Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Illa negat uetitosque timet contingere ramos:
- Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
- Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
- Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
- Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
- Compulit insueto munus deferre marito.
- Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
- Emicuere oculi mundo splendente sereni.
- Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
- Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.
- Forte sub occiduo Domini iam lumine solis
- Agnoscunt sonitum trepidique ad deuia tendunt.
- Tum Dominus caeli maestum compellat Adamum:
- Dic ubi nunc degas? respondit talia supplex :
- O Domine, adfatus pauido sub corde tremisco,
- Magne, tuos nudusque metu frigente fatigor.
- Tum Dominus: quis poma dedit noxalia uobis?
- Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim
- Candenti perfusa die liquidumque serenum
- Adfulsisse sibi solemque et sidera caeli.