Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto:
  2. Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
  3. Inuiso male dicta tibi commissa negabit
  4. Semina et absumtis fructum non proferet herbis,
  5. Torpidus ut multo collidens membra tremore
  6. [*]( 142 fracto R 145 manu sincera gerens v 152 praebebit R, datoros Morelius et v 154 ibi B 155 fraudans R, frangens coni. Pamelius 156 caelo] celso Fabricius 159 nonne R, nnmnam Fabricius et v 164 assnmtis ν. — )
    289
    II SODOMA.
  1. Iam Deus omnipotens primaeui crimina saecli
  2. Vindice diluuio cunctis aboleuerat undis,
  3. Quot caelum spargit, terra euomit, expuit aequor,
  4. Hactenus et liquido poenas decernere pactus
  5. Excidio, quotiens hiemem conduceret aer,
  6. Frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum
  7. Purpureo et uiridi signantem nubila limbo.
  8. Iridis in nomen, propria est quae fibula nimbis.
  9. Sed recidiua hominum pariter cum gente secunda
  10. Impietas iterumque mali noua pullulat aetas,
  11. Supplicio iam non imbres sortita, sed ignes :
  12. Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
  13. Roribus et finis portendere signa futuri.
  14. Effera luxuries illic inimica pudori
  15. Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes,