Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Sacratam statuens uenturi ad gaudia saecli:
- Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis
- Viritim cunctis nomen quod permanet indit
- Adamus donata sibi prudentia sollers.
- Quem Deus alloquio iunctam dignatur et Euam:
- . Crescite multimodo uentura in tempora partu,
- Vt polus et plenae uestro sint germine terrae, [*]( , 21 pater gelidoa B, praegelidos v spira B 22 quadrupedum greges R 27 nostris hominem f. ad. unguem Fabriciug et v 28 regnat B 29 hunc uno Fabricius, hoc uno solo B sed hoc a. I. m. 2 82 postquam artificis formatum in imagine uidit Oxon. 83 metitor] non patitur coni. Bal. 36 mixta geminos B 37 uitae] uiuae Fabricius 40 luce R, quando v 41 sacrata st. u. gaudia Morelius et v 42 exibitis R 43 uiritim] distinctim Oxon. 44 adami a domino donata prudentia Morelius et Pamelius, adami a domin<f data quae prudentia Fabricius, adami a domino donata scientia Oxon. 46 uenturam B )
- Heredesque mei, uarios decerpite fructus,
- Quos nemora et pingui reddunt de cespite campi.
- Haec ubi disseruit, laeta paradisus in aula
- Instruitur primique aspectat lumina solis.
- Gignitur haec inter pomis letalibus arbos,
- Coniunctum generans uitae mortisque saporem. v
- Aedibus in mediis puro fluit agmine flumen,
- Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus
- Quadrifidosque secat undante ex fonte meatus.
- Fison auriferis praediues fluctuat undis
- Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas :
- Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens,
- Perspicuusque uadis terram praelambit Euilat.
285