Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti, [*]( 111 labentem B 113 calcent OeMer (Tertull. II p. 775) 114 suadelis R, loquelis Morelius et v 118 cessitque R 127 ortis B 130 calidos R 131 menbra frigerent B 133 opperiens Fdbricim 136 bino Morelius et v 138 cuius R 139 multa B, huius Morelius et v 140 at R, ast v )
- Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
- Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
- Optulit: ast alius miti se deuouet agno,
- Exta gerens sincera manu adipemque niualem.
- Confestimque placet Domino pia uota tuenti.
- Quod propter gelida Cain incanduit ira.
- Quem Deus adloquio dignatus talibus infit:
- Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
- Degere non possis contracto a crimine purus ?
- Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
- Qui tibi ceu Domino subiectus colla praebebit.,
- Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
- Atque ubi deprensum deserto in gramine uidit,
- Elidit geminis fraudans pia guttura palmis.
- Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
- Disquirit quonam terrarum degat Abelus?
- Ille negat positum custodem se fore fratris.
- Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
- Ad me missa sonat celsamque ascendit ad axem?
288