Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS STEPHANO FRATRI S.

Faustinus collega noster Lugduni consistens, frater carissime, semel adque iterum mihi scripsit significans ea quae etiam uobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a ceteris coepiscopis nostris in eadem prouincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Nouatiano se coniunxerit et a catholicae ecclesiae ueritate adque a corporis nostri et sacerdotii consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam prauitatem, ut semis Dei paenitentibus et dolentibus et ad ecclesiam lacrimis et gemitu et dolore pulsantibus diuinae pietatis et lenitatis paternae solacia et subsidia cludantur nec ad fouenda uulnera admittantur uulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti ad luporum rapinam et praedam diaboli proiciantur. cui rei nostrum est consulere et subuenire, frater carissime, qui diuinam clementiam cogitantes et gubernandae ecclesiae libram tenentes sic censuram uigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis et curandis uulneratis bonitatis et misericordiae diuinae medicinam non denegemus.

Quapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coepiscopos nostros in Gallia constitutos, ne ultra Marcianum [*]( Epist. LXVIII. — Incipit ad Stephanum de Marciano arelatense (add. . CZ: qui (qui et C) haereticos recepit (recepit feliciter C) CZiog. — 3 lugduno Coig frater carissime oм. V 4 nobis etiam o, nobis F 6 eadem om. ig arelatae o, arelato Z 7 ae] sese ov coniunxerit] communicerit Z ueritate] unitate Zv 8 et] ut Z sacerdotis C confessione C dicesserit Z, om. C1οιϱ, disiunxerit at in marg. 9 prauitatem] add. iOQ : se diuiserit cum ab eo ut] et C ut ... paenitentibus et om. iog 10 paenitentibus] facientibus exp. C t d.] eo dolentibus C et ad] ac ex ad C, et V 12 claudantur ZoH i fouenda] et curanda add. Z 13 communicatione nostra Z 14 praedam] rapinam Z cui] quod cai Z 15 fratres kmi Z 16 gubemandam io 17 uigoribuB 01 peccatoribus] increpandis add. Z exigendis Q 18 medicinam] medicamina o 20 te om. iog te oportet ex et eo propter C 21 gallia V, gallias C*, galliis C2οϱν nisi quod is o in ras. m. 2, galla Z )

745
peruicacem et superbum et diuinae pietatis ac fraternae salutis inimicum collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis uideatur abstentus, qui iam pridem iactat et praedicat quod Nouatiano studens et eius peruicaciam sequens a communicatione se nostra segregauerit, cum Nouatianus ipse quem sequitur olim abstentus et hostis ecclesiae iudicatus sit et cum ad nos in Africam legatos misisset optans ad communicationem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum qui praesentes eramus sententiam retulerit se foris esse coepisse nec posse a quoquam nostri sibi communicari qui episcopo Cornelio in catholica ecclesia de Dei iudicio et cleri ac plebis suffragio ordinato profanum altare erigere et adulteram cathedram conlocare et sacrilega contra uerum sacerdotem sacrificia offerre temptauerit, proinde si resipiscere et ad sanae mentis consilium redire uellet, ageret paenitentiam et ad ecclesiam supplex rediret. quam uanum est, frater carissime, ut Nouatiano nuper retuso et refutato et per totum orbem a sacerdotibus Dei abstento nunc adulatores adhuc nobis patiamur inludere et de maiestate ac dignitate ecclesiae iudicare.

Dirigantur in prouinciam et ad plebem Arelate consistentem a te litterae quibus abstento Marciano alius in loco eius substituatur et grex Christi qui in hodiernum ab illo dissipatus et uulneratus contemnitur colligatur. sufficiat multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus excessisse sine pace. uel ceteris [*]( 2 collegio ex collectio C patiatur p uideatnr a nobis v 3 uidetur Cop abstentur 01 item l. 6 quod] qui Z ,5 nostra se Zo, se sancta V 7 affricam Zio legatos om. Z, legatum ex legatur C ad] a Z 8 hinc om. Z a] in Z consilio Z 9 erant Z retulerunt Z esse] et hereticum esse Z a quoquam] iam quemquam Z 10 nrm C sed m in ras., nostrum Zv; cf. p. 506,24 communicare Z sub epo Z catholica in o1 11 ecclesiae CX de om. C et om. o cleri] dei Z 12 sacrilegam C 13 sacerdotum 01 14 respicere CZQ 14 sanae ex sacra C 15 agere Z ^ suplex ex simplex C 16 retuso] recuso o sed recusato in marg. m. 2 reputato C 17 urbem Z abstente 01 nunc] non p adulatores add. o m. rec. 18 patiamns C 19 iudicare] uindicare o 20 dirigantur] add. Z: primo tue littere arelati Z 21 a te litterae om. Z locum ιοϱv 23 ex ex et C )

746
subueniatur qui supersunt et diebus ac noctibus ingemescunt et diuinam ac paternam misericordiam deprecantes solacium nostrae opitulationis exposcunt. idcirco enim, frater carissime, copiosum corpus est sacerdotum concordiae mutuae glutino atque unitatis uinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere et gregem Christi lacerare et uastare temptauerit, subneniant ceteri, qua pastores utiles et misericordes oues dominicas in gregem colligant quid enim si in mari portus aliquis munitionibus suis ruptis infestus et periculosus esse nauibus coeperit, nonne nauigantes ad alios proximos portus naues suas dirigunt, ubi sit tutus [accessus] et salutaris introitus et statio secura? ant si in uia stabulum aliquod obsideri et teneri a latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit insidiantium illic infestatione capiatur, nonne commeantes hac opinione comperta stabula alia in itinere adpetunt tutiora, ubi sint fida hospitia et receptacula commeantibus tuta? quod necesse est apud nos esse, frater carissime, ut fratres nostros qui uitatis Marciani scopulis petunt ecclesiae portus salutares suscipiamus ad nos prompta et benigna humanitate et stabulum commeantibus praebeamus tale quale est in euangelio, quo a latronibus sauciati et uulnerati suscipi et foueri et tutari ab stabulario possint.

