Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MAGNO FILIO S.

Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili carissime, an inter ceteros haereticos eos quoque qui a Nouatiano ueniunt post profanum eius lauacrum baptizari et sanctificari in ecclesia catholica legitimo et uero et unico ecclesiae baptismo oporteat. de qua re quantum fidei nostrae capacitas et scripturarum diuinarum sanctitas ac ueritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac iuris. propter quod Nouatianus nec debet nec potest excipi quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens et contra pacem ac dilectionem Christi faciens inter aduersarios et antichristos conputetur. neque enim Dominus noster Iesus Christus cum in euangelio suo testaretur inimicos suos esse eos qui secum non essent aliquam speciem haereseos designauit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem [*]( 1 ad que ex adq. C scribere] seroire Z 2 semper b. nalere] semper habere te bene nec non in dno nalere Z. — Explicit ad Stepbanum (add. Z: de Martiano arelatense qui hereticos recepit) Zo, Explicit i,. om. Cp. — ) [*](Epist. LXVIIII. — Incipit de his qui in lecto consequuntur SQ nisi quod Q incipit om., Incipit ad Magnum de Nouatiano (nonat C) CLP, Incipit ad Magnum de Nouatiano de (et de B) his qui in lecto (gratiam add. M 8. 1. m. 2) consecnntnr MR. — 4 filio om. S 7 neniant CPQB prophanum Sv et om. C et sanctificari om. S 8 ecclesiam catholicam legitime nero et nno C, om. B 9 baptissimo 8 fidei] fidei quoque Q nosti M (nostrae Q) \' 11 omnes] dns C chrismatioos S1 12 debent B nec] ne. P 14 inter .. L im eras. antichristo L 16 inimicos 8, adnersarios CLPQBv 17 essent] esset B, esse L haereseos] hereticos Q omnes] dns C 18 omnino] hereticos add. CB essent et secum non om. S colligerent (gregem s. spargerent om.) B. )

750
suum spargerent aduersarios esse ostendit dicens: qui non est mecum, aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit. item beatus apostolus Ioannes nec ipse ullam haeresin aut schisma discreuit aut aliquos speciatim separes posuit, sed uniuersos qui de ecclesia exissent quique contra ecclesiam facerent, antichristos appellauit dicens: audistis quia antichristus uenit, nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. unde apparet aduersarios Domini et antichristos omnes esse quos constet a caritate adque ab unitate ecclesiae catholicae recessisse. adhuc quoque Dominus in euangelio suo ponit et dicit: si uero et ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. si autem qui ecclesiam contemnunt ut ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et inlicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est conputentur, quando minora peccantes et tantum ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini iudicentur.

Quod ecclesia una sit declarat in cantico canticoram spiritus sanctus ex persona Christi dicens: una est columba mea, [*]( 1 Luc. 11, 23. 6 1 Io. 2, 18. 19. 13 Matth. 18, 17. 23 Cani. 6, 8. ) [*](1 aduersarioB SUOB CQBV 2 adaersum CLPRv mecum non CBx 8 iohannes apostolus c 4 haoresim CPRv discreuit] disseruit C aut om. B aliquo C separatos C o ex i porait om. L 5 qui] sed S 6 dicens ... uenit add. Pm. 51 in marg. quia] quo C, qui iam B 7 multi om. B 8 facti eunt ex faciunt P 9 exirent C\' 10 ex nobis fuissent S manaiesent] utique add. Qv 11 dnoC, dns B et om. QS, eras. in M; fort. dnTet df antichristos omnes] communes S esse ex sse S 12 constat Pl 14 uero et] nero C tamquam] quasi B, om. C 16 ut S, et Q, om. CLPBv 18 sacrilegae P, et sacrilega S adultera Y bublicanus L 19 quando minora] quam|dmo S 20 et ethnicus et publicanus S 22 quodl autem add. CLPQBv sps scs in cantico cantieoram C in eaatioo canticorum om. B cantico om. P 23 dicit 01 )

