Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Carduus et spinis multum paliurus acutis,
- Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto
- Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,
- Donec in occiduo uenientia tempore mortis,
- Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti.
- His actis Dominus trepidis dat taedia uitae,
- Deiectosque procul sacratis dimouet hortis
- Obuersosque locat medioque eliminat igni,
- In quo perceleri Cherubim euoluitur aestu,
- Dum calidus deferuet apex flammasque uolutat.
- Quis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
- Consuit euulsas pecudum de Discere pelles
- Operiens nudos calidis de uestibus artus.
- Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
- Esse uirum sensit, nomen genitricis amatae
- Exhibet uxori. binos qui germine factus
- Continuo genitor diuersis nuncupat orsis.
- Atque Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus:
- Innocuas multa seruabat cura bidentes,
- At alius curuo terram uertebat aratro.