Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. EVPREPIAE ENNODIVS.

Quamuis saepe ingenii mei maciem cognouisses, periclitari tamen ieiunia oris olim probati iussionis celeritate uoluisti. sed ego non abnuo oboedire diligenti, ut si facundiae deest meritum, gratia subueniat obsequendi. uariae sunt donorum caelestium, licet ab uno auctore progrediantur, species: alium commendat perfectio, alterum insinuat quod sine tarditate aliqua uult parere. domnae meae Cynegiae epitaphium uix una hora habens tractandi spatium inelimata uelocitate conposui. [*]( 1 spiritalis B medicos (o corr.) B s. I. indultate La 2 religiosae L (supra ae rae.) 3 perquiretis B ∗quorum (r in ras.) B 4 negligens B ( post corr.) LT orationẽ| et talem B, me talem oratione (Orationem L1) LPTVb 5 adseritisr B 8 quintum B 10 presentis (r ex a) B 11 misericordi B 12 actionis B\' 13 contingat] finit add. B ) [*](VII. 15 enpraepiae B, eapremie T 16 sepe B cognoaisses (ui in ras.) L 17 ante ieiunia (afi a. I. P) Pb probari Tl al. celebrate persoluisti P in mg. uoluisti B 18 faoondie T1 19 ueDiat Sirm. 20 actore T 22 unl L dfie T, dom.ne (i eras.) L cynegiae B epytafiam B, epitafiam T 23 spadum BL inelimenta Ll ) [*]( VI. ) [*]( 9 )

130
uide necessitatem, ut illam tantorum meritorum feminam uerborum saltibus explicarem. parca.t sterilitati meae uenerabilis anima, suscipiens pro schemate dictionis studium sine nube dictoris. tu, mi domina, epistolam praesentiae meae uice conplectens ora, ut spiritus illius scabridis nequaquam laedatur officiis.

    EPITAPHIVM.
  1. Nil sexus nec busta nocent, nil fila sororum
  2. Vltima, fallaci pollice quae tenuant:
  3. Mixta deo mulier uiuit post funera factis,
  4. Mascula femineo tramite gesta ferens.
  5. Sanguis honor genius probitas constantia uultus
  6. Vicerunt tantis exitium pretiis.
  7. Moribus adseruit magnorum stemma parentum
  8. Indicium generis mens cui clara fuit.
  9. Instituit natos uitam seruare serenam,
  10. Dum docet exemplis semper amare deum.
VIII. ENNODIVS PETRO.

Postquam uenerabilis iustitia principis periclitatis moribus magnitudinis tuae donauit te honorum germine pro messe uirtutum, per linguae ferias fouens inreligiosa silentia et in eloquentia tua et in meo amore peccasti, quia naturalibus adolescit elocutio munita superciliis, quotiens prosperorum [*]( 2 saltibuss B uenerabilis—sine om. Bl add. corr. in mg. 3 scemate LPTV, scematę B 4 mi om. LPTV, mea b 5 spiri- tuis B illins] illiussc̃ι P, sci uis b ledatur B 7 epytafium B; epitaphium-l. 17 deum om. T 8 ∙ạ̇∙ nil et l. 17 deum ∙ω∙ L qui his litteris carminum initia et exitus significare solet ne° L t 10 mixa B 11 feminae otramite B 13 uiz erunt b praetiis B 14 stimma Bl, stema L Y 15 iudicium LP cui] tua P\'bj cf. indicem de cui 16 natos] tantos B ) [*]( VIII. 20 iustitia scripsi, iudicia BLPTYb, iudicium Sinn., iudicii princeps uel 0 uenerabilia indicia principis coni. Schottus 24 snpercialiis T prospiorum T )