Quae est enim maior aut melior cura praepositorum quam diligenti sollicitudine et medella salubri fouendis et [*]( 1 qui ex quod C et diebus] qui diebus V, qui et diebus v ac] et Z 4 glatine ιϱ 5 collegie C1 6 hsereein ϱ 7 qam V, et qaa Cl, et quasi C2v, et qui smit Z, om. iop; cf. p. 518,14 8 coes qui oaes iop in] quid in 01 colligunt 01quid] qao modo C scd modo s. I. 9 aliqui C 10 ceperit naaibus Z, nauigantibus eoeperit V ad alios] alios ad C 11 dirigerent Z et tntns Z aceessus om. Cioq 13 obsidere et tenere C\', obtineri et obsideri Z 14 fuerit om. ig commeantes hac om. Z 15 opinione om. Z, qpridione frwt. appetant Z 16 sunt ιϱ fida] tata Z 17 necesse est] nunc esse CZv esse C1 ιοϱ, debet C\'Z 18 noetrofl] cariBrimos nostros Z aitatis Z, reiectis sup. etatis C, iactati iofw marciana C petant) poscunt Z 19 SuscipiamuB eos Z 21 quo] quod C et tutari om. Z 22 ab] a Zq 23 quae est enim pastoram V aut] et Z praepoeitorum om. V, pastorum Z )

747
conseruandis ouibus prouidere, cum Dominus loquatur et dicat: quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non conroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis, et quod errauit non reuocastis, et quod perit non inquisistis: et dispersae \' sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri, et non fuit qui inquireret neque qui reuocaret. propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eos ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum iudicio. cum ergo pastoribus talibus per quos dominicae oues necleguntur et pereunt sic Dominus comminetur, quid nos aliud facere oportet, frater carissime, quam colligendis et refouendis Christi ouibus exhibere diligentiam plenam et curandis lapsorum uulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando etiam Dominus in euangelio moneat et dicat: non est opus sanis medicus, sed male habenti bu s. nam etsi pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oues uniuersas quas Christus sanguine suo et passione . quaesiuit colligere et fouere debemus nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici et superba quorundam praesumptione calcari, cum scriptum sit: ille autem qui contumax est uir sui iactans nihil omnino proficiet, qui dilatauit tamquam inferi animam suam, et eiusmodi omnes Dominus in euangelio culpet et damnet [*]( 1 Ez. 34, 4-6. 10. 16. 19 Matth. 9, 12. 24 Ab. 2, 5. ) [*]( 1 ouibus] quibusque Z 2 infirmum Z 3 tribulatum Zp 4 consolati estis] consolidastis ιοϱv; cf. 654,15 et quod] quod IQ 5 periit Zigv requisistia Z 6 sint p. e. factae om. Z 7 facti C comeeturaZ inomnibuso llutexetC 12 oues meas de Z 14 dno C\', om, ie 15 quod C\' 16 refouendis] reformandis Z 18 quandodicat] quomodo ei dicat dns in euangelio Z otiam] eam C, et v 22 adquisiuit Z et] ac Z 23 et superba] ut sup Z 24 ille qui autem praesnmit contumax est Z 25 perficiet 17 26 inferus Z, infernus v; cf. 669,1 27 omnes] om C1, homines C2Zv dno Cx, om. Z euangelio suo Cov )
748
dicens: uos estis qui iustificatis uos in conspectu hominum. Deus autem dinoscit corda uestra, quoniam quod excelsum est in hominibus execratio est in conspectu Dei. execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi adroganter adsumant. ex quibus cum Marcianus esse coeperit et se Nouatiano coniungens aduersarius misericordiae et pietatis extiterit, sententiam non dicat, sed accipiat, nec sic agat quasi ipse iudicauerit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab uniuersis sacerdotibus iudicatus.

Seruandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare et seruare grauitate et auctoritate tua debes, qui uicarius et successor eorum factus es. illi enim pleni spiritu Domini et in glorioso martyrio constituti dandam esse lapsis pacem censuerunt et paenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signauerunt quam rem omnes omnino ubique censuimus. neque enim poterat esse apud nos sensus diuersus, in quibus unus esset spiritus : et ideo manifestum est eum spiritus sancti ueritatem cum ceteris non tenere quem uidemus diuersa sentire. significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut [*]( 1 Luc. 16, 15. ) [*]( 2 dinoscit] nouit Z quoniam] quia Z 3 in] coram Z eIecratio] execrabile Zo 4 in conspectn dei execrabile est Z 5 pIacent Z temedi Z 6 assnmont Z et se ex ete C, esse Z 7 coniunges C\', coniunctus et Z et om. Z 9 quando] quo Z ipse om. Z 11 nrm C\' martirum beatorum o 12 corneli et luci 01 14 graoitatem C, auctoritate p quis Z 15 et om. V successorem 01 eorum om. C, eis V illic 01 pleno 01 16 dei Zv 18 signanernnt ex neganernnt C 20 diuersis Z esset] est et C1, est CZViqv 21 et ... sancti om. Z eum] cum p 22 sentimns non tenere Z significare C1, significabis Z plana 01 23 marciane C arelatae o, arelato Z constitutus C )

749
sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus opto te, frater carissime, semper bene ualere.