Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat.
- Tertius est Tigris, Eufrati adiunctus amoeno,
- Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
- Hic positus custos Adamus cum coniuge fida
- Atque opifex tali formatur uoce tonantis:
- Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
- Quos nemus intonsum ramo frondente creauit,
- Solliciti ne forte malum noxale legatis,
- Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco.
- Nec minus interea caecos nox alta tenebat
- Ac modo formatos uestis nec texerat artus.
- Has inter sedes et baccis mitibus ortus,
- Spumeus astuto uincens animalia sensu,
- Serpebat tacite spiris frigentibus anguis,
- Liuida mordaci uoluens mendacia sensu,
- Femineo temptat sub pectore mollia corda:
- Dic mihi cur metuas felicia germina mali?
- Numquid poma Deus non omnia nota sacrauit?
- E quis si studeas mellitos carpere uictus, [*]( 49 reddt B (reddent eius scripturam falso perhibet Bal.) 55 horto. fort. 57 yfson S \' 59 prasinus R 60 euilam It, heuilath v 61 ethiopas geon R, aeth. gihon v 62 euphrati 11 76 pectora B )
- Aureus astrigero redibit cardine mundus.
286