibus. ualidus in affectione est quem animo meo diligentiae memorem iusta sum aestimatione pollicitus. gratias tibi, superna dispensatio, quae humanis rebus prosperorum fructum de aduersitatis occasione largiris nec pateris in ordine suo tristia permanere. [*]( 1 malua B 5 epistolaris (o in ras.) B 6 penitralium B 7 gtmt (nt in ras.) B respondeas LTYJ ) [*]( IIII. 11 incommeQdatio L 12 quateaas Bb, qaatinas LTV insistat Bb, instat LTV 15 sat est-JLF, sat fi ut T, satis B, satis sit b et B nu rec. in mg. 18 mihi BL 19 delectit B ) [*]( V. 26 largiree B tristitia B )

152
nescio quid magnitudini uestrae hostilis malitia de patrimonii ubertate decerpserit : tamen sub hoc titulo inuictissimi domini multum locupletem gratiam conparauit. bona est iactura substantiae, si incliti notitia principis dispendiis inuenitur : non est facultatum formidanda decessio, si per eam, qui omnes uincat diuitias, summi domini amor adquiritur. huc accedit quod nec illa inminutio, dum facta est lucri «ater et honorum uia, inpactae humilitatis potuit tenere substantiam. sic reparata sunt quae inimicus eripuit, ut adhuc gaudiorum cumulum praestoleris. supersunt quae in spe habeantur, cum culmini tuo contigerit maxima iam tenere. his beneficiis caelo auctore conlatis notitiae et communionis nostrae bona iungamus. quando mihi tantum uirum nisi per illa quae praefatus sum contigisset agnoscere? sed augeant superna quae tribuunt et ad quae desideria porriguntur diuina nos cura perducat. quod restat, uale, mi domine, et amantem tui crebris foue conloquiis, quia nisi epistularis concinnatio teneret terminum lege praescriptum, gaudia me in multa uerba diffunderent.

VI. BOETIO ENNODIVS.

Par quidem fuerat unis litteris magnitudinis tuae respondisse simpliciter nec geminare debere conloquia semel obnoxium: sed cautione ad hoc, non inscitia deuolutus sum. de utrisque enim epistulis una obsequitur debito, altera praestatur affectui. credite, nefas putaui non cum faenore suo restituere quod mens uenerabilis prima contulerat. dulciora sunt ante exemplum bona diligentiae, nec tantum habet uirium aut genii [*]( 1 malitiae L patrocinii T 4 inclyti BTV (sed y B corr.) 1 principiis BlL, principia V 6 domina L* adcedit B 9 eripnet B grandiorum fort. comulum praextuleris B 12 notitiae] etiam notitiae B 15 dioina ex dioitia T m. » nos cara] natura b et tn. ree. s. I. B 16 mihi L 17 perscriptum B 18 diffunderẽnt B ) [*]( YL 22 siplicit L 28 scitia L 24 preetatnr LV affec- hi. B 25 pntatjj T1 faenore V, foenore L, fenore BT )

153
qui amicitiarum callem secundus ingreditur: summatim sibi gratiam non potest uindicare cui in amore forma praestatur: inpudentiae est non respondere caritati, cum manifestet res bene orta uirtutem. haec in festinatione perlatoris celer scripsi: latius posthac uerba diffundam nec maciem ingenii mei, dum merita uestra respiciuntur, aspiciam, si tamen desideriis meis tabellarum frequentiam commodetis. domine mi, salutationis uberrimae seruitia dependens quaeso, ut memoriam proximitatis uos habere resignent promulgata sine intermissione conloquia.

VII. ENNODIVS AVIENO.

Diu est quod desideriis ueracibus suspensus solo litterarum pascor officio: dum enim magnitudinem uestram alloquor, uotiuo me aestimo non deesse conspectui. sed remediis suis animus aegrescit adflicti, et quod diligentiae pabulum inuenitur, hoc magis macerat de amoris fruge ieiunum. uere, domne, sic uos, lumina mea, deus seruet incolumes, quia si aut uires corporis mei siuissent aut festinatio domni, Rauennam totis intentionis meae uiribus expetissem. sed si deus uoluerit, salua uita domni mei patris uestri et domnae matris post pascha cum adiutorio superno ueniam, ut uobis uisis ad spem uitae reualescam. domine mi, salutationem uberrimam dicens precor, ut omnes sanctos orare pro me instantissime procuretis. [*]( 1 secundis LV, secundis T 8 impradentiae b et m. rec. B 4 uirtutum L eaeler B 5 postbac b, potesUac B, posthaec LV, posthec T 7 commedetis L mi Tb, mihi BLV 9 resignent Bb, signent LTY et Strm. prouulgata (aAt. u in ras.) B ) [*](VH. 13 ueracibus suis L 14 dum (d corr.) B 15 mea Bb eatimo B (e in ę corr. m. rec. ?) 16 egrescit LTV diligente Tl 17 ierunum BVb, ieiunium LT et Sirm. domiae Tb 18 si* B incolumis B aut T s. I. m. 2 19 sinissent T, soiuis- sent b donxini Tb 20 sed om. T 21 domini Tb dominae Bb, dne T ■ 22 spem Bb, opem LTV et SirrA. 23 xecalescam V, recalescam T, reualaeeci (ua et ae in ras. m. ant.) L mihi BLV praecor B )

154