131
famulatur indicio. copiosior facundia honorum militat incrementis: profectus BUOS non inparibus significant peritorum ora successibus. ecce inamabilis taciturnitas et uobis dicendi abstulit genium et mihi laetitiae inuidit effectum. referatis forsitan: posses me, amice, de ignoratione culpare, si quid tibi de apice meo promiscuis dedicata nuntiis fama suppressit. sed ego agnoscere carorum culmina rumore non patior et manifesta gaudii colligere de opinionis inconstantia. noueram quam mihi deuinctionis spem simplex eruditi dudum fecisset allegatio: credebam frustra me in illa parte serenis animum auris committere, unde tu me esse hilarem non iubebas: illam ipsam mille alarum fabricatam remigiis scriptionis tuae aestimabam pedibus potuisse superari, ne amanti expectata bona tibi fructum praeripiens alter ingereret. ecce, mi domine, honorem salutati accipiens agnitis dolorum causis remedia properata non deneges, quia, quantum praesumo, nec fides in diligentia nec ad unguem ductus sermo uos deserit in loquela. non contentus tamen uno dicendi genere displicere carmen adieci, ut post epulas Antenorei gurgitis, quas lauacra Aponi. coacta in artum carnis lege castigant, dum illud, quod aquarum fetibus distenditur, aqua desecat, ego quoque, qui Heliconis fluenta non tetigi, poeta [*](12 cf. Verg. Aen. I 301 ) [*]( I 1 cupiosior B facondia T, faoonda L bonorum Pb 2 suos Strm., suus BLPTVb aigniacat T 4 laeticiae B 5 poMis B 6 suppressisset fort. 7 arorum L\' 8 de] dõ B 9 deuinctionis Pb, diuinctionis BLV, disiunctionis T 10 frustram B auribus T et Sirm. sine causa, cum serena auris idem ualeat ac serena quae audieram, cf. Wiener Studien II p. 236 comittere L Y 11 tu ex cu L m. ant. hilan m esse Sirm. iubeas Ll, uidebaa P 12 arum L 13 expectate Tl tibi B 8.1 14 ingerent B 15 dolorem L properata BL, praeparata Sirrn. denegis B 17 sermo B 8.1 loquella B contemptns TI ) [*]( 18 discendi T1 taman∗|dieci L (corr. m. ant.) ępulas B ) [*]( 19 git gurgitis B quas B, quos LPTVb apponi Tb 21 desiccat fort. eliconis BLPTV ) [*]( 9* )
132
nouus admiscear. accipe ergo risum motura poemata et Glouidenum tuum te solum agnouisse contentus, a publico rigore me subtrahe, quia, si est quod forte placeat, sententia mihi uestra sufficit, si quod morsu dignum sit, secretum puto quod de amici culpis agnoueris. dabis etiam ueniam, quia oculorum pressus angore poemata fortasse clauda conposui: non enim possunt esse uersuum solidata uestigia luminis officio destituta. lege ergo aquas calidas, quas inuises.

  1. Tollitur adclini tellus subnixa tumore,
  2. Leniter elato fulta supercilio.
  3. Verticibus nullis caput admouet illa superbum
  4. Nec similis pressis uallibus ima petit.
  5. Fumifer hic patulis Aponus fluit undique uenis,
  6. Pacificus mixtis ignis anhelat aquis.
  7. Vnda focos seruat, non sorbit flamma liquorem:
  8. Infuso crepitat fons sacer inde rogo.
  9. Ebrius hic cunctis medicinam suggerit ardor,
  10. Corpora desiccans rore uaporifero.
  11. Hic pyra gurgitibus, scintillis fluctuat umor:
  12. Viuitur alternae mortis amicitia.
  13. Ne pereat, nymphis Vulcanus mergitur illis,
  14. Foedera naturae rupit concordia pugnax.

VIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Secundet desideria honesta diuinitas: felix auspicium bonis non negetur studiis: ingenuae intentiones prosperorum fructibus [*]( 1 Cluuienum coni. Gronouius in ObBerv. p. 404; cf. Iuuenalis Sat. I 80 2 contemptus T 3 sententia. placeat T 4 mors ut B1 5 agnoueris (is in ras.) L 6 cauda B 7 uers∗ũ L 9 tollitur-l. 22 pugnax om. T ad cliui Pb 11 admouit B 12 similes B 13 fumigar V et Sirm. 15 focos Sirm., focus B LV, focum Pb sorbit BLPY, sorbet b 17 cunctus L T 18 rori uapore fero Ll 19 pyra Sirm., poera BL, poena F, pera b, per. P 20 alterne BL 21 nimphis L V v ) [*]( VIIII. 24 FASTO B 25 diuinitas] diuturnitas Bb felix ex flex//// L m. ant. 26 negeretur L intentiones PТ\'b, intentionis BLTlV )

