Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Sexta pater gelidos in spiras lubricat angues
- Quadrupedumque greges totos diffundit in agros
- Cunctaque multiplici mandauit crescere passim
- Germine et immensis errare et pascere terris.
- Haec ubi constituit diuina potentia iussu,
- Rectorem inspiciens mundanis defore rebus
- Haec memorat: hominem nostris faciamus in ungue.
- Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe.
- Et licet hunc uno posset conponere uerbo,
- Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra,
- Inspirat brutum diuino a pectore pectus.
- Quem postquam effigie formatum ceu sua uidit,
- Metitur solum mordaces uoluere curas.
- Ilicet irriguo perfundit lumina somno, .
- Mollius ut uulsa formetur femina costa
- Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
- Inditur et nomen uitae quod dicitur Eua.
- Quapropter nati linquunt de more parentes
- Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.
- Septima luce Deus factorum fine quieuit,