751
perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. de qua item denuo dicit: hortus conclusus soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae. si autem hortus conclusus est sponsa Christi quae est ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est. puteus quoque aquae uiuae si unus est, idem qui intus est, uiuificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest, ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est quod et Petrus ostendens unam ecclesiam esse et solos eos qui in ecclesia sint baptizari posse posuit et dixit: in area Noe pauci id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quod et uos similiter saluos faciet baptisma, probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius ecclesiae. si potuit tunc in illo expiati et purificati mundi baptismo saluus per aquam fieri qui in area Noe non fuit, potest et nunc uiuificari per baptisma qui in ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. sed et Paulus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret [*]( 2 Cant. 4, 12. 12 I Petro 3, 20, 21. 20 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 1 matris LQ electa est genetrici * Q 3 sponsa] sponsa mea CR fons ex foris C signatur 01 4 hortos L\' 5 patere res] patereris S, patere eccleaia C poteat] potens S 6 est om. S consignare S potestj posset S cui] qui S positus S 7 si* Pin ras. unius SQ (unus M) 8 idemque Rv, om. S; fort. idemque qui intus est om. S et sanctificari om. QS positos Q potius S 9 aqua] qua B intus] inter S sunt usus] sumus 8 10 alt. et om. S 11 in 8 8.1. m. 2 ecclesia s. b. posse] ecclesiam esse et soli baptizati possint 8 sunt CR1 12 id est pauci Q 13 quod] quo P, quomodo CB uos] illos S 14 probans ex probatia C 15 unam arcam noe] una arcana et 8 potuit] posuit S 16 expiati et] excipiet S saluM C\', saluis S 17 aream Q noe om. V et om. R tunc S uiuificari] purificari C 18 ecclesiam S cui ex qui S, cum P sola C1S est] es B 19 paulus apoetolus OLPQBRv hoc] hoc est S 20 ecclesiam suam 8 21 purgans] portans C )
752
purgans eam lauacro aquae. quod si una est ecclesia quae a Christo diligitur et lauacro eius sola purgatur, quomodo qui in ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lauacro eius potest?

Propter quod cum sola ecclesia habeat aquam uitalem et baptizandi adque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Nouatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Nouatianum in ecclesia esse aut ecclesiae praesidere. ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est nec episcopus conputari potest, qui euangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.

Foris autem non esse ecclesiam nec scindi aduersum se aut diuidi posse, sed inseparabilis adque indiuiduae domus unitatem tenere manifestat scripturae diuinae fides, cum de sacramento paschae et agni qui agnus Christum designabat scriptum est: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. quod item circa Raab quae ipsa quoque typum portabat ecclesiae expressum uidemus, cui mandatur et [*]( 22 Ex. 12, 46. ) [*](1 lauacra 8 2 qui om. L 3 aut ablui] et ablui L 4 potest] sola potest S . 5 solae B 7 ostendit 01 8 et doceat nouatianum om. 8 9 et intus esae] intus S; recte fort. non om. S 10 si om. B apud] ad 8 est sup. et P ium non fuit ...1. 12 et quem B w ras. non ... cornelium om. L si u. a. c. fuit add. P m. 2 in marg., om. C 11 fauiano Q legitimo L 12 suggeseit 8 13 dum Q glorlflcauit] clarificauit C 14 qui] qui in S 16 succedes B hortus Ll, ordinatus CBV nam quae S 18 autem S, enim CLPQBv scinci Bl, secundi L aduersus 8 19 potest 01 adque] ad B 21 pasce B agnos JB est] sit CBv 22 comedetis 8 domum M (domo Q) carne S 23 rahab P, atq. 8 - quae om. S )

753
dicitur: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit. quo sacramento declaratur in unam domum solam id est in ecclesiam uicturos et ab interitu mundi euasuros colligi oportere, quisque autem de collectis foras exierit, id est si quis quamuis in ecclesia gratiam consecutus recesserit et ab ecclesia exierit, reum futurum, id est ipsum sibi quod pereat inputaturum. quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum uitandum esse ut peruersum et peccatorem et a semet ipso damnatum. hic est enim qui reus sibi erit, non ab episcopo eiectus, sed sponte de ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semet ipso damnatus.

Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non [*]( 1 Ios. 2, 18. 19. 16 Io. 10, 30. 18 Io. 10, 16. ) [*]( 2 collegis 8 ipsa B, ipsum S 3 omnes C1LR1 exierint S osteum S, hostium C 4 tibi Q (sibi M), ibi L 5 et otn. B 6 collegi S quisquis Bv 7 ecclesiam QS 8 ecclesiae C1, ecclesia gratiam B reum] sibi add. CQv 9 futurum ... sibi om. B quod p.] quo p. B 10 explanato B, exclamat 8 dicens C 11 uitandum] mnltandum B ut] et C 12 est enim qui] enim qui Q, enim v sibi rens C erit qui v non ex nam C 13 deiectus C et heretica CQB 14 damnatur Cl, datus S 15 nobis B de om. B 16 unum sumus ego et pater Q (ego e. p. unum snmns M) 18 et om. C erit] erunt Q 19 adnumerare S 20 pastor haberi] pastore S; fort. pastor esse qui om. S 21 et om. C dni CB snccidanea L, succedant ea CMBS (succedanea Q) 22 ipso CLPBv 23 inimicos B ) [*]( m. ) [*]( 48 )

754
habitans in domo Dei id est in ecclesia Dei, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo? denique unanimitatem christianam firma sibi adque inseparabili caritate conexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. nam quando Dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinis plurimis expressum adque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. si Nouatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi poculo et ipse conmixtus est, poterit uideri et unici ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit ecclesiae unitatem tenere.