133
conualescant. uotorum obsidem tradidit honestati qui ad liberales adspirat superis fauentibus disciplinas: bonarum affectus artium dirum dedignatur ingenium: ad eloquentiae ornamenta non tendunt nisi moribus instituti. his Partenius noster germanae filius incitatus stimulis Romam, in qua est naturalis eruditio, festinat inuisere, cui magnitudinis uestrae suffragia sum paterna pollicitus. datur culmini uestro per supplicantem genius, dum, quod usus exigit, precibus inploramus, ceu si quis credat se ortum solis, cursum fluminis oratione promereri. non est beneficium, ubi ordo seruatur: mori obsequitur quod obligat uniuersos. ego tamen supra cursum, a quo nequaquam disceditis, aliquid accepturus occurro. direxi personam, in qua meritorum meorum status aestimetur. alios forsitan commendatio iuuet indebita: parentibus minus est quicquid superare non possumus. domine mi, seruitia salutationis repraesentans, portitorem paucis eiusque negotium elocutus, restat ut agnoscam quid mereatur persona causa proximitas.

X. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.

Dum sedem apostolicam coronae uestrae cura moderatur et caelestis imperii apicem regitis, blanditur profectibus parentum quod meis promissum tenetur officiis. spem sine labe obtinet apud constantem uirum fideliter obsecutus. grandis est pompa praestantis, quotiens quod unus meruit plurimis repensatur. [*]( 1 coninualescant V, coninualescant L liberalis B 4 tendent Pb nisi ex tibi T m. % germinae B 5 qua. (t eras.) L 8 genuB Tl eziget B 9 hortum B 10 beniflcium B 11 uniueraus B 12 diBceditis Pb, discedetis B, disciditis LTV 13 statutus L alius B 14 iubet B, iiuuet (b eras.) L munus b sed minus m mg. 15 mihi BL V repraesentas L 17 prozimitatiB Pb ) [*]( X. 19 Bymacho B 20 cum T sedem ex secundum T i tn. 2 moderatur Bb, modoretur LPTV 21 regetis B, regatis e. T 22 quid B tenet B labe] labore Pb 28 fedeliter B 24 prestantis B pluribus Sirm. )

134
superorum instituta sectantur per quos generatio recipit quod persona condiderit. sic Israelitici delicta populi propter Dauid poena non tetigit, dum genti opitulata est praecessoris integritas, et fides hominis aut eripuit de errore populum aut iuuit in gratia. Partenius igitur praesentium portitor germanae filius hac ad coronam uestram fiducia animante directus est, quem sollicitudo liberalis Romam coegit expetere. sancta sunt \'studia litterarum, in quibus ante incrementa peritiae uitia dediscuntur. hoc itinere cana ad annos pueriles solent uenire consilia, dum quod aetas refugit norunt instituta praestare. fouete ergo cuius ueniendi causas patefacta [consanguinitate didicistis. habetis obsidem, in quo dilucide meritorum apud uos meorum qualitas innotescat. domine, ut supra salutationis reuerentiam obsequiorum deuotione restituens precor, ut perlator praesentium famulus uester felici sorte peregrini apud uos nomen excipiat, quia quod adtributum fuerit precibus meis uestrum supra dotes suas ornat officium.

XI. ENNODIVS LVMINOSO.

Videro apud quos plurimis adserendus est quem instituti liberalis cura sollicitat: uos patronos meruit causa communis. non ignari peregrinos suscipitis nec erudiendos animatis: expertis manus necessitatibus frequenter adhibetur, dum ad eloquentiae palmam feriato ore eos qui titubant inuitatis. exemplis hortatur ex peregrino potens, ex incipiente perfectus. utraque Partenio germanae meae filio pars conuenit, cui ad [*]( 1 superiorum b et Sirm. generalitas fort. 2 aic] si B i israhelitici LV, esraelitici B, istrahelitici T 4 fidis B 5 iubet B parthenius LV 9 annas puerilis B 10 prestare B 11 fouete P\'Tb, fouite LPlV, fouit B cuius om. Sirm. consanguinitarum qualitas (te—meorum 8. Z. add. corr.) B 12 dedicistes (es in is corr.) B 14 obsequorum L . perlatorS T 16 fuit T ) [*]( XI. 20 quod B 21 communes B1 22 igniri Ll snscipetis B\' 26 Parthenio b )

135
uenerabiles disciplinas Romam petenti pro ferratis calcaribus sufficit uos uidere. si ab humanitate non discrepat, sublimitatem tuam gerens ante oculos rebus ad uirtutem potius quam monitis excitatur. magistra laboris est laudis ambitio, praecipue quando in illo exuberat, quem similis retineas fuisse fortunae. sed nobis cordi sum, circa memoratum patrem reddite, ut amor mutuus de uicaria inpensione gratuletur, ut quicquid in magnitudine tua dudum laboris exhibui mihi per alterum reformetur. domine, ut supra salutationis obsequia dependens satis esse ad commendationem credidi, si qui esset portitor non lateret. precum prolixitate utitur de inpetratione diffidens: argumentum est nil merentis diu rogare. facessat a moribus tuis, ut perdas beneficiorum genium, dum longa supplicatione producitur de effectu celeri subleuandus.

XII. ENNODIVS FAVSTO IVNIORI.

Deo gratias praefatus, qui oculorum meorum quas inexplicabilis dolor pepererat nubes abstersit, iure ad ipsum beneficia sua referens, qui lumen dedit et reddidit. uix enim post innumeros dies sanitatis fiducia animante respiro. et hoc ad absentiam culminis uestri prolixiorem respicit, ut quem genius suus de uicinitate deseruit nil uideret: sed potens est ille, qui corporis tulit nebulas, rerum serenitate mutare tristitiam. post elocutionem necessitatis ad negotium redeo, quod coactum inpetrauit adloquium. amabitis, ut spero, baiulum, quem adserit causa ueniendi. Partenius sororis meae filius per liberalis studii disciplinas ingenuus uult uideri: optat, ni fallor, peculii uestri habere testimonium. magnitudo igitur uestra [*]( 1 feratis T\' calcarebua JB1 2 ∗∗sublimitatem L 5 retineas B s. I. 6 cordis B 9 esse Lx ) [*]( XIL 16 iuni B, iunior L, om. T 17 quas (a m rtU.) T 18 pepereat L abstersit///iure (iti in ras.) V 22 uicinitates LVl 24 quoactum B 25 adloquium B amauetis B baiolum B 26 et postea parthenius Tb liberaris L, liberali B 27 nisi B 28 nostri Pb, ueri fort. haberetis B )

136
praeteritorum tenax, memor praesentium, prudens futuri, perlatorem pro mea commendatione suscipiat, et qui erit per uisionem uestram scribente felicior peregrinationis non patiatur aduersa sentire. domine mi, debitum seruitium reddens precor, ut uel per hanc occasionem, qua illinc Partenius susceptas poterit paginas destinare, desiderati multiplicetur forma conloquii.

XIII. ENNODIVS HORMISDAE.

Scimus religiosi sacramenta propositi ab obnoxia peccatis multitudine innocentia et fide separari et titulos uenerabilis officii mores potius insignire quam corpora. quis bonum conscientiae inter homines quaerat, si mundi adhibenda est circa pontificum statuta necessitas, si sacerdotum promissio circumspecta cautione seruabitur? jnumquam habuit in affectu constantiam cui facere aliud de pollicitatione non licuit. saeculi conuersatio legum metu retinetur: dei famulos quod bonum est exhibere conuenit non formidini sed amori. dudum dum nobis metus instaret et de clementia pii regis dubio meritorum aestimatione penderemus incerto, camelos nostros tot dandos domno papae tali reuerentiae uestrae condicione tradidimus, ut, si nobis animalia ipsa non essent necessaria, iustum pro ipsis pretium mitteretur, et quia nouit optime sanctitas uestra, nos dum potuimus per allegationem tuam utilitates sanctae Romanae ecclesiae subleuasse, nunc uicissitudine facite de ueritate beneficium. quaesumus etiam salutatione praefata, ut quid super hac parte deliberatio uestra habeat indicetis, quia [*]( 4 mihi BL V 5 uel om. T hac LV 6 desederati Bl formam L eloquii P; eiplc add. B ) [*]( XIII. 13 querat BLl 14 ponticum T\' 16 pollitione T1 17 famulus B 18 formidinisad (s in ras.) B 20 penderimus B nostros om. Sirm. 21 domino Bb ueatra L 22 ne- I cessara B 24 nos L in ras., fuerat primo fort. n tuam] no- stram Pb utilitatis B 26 suquaemus L su 8. 2. m. atIt. 27 deliberatio (at in ras.) Y )

137
credimus nec praefatum sedis apostolicae praesulem nec uos, qui mediatores existitis, aliud cogitare, nisi quod et proposito et iustitiae sine dubitatione conueniat.